Cogitata metaphysica - Pars I

De Spinoza et Nous.
Version du 19 décembre 2006 à 21:39 par JF (discuter | contributions)
(diff) ← Version précédente | Voir la version courante (diff) | Version suivante → (diff)
Aller à : Navigation, rechercher
In quâ praecipua, quae in parte Metaphysices generali,
circa Ens, ejusque Affectiones vulgò occurrunt, breviter explicantur.


Sommaire

Caput I

De ente reali, ficto, et rationis


De definitione hujus scientiae nihil dico, nec etiam circa quae versetur ; sed tantùm ea, quae obscuriora sunt, et passim ab authoribus in metaphysicis tractantur, explicare hîc est animus.


Entis definitio

Incipiamus igitur ab ente, per quod intelligo id omne, quod, cum clarè, et distinctè percipitur, necessariò existere, vel ad minimùm posse existere reperimus.


Chimaera, ens fictum, et ens rationis non esse entia

Ex hac autem definitione, vel, si mavis, descriptione sequitur, quod chimaera, ens fictum, et ens rationis nullo modo ad entia revocari possint. Nam chimaera [1] ex suâ naturâ existere nequit. Ens verò fictum claram, et distinctam perceptionem secludit, quia homo ex solâ merâ libertate, et non, ut in falsis, insciens, sed prudens, et sciens connectit, quae connectere, et disjungit, quae disjungere vult. Ens denique rationis nihil est praeter modum cogitandi, qui inservit ad res intellectas faciliùs retinendas, explicandas, atque imaginandas. Ubi notandum, quod per modum cogitandi intelligimus id, quod jam Schol. Propos. 15 Part. I explicuimus, nempe omnes cogitationis affectiones, videlicet intellectum, laetitiam, imaginationem, etc.


Quibus cogitandi modis res retineamus

Quod autem dentur quidam modi cogitandi, qui inserviunt ad res firmiùs, atque faciliùs retinendas, et ad ipsas, quando volumus, in mentem revocandas, aut menti praesentes sistendas, satis constat iis, qui notissima illa regula memoriae utuntur : quâ nempe ad rem novissimam retinendam, et memoriae imprimendam ad aliam nobis familiarem recurritur, quae vel nomine tenus vel re ipsâ cum hac conveniat. Hunc similiter in modum philosophi res omnes naturales ad certas classes reduxerunt, ad quas recurrunt, ubi aliquid nobi ipsis occurrit, quas vocant genus, species etc.


Quibus cogitandi modis res explicemus

Ad rem deinde explicandam etiam modos cogitandi habemus, determinando scilicet eam per comparationem ad aliam. Modi cogitandi, quibus id efficimus, vocantur tempus, numerus, mensura, et siquae adhuc alia sunt. Horum autem tempus inservit durationi explicandae, numerus quantitati discretae, mensura quantitati continuae.


Quibus cogitandi modis res imaginemur

Denique, cùm assueti simus omnium, quae intelligimus, etiam imagines aliquas in nostrâ phantasiâ depingere, fit, ut non-entia positivè, instar entium, imaginemur. Nam mens in se solâ spectatâ, cùm sit res cogitans, non majorem habet potentiam ad affirmandum, quàm ad negandum : imaginari verò cùm nihil aliud sit, quàm ea, quae in cerebro reperiuntur à motu spirituum, qui in sensibus ab objectis excitatur, vestigia sentire, talis sensatio non, nisi confusa affirmatio, esse potest. Atque hinc fit, ut omnes modos, quibus mens utitur ad negandum, quales sunt, caecitas, extremitas sive finis, terminus, tenebrae etc. tanquam entia imaginemur.


Entia rationis cur non sint ideae rerum, et tamen pro iis habeantur

Unde clarè patet, hos modos cogitandi non esse ideas rerum, nec ullo modo ad ideas revocari posse ; quare etiam nullum habent ideatum, quod necessariò existit, aut existere potest. Causa autem, ob quam hi modi cogitandi pro ideis rerum habentur, est, quia ab ideis entium realium tam immediatè proficiscuntur, et oriuntur, ut facillimè cum ipsis ab iis, qui non accuratissimè attendunt, confundantur : unde etiam nomina ipsis imposuerunt, tanquam ad significandum entia extra mentem nostram existentia, quae entia, sive potiùs non-entia entia rationis vocaverunt.


