Ad Meyer (1663)

De Spinoza et Nous.
Version du 20 mars 2008 à 16:06 par JF (discuter | contributions)
(diff) ← Version précédente | Voir la version courante (diff) | Version suivante → (diff)
Aller à : Navigation, rechercher

Sommaire

Epistola 12 (« De Infinito »)

Voir la traduction française.



Viro Doctissimo, atque Expertissimo,

Ludovico Meyer P.M.Q.D.

B. d. S.




Amice singularis,

Duas abs te accepi Epistolas, unam die 11 Januari datam, et ab amico N.N. mihi traditam ; alteram verò 26 die Martii, et ab amico, nescio quo, Leidâ missam. Pergratae mihi ambae fuerunt ; pracecipuè, ubi ex iis, omnia tua optimè se habere, teque mei saepe memorem intellexi. Porrò pro tuâ erga me humanitate, et honore, quo semper me dignatus es afficere, maximas, quas debeo, ago gratias ; simulque precor, ut me tibi non minùs addictum credas, quod semper datâ occasione, quantùm mea ferre poterit tenuitas, ostendere conabor. Atque hoc ut incipiam, ad id, quod in tuis Epistolis ex me quaeris, respondere curabo. Petis autem, ut, quae de Infinito excogitata habeam, tibi communicem, quod libentissimè faciam.

Quaestio de Infinito omnibus semper difficillima, imò inextricabilis [inexplicabilis] visa fuit, propterea quòd non distinxerunt inter id, quòd suâ naturâ, sive vi suae definitionis sequitur esse infinitum ; et id, quod nullos fines habet, non quidem vi suae essentiae ; sed vi suae causae. Ac etiam, quia non distinxerunt inter id, quod infinitum dicitur, quia nullos habet fines ; et id, cujus partes, quamvis ejus maximum et minimum habeamus, nullo tamen numero adaequare, et explicare possumus. Denique quia non distinxerunt inter id, quod solummodò intelligere, non verò imaginari ; et inter id, quod etiam imaginari possumus. Ad haec, inquam, si attendissent, nunquam tam ingenti difficultatum turbâ obruti fuissent. Clarè enim tum intellexissent, quale Infinitum in nullas partes dividi, seu nullas partes habere potest ; quale verò contrà, idque sine contradictione. Porrò etiam intellexissent, quale Infinitum majus alio Infinito sine ullâ implicantiâ ; quale verò non item concipi potest ; quod ex mox dicendis clarè apparebit.

Verùm priùs haec quatuor paucis exponam, videlicet Substantiam, Modum, Aeternitatem, et Durationem. Quae circa Substantiam considerari velim, sunt. Primò, Quòd ad ejus essentiam pertinet existentia, hoc est, quòd ex solâ ejus essentiâ, et definitione sequatur eam existere ; quod, nisi me mea fallit memoria, antehac tibi vivâ voce absque ope aliarum Propositionum demonstravi. Secundum, et quod ex hoc primo sequitur, est, quòd Substantia non multiplex ; sed unica duntaxat ejusdem naturae existat. Tertium denique, quòd omnis Substantia non nisi infinita possit intelligi. Substantiae verò Affectiones Modos voco, quorum definitio, quatenus non est ipsa Substantiae definitio, nullam existentiam involvere potest. Quapropter, quamvis existant, eos ut non existentes concipere possumus : ex quo porrò sequitur, nos; ubi ad solam modorum essentiam ; non verò ad ordinem totius Naturae [materiae] attendimus, non posse concludere ex eo, quòd jam existant, ipsos postea exstituros, aut non exstituros, vel antea exstitisse, aut non exstitisse. Unde clarè apparet, nos existentiam Substantiae toto genere à Modorum existentiâ diversam concipere. Ex quo oritur differentia inter Aeternitatem, et Durationem ; per Durationem enim Modorum tantùm existentiam explicare possumus ; Substantiae verò per Aeternitatem, hoc est, infinitam existendi, sive, invitâ latinitate, essendi fruitionem.

