Ab et ad Oldenburg (1675-1676)

De Spinoza et Nous.
Version du 20 mars 2008 à 16:17 par JF (discuter | contributions)
(diff) ← Version précédente | Voir la version courante (diff) | Version suivante → (diff)
Aller à : Navigation, rechercher

Sommaire

Epistola 61

Clarissimo Viro,

B. d. S.

Henr. Oldenburgius

S. P.




Nolui dimittere commodam hanc occasionem, quam Doctissimus Dom. Bourgeois, Medicinae Doctor Cadomensis, et Reformatae Religionis addictus, jam in Belgium abituriens, mihi offert ; ut hâc ratione tibi significarem, me ante aliquot septimanas tibi gratum meum animum pro Tractatu tuo mihi transmisso, licet nunquam tradito, exposuisse ; at dubium fovere, num litterae illae meae ad manus ritè pervenerint. Indicaveram in iis me de Tractatu illo sententiam ; quam utique, dehinc re propriùs insepctâ, et perpensâ, nimis immaturam fuisse nunc existimo. Quaedam mihi videbantur tunc temporis vergere in fraudem Religionis, dum eam ex eo pede metiebar, quem Theologorum vulgus, et receptae Confessionum Formulae (quae nimiùm spirare videntur partium studia) suppeditant. At totum negotium intimiùs recogitanti multa occurrunt, quae mihi persuasum eunt, te tantùm abesse, ut quicquam in Verae Religionis, solidaeve Philosophiae damnum moliaris, ut contrà genuinum Christianum Religionis finem, nec non divinam fructuosae Philosophiae sublimitatem, et excellentiam commendare, et stabilire allabores. Cùm igitur hoc ipsum animo tuo sedere nunc credam, rogatum te enixè velim, ut quid eum in finem nunc pares, et mediteris, veteri, et candico Amico, qui instituti tam divini successum felicissimum totus anhelat, frequentibus litteris exponere digneris. Sanctè tibi polliceor, me nihil eorum ulli mortalium propalaturum, siquidem tu mihi silentium injunxeris ; hoc me solummodò enixurum, ut bonorum, et fagacium Virorum mentes ad amplexandas illas veritates, quas tu aliquando in ampliorem lucem depromes, sensim disponam, et praejudicia adversus Meditationes tuas concepta è medio tollam. Ni fallor, admodùm penitiùs mihi perspicere videris Mentis humanae naturam, et vires, ejusque cum Corpore nostro Unionem. De quo argumento ut tua cogitata edocere me velis, impensè oro. Vale, Vir Praestantissime, et Doctrinae, ac virtutis tuae Cultori Studiosissimo favere perge

Henr. Oldenburg

Londini 8 Jun. 1675



Epistola 62

Clarissimo Viro

B. de S.

Henr. Oldenburgius



Commercio Nostro literario sic feliciter instaurato, Vir Clarissime, nolim amici officio deesse literarum intermissione. Cum ex responsione tuâ 5. Julii ad me datâ, intellexerim, animo sedere tuo, Tractatam illum tuum Quinque-partitum publici juris facere, permittas, quaeso, te moneam ex affectûs in me tui sinceritate, ne quicquam misceas, quòd Religiosae virtutis praxin labefactare ullatenus videatur, maximè cùm degener, et flagitiosa haec aetas nil venetur avidiùs, quàm dogmata ejusmodi, quorum conclusiones grassantibus vitiis patrocinari videantur.

De caetero, non renuam aliquot dicti Tractatus exemplaria recipere. Hoc duntaxat rogatum te velim, ut suo tempore mercatori cuidam Belgico, Londini commoranti, inscribantur, qui mihi postmodùm tradenda curet. Nec opus fuerit verba de eo facere, libros scilicet istiusmodi ad me fuisse transmissos : dummodò enim in potestatem meam tutò pervenerint, nullus dubito, quin commodum mihi futurum sit, eos amicis meis hinc inde distribuendi, justumque pro iis precium consequendi. Vale, et, quando vacaverit, rescribe

Tui Studiosissimo

Henr. Oldenburg.