Malè dividi ens in reale, et rationis

Hincque facilè videre est, quàm inepta sit illa divisio, quâ dividitur ens in ens reale, et ens rationis : dividunt enim ens in ens, et non-ens, aut in ens, et modum cogitandi : Attamen non miror philosophos verbales, sive grammaticales in similes errores incidere : res enim ex nominibus judicant, non autem nomina ex rebus.


Ens rationis quomodo dici possit merum nihil, et quomodo ens reale

Nec minus ineptè loquitur, qui ait ens rationis non esse merum nihil. Nam si id, quod istis nominibus significatur, extra intellectum quaerit, merum nihil esse reperiet : si autem ipsos modos cogitandi intelligit, vera entia realia sunt. Nam cùm rogo, quid sit species, nihil aliud quaero, quàm naturam istius modi cogitandi, qui reverâ est ens, et ab alio modo cogitandi distinguitur ; verùm, hi modi cogitandi ideae vocari non possunt, neque veri aut falsi possunt dici, sicut etiam amor non potest verus aut falsus vocari, sed bonus aut malus.Sic Plato cùm dixit, hominem esse animal bipes sine plumis, non magis erravit, quàm qui dixerunt hominem esse animal rationale ; nam Plato non minùs cognovit hominem esse animal rationale, quàm caeteri cognoscunt ; verùm ille hominem revocavit ad certam classem, ut quando vellet de homine cogitare, ad illam classem recurrendo, cujus facilè recordari potuerat, statim in cogitationem hominis incideret : Imò Aristoteles gravissimè erravit, si putavit se illâ suâ definitione humanam essentiam adaequatè explicuisse : An vero Plato benè fecerit, tantùm quaeri posset : sed haec non sunt hujus loci.


In rerum investigatione entia realia cum entibus rationis non confundenda

Ex omnibus supradictis inter ens reale, et entis rationis ideata nullam dari convenientiam apparet : Unde etiam facilè videre est, quàm sedulò sit cavendum in investigatione rerum, ne entia realia, cum entibus rationis confundamus : Aliud enim est inquirere in rerum naturam, aliud in modos, quibus res a nobis percipiuntur. Haec verò si confundantur, neque modos percipiendi, neque naturam ipsam intelligere poterimus ; imò verò, quod maximus est, in causâ erit, quòd in magnos errores incidemus, quemadmodum multis hucusque contigit.


Quomodo ens rationis, et ens fictum distinguantur

Notandum etiam, quod multi confundunt ens rationis cum ente ficto : putant enim ens fictum etiam esse ens rationis, quia nullam extra mentem habet existentiam. Sed si ad entis rationis, et entis ficti definitiones modò traditas rectè attendatur, reperietur inter ipsa, tum ex ratione causae, tum etiam ex eorum naturâ, absque respectu causae, magna differentia. Ens fictum enim nihil aliud esse diximus, quàm duos terminos connexos ex solâ merâ voluntate sine ullo ductu rationis ; unde ens fictum casu potest esse verum. Ens verò rationis, nec a solâ voluntate dependet, nec ullis terminis inter se connexis constat, ut ex definitione satis fit manifestum. Si quis igitur roget, an ens fictum ens reale sit, an verò ens rationis, tantùm repetendum, atque regerendum est id, quod jam diximus, nempe malè dividi ens in ens reale, et ens rationis, ideòque malo fundamento quaeritur, an ens fictum ens reale sit, an verò rationis : supponitur enim omne ens dividi in ens reale, et rationis.


Entis divisio

Sed ad nostrum propositum revertamur, à quo videmur utcunque jam deflexisse. Ex entis definitione, vel, si mavis, descriptione jam traditâ facilè videre est, quod ens dividendum sit in ens, quod suâ naturâ necessariò existit, sive cujus essentia involvit existentiam, et in ens, cujus essentia non involvit existentiam, nisi possibilem. Hoc ultimum dividitur in substantiam, et modum, quorum definitiones Part. I art. 51, 52 et 56 Princ. Philos. traduntur ; quare non necesse est, eas hîc repetere. Sed tantùm notari volo circa hanc divisionem, quod expressè dicimus ens dividi in substantiam, et modum ; non verò in substantiam, et accidens : nam accidens nihil est praeter modum cogitandi ; utpote quod solummodo respectum denotat. Ex. gr. cùm dico triangulum moveri, motus non est trianguli modus, sed corporis, quod movetur : unde motus respectu trianguli accidens vocatur : respectu verò corporis est ens reale, sive modus : non enim potest motus concipi sine corpore, at quidem sine triangulo.