Ex quibus omnibus clarè constat, nos Modorum existentiam et Durationem, ubi, ut saepissime fit, ad solam eorum essentiam ; non verò ad ordinem Naturae attendimus, ad libitum, et quidem propterea nullatenus, quem eorum habemus conceptum, destruendo, determinare, majorem minoremque concipere, atque in partes dividere posse : Aeternitatem verò, et Substantiam, quandoquidem non nisi infinitae concipi possunt, nihil eorum pati posse ; nisi simul eorum conceptum destruamus. Quare ii prorsus garriunt, ne dicam insaniunt, qui Substantiam Extensam ex partibus, sive corporibus ab invicem realiter distinctis conflatam esse putant. Perinde enim est, ac si quis ex solâ additione, et coäcervatione multorum circulorum quadratum, aut triangulum, aut quid aliud, totâ essentiâ diversum, constare studeat. Quare omnis illa farrago argumentorum, quibus Substantiam Extensam finitam esse ostendere Philosophi vulgò moliuntur, suâ sponte ruit : Omnia enim illa Substantiam corpoream ex partibus conflatam supponunt. Ad eundem etiam modum alii, qui postquam sibi persuaserunt, lineam ex punctis componi, multa invenire potuerunt argumenta, quibus ostenderent lineam non esse in infinitum divisibilem.

Si tamen quaeras, cur naturae impulsu adeò propensi simus ad dividendam substantiam extensam ad id respondeo, quòd quantitas duobus modis à nobis concipiatur abstractè scilicet, sive superficialiter, prout ope sensuum eam in imaginatione habemus ; vel ut substantia, quod non nisi à solo intellectu fit. Itaque si ad quantitatem, prout est in imaginatione, attendimus, quod saepissime, et facilius fit, ea divisibilis, finita, ex partibus composita, et multiplex reperietur. Sin ad eandem, prout est in intellectu, attendamus, et res, ut in se est, percipiatur, quod difficilime fit, tum, ut satis antehac tibi demonstravi, infinita, indivisibilis, et unica reperietur.

Porrò ex eò, quòd Durationem, et Quantitatem pro libitu determinare possumus, ubi scilicet hanc à Substantiâ abstractam concipimus, et illam à modo, quo à rebus aeternis fluit, separamus, oritur Tempus, et Mensura ; Tempus nempe ad Durationem ; Mensura ad Quantitatem tali modo determinandam, ut, quoad fieri potest, eas facilè imaginemur. Deinde ex eo, quòd Affectiones Substantiae ab ipsâ Substantiâ separamus, et ad classes, ut eas quoad fieri potest, facilè imaginemur, redigimus, oritur Numerus, quo ipsas determinamus. Ex quibus clarè videre est, Mensuram, Tempus, et Numerum nihil esse praeter cogitandi, seu potiùs imaginandi Modos. Quare non mirum est, quòd omnes, qui similibus Notionibus, et quidem praeterea malè intellectis, progressum Naturae intelligere conati sunt, adeò mirificè se intricârint, ut tandem se extricare nequiverint, nisi omnia perrumpendo, et absurda etiam absurdissima admittendo. Nam cùm multa sint, quae nequaquam imaginatione ; sed solo intellectu assequi possumus, qualia sunt Substantiae, Aeternitas, et alia. Si quis talia ejusmodi Notionibus, quae duntaxat auxilia Imaginationis sunt, explicare conatur : nihilo plus agit, quàm si det operam, ut suâ imaginatione insaniat. Neque etiam ipsi Substantiae Modi, si cum ejusmodi Entibus rationis, seu imaginationis auxiliis confundantur, unquam rectè intelligi poterunt. Nam cùm id facimus, eos à Substantiâ, et modo, quo ab aeternitate fluunt, separamus ; sine quibus tamen rectè intelligi nequeunt.

Quod ut adhuc clariùs videas, cape hoc exemplum : nempe, ubi quis Durationem abstractè conceperit, eamque cum Tempore confundendo in partes dividere inceperit, nunquam poterit intelligere, quâ ratione hora ex. grat. transire possit. Nam ut hora transeat, necesse erit, ejus dimidium priùs transire, et postea dimidium reliqui, et deinde dimidium, quod hujus reliqui superest ; et si sic porrò infinitè [indefinitè] dimidium à reliquo subtrahas, nunquam ad finem horae pervenire poteris. Quare multi, qui Entia rationis à realibus distinguere assueti non sunt, Durationem ex momentis componi, ausi sunt asseverare, et sic in Scyllam inciderunt cupientes vitare Charybdim. Idem enim est Durationem ex momentis componere, quàm Numerum ex solâ nullitatum additione.