Londini, 22. Julii. 1675.





Epistola 68

Viro Nobilissimo, ac Doctissimo,

Henrico Oldenburgio

B. de S.

Responsio ad Epistolam 62




Nobilissime, et Clarissime Domine,

Eo tempore, quo literas tuas 22 Julii accepi, Amstelaedamum profectus sum eo conditio, ut librum de quo tibi scripseram, typis mandarem. Quod dum agito ; rumor ubique spargebatur librum quendam meum de Deo sub praelo sudare, meque in eo conari ostendere, nullum dari Deum : qui quidem rumor à plurimis accipiebatur. Unde quidam Theologi (hujus fortè rumoris auctores) occasionem cepere de me coram Principe, et Magistratibus conquerendi ; stolidi praeterea Cartesiani, quia mihi favere creduntur, ut à se hanc amoverent suspicionem, meas ubique opiniones, et scripta detestari non cessabant, nec etiamnum cessant. Haec cum à Viris quibusdam fide dignis intellexissem, qui simul affirmabant, Theologos mihi ubique insidiari, editionem, quam parabam, differre statui, donec, quo res evaderet, viderem, et, quod tum consilium sequerer, tibi significare proposui. Verùm negotium quotidie in pejus vergere videtur, et, quid tamen agam, incertus sum. Interim meam ad tuas literas responsionem diutiùs intermittere nolui, et primò tibi maximas ago gratias pro amicissimâ tuâ admonitione, cujus tamen ampliorem explicationem desidero, ut sciam, quaenam ea dogamata esse credas, quae religiosae virtutis praxin labefactare viderentur. Nam quae mihi cum ratione convenire videntur, eadem ad virtutem maximè esse utilia credo. Deinde, nisi tibi molestum sit, velim, ut loca Tractatûs Theologico-politici, quae viris doctis scrupulum injecerunt, mihi indicares. Cupio namque istum Tractatum notis quibusdam illustrare, et concepta de eo praejudicia, si fieri possit, tollere. Vale.



Epistola 71

Clarissimo Viro

B. de S.

Henricus Oldenburgius

P. S.




Quantum video ex tuis Novissimis, in periculo versatur Libri à te publico destinati Editio. Non possum non probare institutum tuum, quo illustrare, et mollire te velle significas, quae in Tractatu Theologico-Politico crucem Lectoribus fixere. Ea imprimis esse putem, quae ambiguè ibi tradita videntur de Deo, et Naturâ ; quae duo à te confundi, quamplurimi arbitrantur. Adhaec multis tollere videris miraculorum authoritatem, et valorem, quibus solis Divinae Revelationis certitudinem adstrui posse, omnibus ferè Christianis est persuasum. Insuper, de Jesu Christo, Mundi Redemptore, et unico hominum Mediatore, deque ejus Incarnatione, et Satisfactione sententiam tuam celare te ajunt ; postulantque, ut de tribus hisce capitibus mentem tuam dilucidè aperias. Quod si feceris, in eoque Christianis cordatis, et ratione valentibus placueris, in tuto res tuas fore opinor. Haec paucis te scire volui, qui sum tui studiosissimus. Vale.

Dab. die 15. Novemb. 1675.


P.S. Fac, quaeso, brevi sciam, has meas lineolas tibi ritè traditas fuisse.