Porrò ut jam dicta, et etiam quae sequentur, meliùs intelligantur, explicare conabimur, quid per esse essentiae, esse existentiae, esse ideae, ac denique esse potentiae intelligendum sit. Quo etiam nos movet quorundam ignorantia, qui nullam distinctionem agnoscunt inter essentiam, et existentiam, vel, si agnoscunt, esse essentiae cum esse ideae vel esse potentiae confundunt. Ut his igitur, et rei ipsi satisfaciamus, rem quam distinctè poterimus, in sequentibus explicabimus.

Caput II

Quid sit esse Essentiae, quid esse Existentiae,
quid esse Ideae, quid esse Potentiae


Ut clarè percipiatur, quid per haec quatuor intelligendum sit, tantùm necesse est, ut nobis ob oculos ponamus ea, quae de substantiâ increatâ, sive de Deo diximus, nempe


Creaturas in Deo esse eminenter

1°. Deum eminenter continere id, quod formaliter in rebus creatis reperitur, hoc est, Deum talia attributa habere, quibus omnia creata eminentiori modo contineantur, vide P. I Ax. 8 et Coroll. 1 Prop. 12. Ex. gr. extensionem clarè concipimus sine ullâ existentiâ, ideòque, cùm per se nullam habeat vim existendi, à Deo creatam esse demonstravimus, Prop. ultima Part. I. Et, quia in causâ tantundem perfectionis ad minimùm debet esse, quantum est in effectu, sequitur, omnes perfectiones extensionis Deo inesse. Sed quia postea rem extensam ex suâ naturâ divisibilem esse videbamus, hoc est, imperfectionem continere, ideò Deo extensionem tribuere non potuimus, Part. I Prop. 16, adeòque fateri cogebamur, Deo aliquod attributum inesse, quod omnes materiae perfectiones excellentiori modo continet, Schol. Prop. 9 Part. I, quodque vices materiae supplere potest :

2°. Deum seipsum, atque omnia alia intelligere, hoc est, omnia objectivè etiam in se habere, Part. I Prop. 9.

3°. Deum esse omnium rerum causam, eumque ex absolutâ libertate voluntatis operari.


Quid sit esse essentiae, existentiae, ideae, ac potentiae ?

Ex his itaque clarè videre est, quid per illa quatuor intelligendum sit. Primum enim esse scilicet essentiae, nihil aliud est, quàm modus ille, quo res creatae in attributis Dei comprehenduntur : esse deinde ideae dicitur, prout omnia objectivè in ideâ Dei continentur : esse porrò potentiae dicitur tantùm respectu potentiae Dei, quâ omnia nondum adhuc existentia ex absolutâ libertate voluntatis creare potuerat : esse denique existentiae est ipsa rerum essentia extra Deum, et in se considerata, tribuiturque rebus, postquam à Deo creatae sunt.


Haec quatuor à se invicem non distingui, nisi in creaturis

Ex quibus clarè apparet, haec quatuor non distingui inter se, nisi in rebus creatis : in Deo verò nullo modo : Deum enim non concipimus fuisse potentiâ in alio, et ejus existentia, ejusque intellectus ab ejus essentiâ non distinguuntur.