Porrò cùm ex modò dictis satis pateat, nec Numerum, nec Mensuram, nec Tempus, quandoquidem non nisi auxilia imaginationis sunt, posse esse infinitos : Nam aliàs Numerus non esset numerus, nec Mensura mensura, nec Tempus tempus. Hinc clarè videre est, cur multi, qui haec tria cum rebus ipsis confundebant, propterea quòd veram rerum naturam ignorabant, Infinitum actu negârunt. Sed quàm miserè ratiocinati sunt, judicent Mathematici, quibus hujus farinae Argumenta nullam moram injicere potuerunt in rebus, ab ipsis clarè, distincteque perceptis. Nam praeterquam quòd multa invenerunt, quae nullo Numero explicari possunt ; quòd satis numerorum defectum ad omnia determinandum patefacit : multa etiam habent, quae nullo numero adaequari possunt ; sed omnem, qui dari potest, numerum superant. Nec tamen concludunt, talia omnem numerum superare ex partium multitudine : sed ex eo, quod rei natura non sine manifestâ contradictione numerum pati potest, ut ex. grat. omnes inaequalitates spatii duobus
Lettre 12.jpg
circulis AB, et CD, interpositi, omnesque variationes, quas materia, in eo mota, pati debeat, omnem numerum superant. Idque non concluditur, ex nimiâ spatii interpositi magnitudine : Nam quantumvis parvam ejus portionem capiamus, hujus tamen parvae portionis inaequalitates omnem numerum superabunt. Neque etiam idcircò concluditur, ut in aliis contingit, quòd ejus maximum, et minimum non habeamus ; utrumque enim in hoc nostro exemplo habemus, maximum nempe AB, minimum verò CD : Sed ex eo tantùm concluditur, quòd natura spatii inter duos circulos, diversa centra habentes, interpositi nihil tale pati possit. Ideoque siquis omnes omnes illas inaequalitates certo aliquo numero determinare velit, simul efficere debebit, ut circulus non sit circulus.

Sic etiam, ut ad nostrum propositum revertar, si quis omnes materiae motûs, qui hucusque fuerunt, determinare volet, eos scilicet, eorumque Durationem ad certum numerum, et tempus redigendo ; is certè nihil aliud conabitur, quàm Substantiam corpoream, quam non nisi existentem concipere possumus, suis Affectionibus privare, et, ut naturam, quam habet, non habeat, efficere. Quae clarè demonstrare hîc possem, ut et alia multa, quae in hâc Epistolâ attigi, nisi ad superfluum judicarem.

Ex omnibus jam dictis clarè videre est, quaedam suâ naturâ esse infinita, nec ullo modo finita concipi posse ; quaedam verò vi causae, cui inhaerent, quae tamen, ubi abstractè concipiuntur, in partes possunt dividi, et ut finita spectari ; quaedam denique infinita, vel, si mavis, indefinita dici, propterea quòd nullo numero adaequari queant, quae tamen majora, et minora possunt concipi ; quia non sequitur, illa necessariò debere esse aequalia, quae numero adaequari nequeunt, ut ex allato exemplo, et aliis multis satis est manifestum.

Denique causas errorum, et confusionum, quae circa Quaestioneme de Infinito ortae sunt, breviter ob oculos posui, easque, ni fallor, ità explicui omnes, ut non putem ullam superesse circa Infinitum Quaestionem, quam hic non attigi, aut quae ex dictis facillimè solvi non queat. Quare in his te detinere diutiùs, operae pretium esse non judico.

Verùm hîc obiter adhuc notari velim, quòd Peripatetici recentiores, ut quidem puto, malè intellexerunt demonstrationem Veterum, quâ ostendere nitebantur Dei existentiam. Nam, ut ipsam apud Judaeum quendam Rab Ghasdaj vocatum, reperio, sic sonat. Si datur progressus causarum in infinitum, erunt omnia, quae sunt, etiam causata : Atqui nulli, quod causatum est, competit, vi suae naturae necessariò existere : Ergo nihil est in naturâ ad cujus essentiam pertinet necessariò existere. Sed hoc est absurdum : ergo et illud. Quare vis argumenti non in eo sita est, quòd impossibile sit, dari actu Infinitum, aut progressus causarum in infinitum : Sed tantùm in eo, quòd supponatur, res, quae suâ naturâ non necessariò existunt, non determinari ad existendum à re suâ naturâ necessariò existenti.

Transirem jam, quia tempus me festinare cogit, ad secundam tuam Epistolam : sed ad ea, quae isthâc continentur, commodiùs, cum dignatus fueris me invisere, respondeo potero. Quaeso itaque, si fieri potest, ut quàmprimùm venias ; nam tempus migrandi festinanter accedit. Tantum est. Vale, meique memor vive, qui sum, etc.

Te Rijnsburg, 20 April. 1663.