Epistola 73

Viro nobilissimo, ac doctissimo,

Henrico Oldenburgio

B. de S.

Responsio ad Epistolam 71




Nobilissime Domine,

Perbreves tuas literas, 15 nov. ad me datas, die Saturni elapsâ accepi : in iis ea tantummodò indicas, quae in Tractatu theologico-politico crucem lectoribus fixere. Cùm tamen ex iis etiam cognoscere speraverim, quaenam eae opiniones essent, quae religiosae virtutis praxin labefactare viderentur, de quibus antea monueras. Sed, ut de tribus illis capitibus, quae notas, mentem meam tibi aperiam, dico, et quidem ad primum, me de Deo, et Naturâ sententiam fovere longè diversam ab eâ, quam neoterici christiani defendere solent. Deum enim rerum omnium causam immanentem, ut ajunt, non verò transeuntem statuo. Omnia, inquam, in Deo esse, et in Deo moveri cum Paulo affirmo, et fortè etiam cum omnibus antiquis philosophis, licet alio modo ; et auderem etiam dicere, cum antiquis omnibus Hebraeis, quantum ex quibusdam traditionibus, tametsi multis modis adulteratis, conjicere licet. Attamen quòd quidam putant, Tractatum theologico-politicum eo niti, quòd Deus, et Natura (per quam massam quandam, sive materiam corpoream intelligunt) unum, et idem sint, totâ errant viâ. Ad miracula deinde quod attinet, mihi contrà persuasum est, divinae revelationis certitudinem solâ doctrinae sapientiâ, non autem miraculis, hoc est, ignorantiâ adstrui posse, quod satis prolixè cap. VI de miraculis ostendi. Hoc tantùm hîc addo, me inter religionem, et superstitionem hanc praecipuam agnoscere differentiam, quòd haec ignorantiam, illa autem sapientiam pro fundamento habeat, et hanc causam esse credo, cur christiani non fide, neque charitate, neque reliquis Spiritûs sancti fructibus ; sed solâ opinione inter reliquos dignoscuntur ; nempe, quia, ut omnes, solis miraculis, hoc est ignorantiâ, quae omnis malitiae fons est, se defendunt ; atque adeò fidem, licet veram, in superstitionem vertunt. Verùm an huic malo remedium adhibere reges unquam concedent, valdè dubito. Denique, ut de tertio etiam capite mentem meam clariùs aperiam, dico ad salutem non esse omninò necesse, Christum secundùm carnem noscere ; sed de aeterno illo filio Dei, hoc est, Dei aeternâ sapientiâ, quae sese in omnibus rebus, et maxime in mente humanâ, et omnium maximè in Christo Jesu manifestavit, longè aliter sentiendum. Nam nemo absque hâc ad statum beatitudinis potest pervenire, utpote quae sola docet, quid verum et falsum, bonum et malum sit. Et quia, uti dixi, haec sapientia per Jesum Christum maximè manifestata fuit, ideò ipsius discipuli eandem, quatenus ab ipso ipsis fuit revelata, praedicaverunt, seseque spiritu illo Christi supra reliquos gloriari posse ostenderunt. Caeterùm quòd quaedam Ecclesiae his addunt, quòd Deus naturam humanam assumpserit, monui expressè, me, quid dicant, nescire ; imò, ut verum fatear, non minùs absurdè mihi loqui videntur, quàm si quis mihi diceret, quòd circulus naturam quadrati induerit. Atque haec sufficere arbitror ad explicandum, quid de tribus illis capitibus sentiam. An eadem christianis, quos nosti, placitura sint, id tu meliùs scire poteris. Vale.




Epistola 74

Clarissimo, Doctissimoque Viro,

B. d. S.

Henr. Oldenburgius

S. P.

Responsio ad Epistolam 73



Quandoquidem accusare me videris nimiae brevitatis, culpam illam hâc vice nimiâ prolixitate eluam. Exspectaveras, ut video, earum in Scriptis tuis opinionum enarrationem, quae Religiosae virtutis praxin convellere Lectoribus tuis videantur. Dicam quid sit rei, quod potissimùm eos excruciet. Fatalem videris rerum, et actionum omnium necessitatem adstruere : atqui illâ concessâ, assertâque, legum omnium, omnis virtutis, et religionis incidi nervos, omnesque remunerationes, et poenas inanes esse, autumant. Quicquid cogit, vel necessitatem infert, excusare iidem arbitrantur ; proindeque neminem inexcusabilem in Dei conspectu fore censent. Si satis agamur, durâque revolutâ manu omnia certo, et inevitabili tramite vadunt, quis culpae, poenarumque sit locus, illi equidem non assequuntur. Quis huic nodo adhiberi possit cuneus, perquam ardua res dictu est. Tu quid opis hanc in rem suppeditare posses, scire et discere pervelim.

Ad sententiam illam tuam, quam de tribus capitibus, à me notatis, aperire mii dignaris, haec inquirenda subeunt. Primò, quonam sensu Miracula, et Ignorantiam pro Synonymis, et aequipollentibus habeas, ut in Novissimis tuis sentire videris ; cùm Lazari à mortuis resuscitatio, et Jesu Christi à morte resurrectio omnem Naturae creatae vim superare, et soli potentiae divinae competere videatur ; neque id ignorantiam culpabilem arguat, quod intelligentiae finitae, certisque repagulis constrictae limites excedat necessum est. An non convenire censes creatae Menti et scientiae, increatae Mentis, ac supremi Numinis talem scientiam, potentiamque agnoscere, quae penetrare, ac praestare ea possit, quorum ratio, ac modus à nobis hmuncionibus reddi, et explicari nequeat ? Homines sumus, humani nihil à Nobis alienum ducendum videtur. Deinde, cum capere te nequire fatearis, Deum reverâ naturam humanam assumpsisse, quaerere ex te fas sit, quomodò illa Euangelii nostri, et Epistolae ad Hebraeos scriptae locos intelligas, quorum prior affirmat, verbum carnem factum esse ; posterior, Filium Dei non Angelos, sed semen Abrahae assumpsisse. Et totius Euangelii tenorem id inferre putem Filium Dei unigenitum logon, (qui et Deus, et apud Deum erat) in naturâ humanâ se ostendisse, et pro nobis peccatoribus antilutron, redemptionis precium, passione, et morte suâ exsolvisse. Quid de his, et similibus dicendum, ut sua constet Euangelio, et Christianae Religioni, cui te favere opinor, veritas, lubens edoceri vellem.

Plura scribere statueram, sed interpellant amici invisentes, quibus negare humanitatis officia nefas duco. Sed et haec, quae congessi hâc Epistolâ, suffecerint, et fortasse taedium tibi Philosophanti creaverint. Vale igitur, et me jugem Eruditionis et Scientiae tuae cultorem crede.

Dab. Londini die 16 Decemb. 1675




Epistola 75

Viro Nobilissimo, ac Doctissimo,

Henrico Oldenburgio

B. de S.

Responsio ad Epistolam 74




Nobilissime Domine,

Video tandem, quid id fuerit, quod à me postulabas ne evulgarem ; sed quia id ipsum praecipuum est fundamentum eorum omnium, quae in Tractatu, quem edere destinaveram, habentur, volo hîc paucis explicare, quâ ratione ego fatalem omnium rerum, et actionum necessitatem statuam. Nam Deum nullo modo fato subjicio, sed omnia inevitabili necessitate ex Dei naturâ sequi concipio eodem modo, ac omnes concipiunt, ex ipsius Dei naturâ sequi, ut Deus se ipsum intelligat ; quod sanè nemo negat ex divinâ naturâ necessariò sequi, et tamen nemo concipit, Deum fato aliquo coäctum, sed omninò liberè, tametsi necessariò se ipsum intelligere.

Deinde haec inevitabilis rerum necessitas nec jura divina, nec humana tollit. Nam ipsa moralia documenta, sive formam legis, seu juris ab ipso Deo accipiant, sive non, divina tamen sunt, et salutaria, et si bonum, quod ex virtute, et amore divino sequitur, à Deo tanquam Judice accipiamus, vel ex necessitate Divinae naturae emanet, non erit propterea magis, aut minùs optabile, ut nec contrà mala, quae ex pravis actionibus, et affectibus sequuntur, ideò, quia necessariò ex iisdem sequuntur, minùs timenda sunt, et denique sive ea, quae agimus, necessariò, vel contingenter agamus, spe tamen, et metu ducimur.