Epistola 12 bis

Amice Suavissime


Epistolam tuam gratissimam heri accepi; in qua quaeris an recte indicaveris cap. 2. p. 1. appendicis omnes prop. etc. quae ibi ex parte i princ. citantur. Deinde an non delendum sit id quod in 2o parte assero. nempe filium dei esse ipsum patrem. denique an non mutandum sit, quod ajo me nescire quid vocabulo personalitatis intelligant theologi. Quibus dico 1o te omnia quae cap. 2. appendicis indicavisti; recte a te indicata esse. Sed capite 1o dicti appendicis pag. 1. indicasti scholium prop. 4. et tamen mallem ut scholium prop. 15 indicasses, ubi ex professo, de omnibus modis cogitandi dissero. Deinde pag. 2 ejusdem capitis in margine scripsisti haec verba. negationes cur non sint ideae ubi loco hujus verbi negationes ponendum entia rationis nam de enti ratione in genere loquor, quod nempe non sit idea, 2o quod dixi filium dei esse ipsum patrem puto clarissime sequi ex hoc ax. nempe, quae in uno tertio conveniunt ea inter se conveniunt. Verum quia res apud me nullius est momenti, si hoc quosdam theologos posse offendere putas: fac prout tibi melius videbitur. 3o denique me fugit quid vocabulo personalitatis intelligant theologi, non vero quid per id vocabulum critici intelligant. Interim, quia exemplar penes te est, ipse haec melius videre potes, si tibi videntur mutanda, fac ut lubet. Vale amice Singularis mejque memor vive qui sum

tibi addictissimus

B. de. Spinoza.


Datum Vorburgi. 26 Julii 1663 [1]




Epistola 15

Do Ludovico Majero S.P.D. B. de Spinoza



Amice Suavissime,

Praefationem, quam mihi per amicum nostrum de Vries misisti, en tibi per eundem remitto. Pauca, ut ipse videbis, in margine notavi sed adhuc pauca supersunt, quae tibi per literas significare consultius duxi. Nempe 1. ubi pag. 4 lectorem mones, quâ ocasione primam partem composuerim, vellem ut simul ibi, aut ubi placuerit, eitam moneres me eam intra duas hebdomadas composuisse, hoc enim praemonito nemo putabit, haec adeo clare proponi, ut quae clarius explicari non possent, adeoque verbulo uno, aut alteri, quod forte hic ille obscurum ostendent, non haerebunt. 2° vellem moneres me multa alio modo quam a Cartesio demonstrata sunt demonstrare, non ut Cartesium corrigam, sed tantum, ut meum ordinem melius retineam, et numerum axiomatum non ita augerem. et haec etiam de causa multa, quae a Cartesio nuda sine ulla demonstratione proponuntur, demonstrare, et alia, quae cartesius missa fecit, addere debuisse, denique enixissime te rogare volo, amice charissime, ut illa, quae in fine scripsisti, in illum homunculum missa faceres, ipsaque prorsus deleres. Et quamvis ad hoc te rogandum multae me moveant rationes, unam tantum reddam, vellem enim, ut omnes sibi facile persuadere possint, haec in omnium hominum gratiam evulgari, teque in hoc libello edendo solo veritatis propagandae desiderio teneri, teque adeo maxime curare, ut hoc opusculum omnibus gratum sit, hominesque ad verae philosophiae studium benevole, atque benigne invitare omniumque utilitati studere, quod facile unusquisque credet, ubi neminem laedi videbit. Nec aliquid proponi, quod alicui offendiculo esse potest, quod si tamen postea vir iste, aut alius suum malevolum animum ostendere velit : tum ejus vitam, et mores non sine applausu depingere poteris. Peto igitur, ut eousque expectare non graveris, teque exorare sinas, et me tibi addictissimum credas, atque

Omni studio tuum

B. de Spinoza.

Voorburgi 3 augusti 1663


Amicus de Vries haec secum ferre promisserat, sed quia nescit quando ad vos reversurus est, per alium mitto.

His tibi simul mitto partem scholii prop. 27 partis 2 sicut pagina 75 incipit, ut ipsum typographico tradas, et denuo imprimatur.

Haec quae hic mitto debent necessario denuo imprimi et 14 vel 15 reguilae addi debent, quae commode possunt intertexi.



Note

  1. Lettre autographe retrouvée en 1974 et publiée l'année suivante par Offenberg.
Outils personnels
Espaces de noms
Variantes
Actions
Découvrir
Œuvres
Échanger
Ressources
Boîte à outils