Porrò homines coram Deo nullâ aliâ de causâ sunt inexcusabiles, quàm quia in ipsius Dei potestate sunt, ut lutum in potestate figuli, qui ex eâdem massâ vasa facit, alia ad decus, alia ad dedecus. Ad haec pauca si attendere velis aliquantulùm, non dubito, quin facilii negotio ad omnia argumenta, quae in hanc sententiam objici solent, respondere possis, ut multi jam mecum experti sunt.

Miracula, et ignorantiam pro aequipollentibus sumpsi, quia ii, qui Dei existentiam, et Religionem miraculis adstruere conantur, rem obscuram per aliam magis obscuram, et quam maximè ignorant, ostendere volunt, atque ità novum argumentandi genus adferunt, redigendo scilicet non ad impossibile, ut ajunt, sed ignorantiam. Caeterùm meam de miraculis sententiam satis, ni fallor, explicui in Tractatu Theologico-Politico. Hoc tantùm hîc addo, quòd si ad haec attendas, quòd scilicet Christus non Senatui, nec Pilato, nec cuiquam infidelium ; sed sanctis tantummodò apparuerit, et quòd Deus neque dextram, neque sinistram habeat, nec in loco ; sed ubique secundùm essentiam sit, et quòd materia ubique sit eadem, et quòd Deus extra Mundum in spatio, quod fingunt, imaginario, sese non manifestet, et quòd denique Corporis humani compages intra debitos limites solo aëris pondere coërceatur, facilè videbis, hanc Christi apparitionem non absimilem esse illi, quâ Deus Abrahamo apparuit, quando tres vidit homines, quos ad secum prandendum invitavit. At dices, Apostolos omnes omninò credidisse, quòd Christus à morte resurrexit, et ad coelum reverâ ascenderit : quod ego non nego. Nam ipse etiam Abrahamus credidit, quòd Deus apud ipsum pransus fuerit, et omnes Israëlitae, quòd Deus è coelo igne circumdatus ad montem Sinaï descenderit, et cum iis immediatè locutus fuerit, cum tamen haec, et plura alia hujusmodi apparitiones, seu revelationes fuerint, captui, et opinionibus eorum hominum accommodatae, quibus Deus mentem suam iisdem revelare voluit. Concludo itaque Christi à mortuis resurrectionem reverâ spiritualem, et solis fidelibus ad eorum captum revelatam fuisse, nempe quòd Christus aeternitate donatus fuit, et à mortuis, (mortuos hîc intelligo eo sensu, quo Christus dixit : sinite mortuos mortuos suos sepelire [1]) surrexit, simulatque vitâ et morte singularis sanctitatis exemplum dedit, et eatenus discipulos suos à mortuis suscitat, quatenus ipsi hoc vitae ejus, et mortis exemplum sequuntur. Nec difficile esset totam Euangelii doctrinam secundùm hanc hypothesin explicare. Imo caput 15 Ep. 1 ad Corinthios ex solâ hâc hypothesi explicari potest, et Pauli argumenta intelligi, cum aliàs communem hypothesin sequendo infirma appareant, et facili negotio refelli possint, ut jam taceam, quòd Christiani omnia, quae Judaei carnaliter, Spiritualiter interpretati sunt. Humanam imbecillitatem tecum agnosco. Sed te contrà rogare mihi liceat, an nos homunciones tantam Naturae cognitionem habeamus, ut determinare possimus, quousque ejus vis, et potentia se extendit, et quid ejus vim superat ? quod quia nemo sine arrogantiâ praesumere potest, licet ergo absque jactantiâ miracula per causas naturales, quantum fieri potest, explicare, et quae explicare non possumus, nec etiam demonstrare, quòd absurda sint, satiùs erit judicium de iis suspendere, et Religionem, uti dixi, solâ Doctrinae sapientiâ adstruere. Loca denique Euangelii Johannis et Epistolae ad Hebraeos iis, quae dixi, repugnare credis, quia Linguarum orientalium phrases Europaeis loquendi modis metiris, et quamvis Johannes suum Euangelium Graecè scripserit, hebraizat tamen. Quicquid sit, an credis, quando Scriptura ait, quòd Deus in Nube sese manifestaverit, aut quòd in Tabernaculo, et in Templo habitaverit, quòd ipse Deus naturam Nubis, Tabernaculi, et templi assumpserit ? atqui hoc summum est, quod Christus de se ipso dixit, se scilicet templum Dei esse, nimirùm quia, ut in meis praecedentibus dixi, Deus sese maximè in Christo manifestavit, quod Johannes ut efficaciùs exprimeret, dixit verbum factum esse carnem. Sed de his satis.


Note

  1. Ce membre de phrase se retrouve quasiment dans les mêmes termes dans la lettre 67 bis, que Sténon, anatomiste et géologue, envoya à Spinoza en 1675 (c'est-à-dire peu avant celle-ci) pour l'inviter, comme lui-même venait de le faire, à se convertir au catholicisme : « [...] quo sensu Christus dixit, Sinite mortuos suos sepelire mortuos, [...]. » [NdE]

Epistola 77

Clarissimo Viro

B. de S.

Henricus Oldenburgius

eu prattein

Responsio ad Epistolam 75




Rem acu tetigisti, dum percipis causam, quare fatalem illam rerum omnium necessitatem vulgari nollem, ne scilicet virtutis exercitium inde sufflaminaretur, nec praemia, ac poenae vilescerent. Quae in eam rem novissimae tuae litterae suggerunt, necdum conficere hoc negotium, Mentemque humanam tranquillare videntur. Etenim si nos homines in omnibus actionibus nostris, moralibus aequè, ac naturalibus, ità in potestate Dei sumus, ut lutum in manu figuli, quâ fronte quaeso accusari ullus nostrûm potest, quòd hoc, vel illo modo egerit, cùm secus agere ipsi omninò fuerit impossibile ? An non ad unum omnes regerere Deo poterimus, inflexibile fatum tuum, ac irresistibilis tua potestas nos eò adegit, ut sic operaremur, nec operari aliter potuimus ; cur igitur, et quo jure nos dirissimis poenis mancipabis, quas nullatenus evitare potuimus, te omnia per supremam necessitatem pro arbitrio, et beneplacito tuo operante, et dirigente ? Cùm tu dicis, Homines coram Deo nullâ aliâ de causâ esse inexcusabiles, quàm quia sunt in potestate Dei ; Ego argumentum illud planè inverterem, diceremque majori, ut videtur, ratione ; Homines ideo planè esse excusabiles, quia in potestate Dei sunt. In promptu enim est omnibus objicere ; Ineluctabilis est potestas tua, ô Deus ; Quare meritò, quod aliter non egi, excusandus videor.

Deinde, quòd Miracula, et Ignorantiam pro aequipollentibus etiamnum capis, videris potentiam Dei, et Hominum, etiam acutissimorum, scientiam iisdem finibus concludere ; quasi nihil agere, vel producere Deus queat, cujus rationem reddere homines non possint ; si omnes ingenii vires intendant. Adhaec Historia illa de Christi Passione, Morte, Sepulturâ, Resurrectione vivis adeò coloribus, genuinisque descripta videtur, ut vel appellare conscientiam tuam ausim, credasne illa Allegoricè potiùs, quàm literaliter esse accipienda, dummodò de Historiae veritate fueris persuasus ? Circumstantiae illae, quae ab Euangelistis eâ de re adeò dilucidè sunt consignatae, urgere penitùs videntur, historiam illam ad literam esse capiendam. Haec paucis ad argumentum illud notare porrò volui, quibus ut ignoscas, et pro candore tuo amicè respondeas, enixè rogo. Dom. Boylius te officiosè resalutat. Quid Regia Societas nunc agat aliâ vice exponam. Vale et me amare perge.

Henr. Oldenburg.

Londini, 14 Januar. 1676.




Epistola 78

Viro nobilissimo, ac doctissimo,

Henrico Oldenburgio

B. d. S.

Responsio ad Epistolam 77




Nobilissime Domine,

Quòd in praecedentibus meis dixi, nos ideò esse inexcusabiles, quia in Dei potestate sumus, ut lutum in manu figuli, hoc sensu intelligi volui, videlicet quòd nemo Deum redarguere potest, quòd ipsi naturam infirmam, seu animum impotentem dederit. Sicut enim absurdè circulus conquereretur, quòd Deus ipsi globi proprietates, vel infans, qui calculo cruciatur, quòd ei corpus sanum non dederit, sic etiam homo animo impotens queri posset, quòd Deus ipsi fortitudinem, veramque ipsius Dei cognitionem, et amorem negaverit, quodque ipsi naturam adeò infirmam dederit, ut cupiditates suas nec coërcere, nec moderari possit. Nam naturae cujuscunque rei nihil aliud competit, quàm id, quòd ex datâ ipsius causâ necessariò sequitur. Quod autem naturae uniuscujusque hominis non competat, ut animo forti sit, et quòd in nostrâ potestate non magis sit corpus sanum, quàm mentem sanam habere, negare nemo potest, nisi qui tam experientiam, quàm rationem negare velit. At instas, si homines ex naturae necessitate peccant, sunt ergo excusabiles, nec quòd inde concludere velis, explicas, an scilicet quòd Deus in eos irasci nequeat, an verò quòd beatitudine, hoc est, Dei cognitione et amore digni sunt. Sed, si primum putas, omninò concedo, Deum non irasci, sed omnia ex ipsius sententiâ fieri ; at nego, quòd propterea omnes beati esse debeant : possunt quippe homines excusabiles esse, et nihilominùs beatitudine carere, et multis modis cruciari. Est enim equus excusabilis, quòd equus, et non homo sit ; at nihilominùs equus, et non homo esse debet. Qui ex morsu canis furit, excusandus quidem est, et tamen jure suffocatur, et qui denique cupiditates suas regere, et metu legum easdem coërcere nequit, quamvis etiam ob infirmitatem excusandus sit, non potest tamen animi acquiescentiâ, Deique cognitione, et amore frui ; sed necessariò perit. Neque hîc necesse esse puto monere, quòd Scriptura, quando ait, Deum in peccatores irasci, eumque judicem esse, qui de hominum actionibus cognoscit, statuit, et judicat, more humano, et secundùm receptas vulgi opiniones loquatur, quia ipsius intentum non est philosophiam docere, nec homines doctos, sed obtemperantes reddere.

Quo praeterea pacto videar, ex eo, quòd miracula, et ignorantiam pro aequipollentibus sumpserim, potentiam Dei, et hominum scientiam iisdem finibus concludere, non video.

Caeterum Christi passionem, mortem, et sepulturam tecum literaliter accipio, ejus autem resurrectionem allegoricè. Fateor quidem hanc etiam ab Euangelistis iis narrari circumstantiis, ut negare non possimus, ipsos Euangelistas credidisse, Christi corpus resurrexisse, et ad coelum adscendisse, ut ad Dei dextram sederet ; et quòd ab infidelibus etiam potuisset videri, su unà in iis locis adfuissent, in quibus ipse Christus discipulis apparuit ; in quo tamen, salvâ Euangelii doctrinâ, potuerunt decipi, ut aliis etiam prophetis contigit, cujus rei exempla in praecedentibus dedi. At Paulus, cui etiam Christus postea apparuit, gloriatur, quòd Christum non secundùm carnem ; sed secundùm spiritum noverit. Pro catalogo librorum nobilissimi domini Boylii maximas ago gratias. Denique R. Societatis praesentia negotia data occasione ex te scire expecto. Vale, vir amplissime, et me omni studio, atque affectu tuum esse crede.




Epistola 79

Clarissimo Viro

Dom. Benedicto de Spinosa

Henr. Oldenburgius

S. P.




In novissimis tuis 7 febr. ad me exaratis, supersunt nonnulla, quae stricuram mereri videntur. Ais, queri hominem non posse, quòd Deus ipsi veram sui cognitionem, et sufficientes ad peccata vitanda vires negaverit, cùm Naturae cujusque rei nihil aliud competat, quàm quòd ex causâ ejus necessariò sequitur. At dico Ego, quandoquidem Deus, creator hominum, ipsos ad sui imaginem formaverit, quae sapientiam, et bonitatem, et potentiam in conceptu suo videtur implicare, omnino sequi videtur, magis in potestate hominis esse, Mentem sanam, quàm corpus sanum, habere, cum physicâ Corporis sanitas à principiis mechanicis, sanitas verò Mentis à proairesei, et consilio dependat. Subjungis, posse homines esse excusabiles, et tamen multis modis cruciari. Hoc durum primò aspectu videtur ; quodque probationis loco subnectis ex morsu canem furentem excusandum quidem esse ; sed tamen jure trucidari, rem conficere non videtur ; cùm ejusmodi canis occisio saevitiam argueret, nisi necessaria ad id foret, ut alii canes, aliave animalia, et ipsi homines, à furibundo ejusmodi morsu essent praeservandi. At si Deus Mentem sanam inderet hominibus, uti potest, nulla foret vitiorum congagies pertimescenda. Et sanè crudele admodùm videtur, Deum aeternis, vel saltem diris ad tempus cruciatibus devorere homines ob peccata, quae nullatenus poterant ab iis evitari. Adhaec totius S. Scripturae tenor id supponere, et implicare videtur, posse homines abstinere à peccatis : abundat quippe abominationibus et promissis, praemiorum, et poenarum denunciationibus, quae omnia videntur contra peccandi necessitatem militare, et poenarum evitandarum possibilitatem inferre : quo negato, Mens humana non minus mechanicè, quàm humanum corpus agere dicenda foret.

Porrò, quod Miracula, et Ignorantiam pro aequipollentibus sumere pergis, hoc fundamento niti videtur, quod creatura possit, debeatque Infinitam Creatoris potentiam, et sapientiam perspectam habere ; quod utique secus se habere, mihi hactenus est persuasissimum.

Denique quòd affirmas, Christi passionem, mortem et sepulturam literaliter quidem accipienda esse ; Resurrectionem verò ejus allegoricè, nullo, quod mihi apparet argumento a Te sulcitur. Aequè literaliter tradi in Evangeliis videtur Resurrectio Christi, ac reliqua. Et hoc Resurrectionis articulo tota Religio Christiana, ejusque veritas nititur, eâque sublatâ Christi Jesu missio, ac Doctrina coelestis collabascit. Latere te non potest, quantopere laboraverit Christus a mortuis resuscitatus, ut discipulos suos de Resurrectionis propriè sic dictae veritate convinceret. Omnia illa in allegorias vertere velle, idem est, ac si quis omnem Evangelicae Historiae veritatem convellere satagat.

Pauca haec rursus in medium adferre volui, pro meâ Philosophandi libertate, quam ut boni consulas, enixè rogo.


Dabam Londini d. 11. Febr. 1676


Maximè de Regiae Societatis studiis, et exercitiis praesentibus tecum agam, si Deus vitam, et valetudinem concesserit.

Outils personnels
Espaces de noms
Variantes
Actions
Découvrir
Œuvres
Échanger
Ressources
Boîte à outils