Ad quaestiones quasdam de essentiâ respondetur

Ex his facilè ad quaestiones, quae passim de essentiâ circumferuntur, respondere possumus. Quaestiones autem hae sunt sequentes : an essentia distinguatur ab existentiâ, et si distinguatur, an sit aliquid diversum ab ideâ : et si aliquid diversum ab ideâ sit, an habeat aliquod esse extra intellectum ; quòd postremum sanè necessariò fatendum est. Ad primam autem sub distinctione respondemus, quod essentia in Deo non distinguatur ab existentiâ ; quandoquidem sine hac illa non potest concipi : in caeteris autem essentia differt ab existentiâ, potest nimirum sine hac concipi. Ad secundam verò dicimus, quòd res, quae extra intellectum clarè, et distinctè, sive verè concipitur, aliquid diversum ab ideâ sit. Sed denuo quaeritur, an illud esse extra intellectum sit à se ipso, an verò à Deo creatum. Ad quod respondemus, essentiam formalem non esse à se, nec etiam creatam ; haec duo enim supponerent rem actu existere : sed à solâ essentiâ divinâ pendere, in quâ omnia continentur ; adeòque hoc sensu iis assentimur, qui dicunt essentias rerum aeternas esse. Quaeri adhuc posset, quomodo nos, nondum intellectâ naturâ Dei, rerum essentias intelligamus, cùm illae, ut modò diximus, à solâ Dei naturâ pendeant. Ad hoc dico, id ex eo oriri, quod res jam creatae sunt : si enim non essent creatae, prorsus concederem, id impossibile fore, nisi post naturae Dei adaequatam cognitionem : eodem modo ac impossibile est, imò magis impossibile, quàm, ex nondum notâ naturâ parabolae naturam ejus ordinatim applicatarum noscere.


Cur auctor in definitione essentiae ad Dei attributa recurrit

Porrò notandum, quod, quamvis essentiae modorum non existentium in illorum substantiis comprehendantur, et eorum esse essentiae in illorum substantiis sit, nos tamen ad Deum recurrere voluimus, ut generaliter essentiam modorum, et substantiarum explicaremus, et etiam, quia essentia modorum non fuit in illorum substantiis, nisi post earum creationem, et nos esse essentiarum aeternum quaerebamus.


Cur aliorum definitiones non recensuit

Ad haec non puto operae pretium esse, hîc authores, qui diversum à nobis sentiunt, refutare, nec etiam eorum definitiones aut descriptiones de essentiâ, et existentiâ examinare : nam hoc modo rem claram obscuriorem redderemus : quid enim magis clarum, quàm, quid sit essentia, et existentia, intelligere ; quandoquidem nullam definitionem alicujus rei dare possumus, quin simul ejus essentiam explicemus.


Quomodo distinctio inter essentiam, et existentiam facilè addiscatur

Denique, si quis philosophus adhuc dubitet, an essentia ab existentiâ distinguatur in rebus creatis, non est, quòd multum de definitionibus essentiae, et existentiae laboret, ut istud dubium tollatur : si enim tantùm adeat statuarium aliquem, aut fabrum lignarium, illi ipsi ostendent, quomodo statuam nondum existentem certo ordine concipiant, et postea eam ipsi existentem praebebunt.

Caput III

De eo, quod est necessarium, impossibile, possibile, et contingens


Quid hîc per affectiones intelligendum sit

Naturâ entis, quatenus ens est, sic explicatâ, ad aliquas ejus affectiones explicandas transimus ; ubi notandum venit, quòd per affectiones hîc intelligimus id, quod aliàs per attributa denotavit Cartesius in Part. I Princ. Philos. Art. 52. Nam ens, quatenus ens est, per se solum, ut substantia, nos non afficit, quare per aliquod attributum explicandum est, à quo tamen non, nisi ratione, distinguitur. Unde non satis mirari possum illorum ingenia subtilissima, qui medium quaesiverunt, non sine magno detrimento veritatis, inter ens, et nihil. Sed in eorum errorem refutando non morabor, quandoquidem ipsi, ubi talium affectionum definitiones tradere moliuntur, in vanâ suâ subtilitate prorsus evanescunt.


Affectionum definitio

Nos igitur rem nostram agemus, dicimusque entis affectiones esse, quaedam attributa, sub quibus uniuscujusque essentiam vel existentiam intelligimus, à quâ tamen non nisi ratione distinguntur. De his quasdam (non enim omnes pertractare mihi assumo) hîc explicare, et à denominationibus, quae nullius entis sunt affectiones, separare conabor. Ac primò quidem agam de eo, quod est necessarium, et impossibile.


Quod modis res dicatur necessaria, et impossibilis

Duobus modis res dicitur necessaria, et impossibilis, vel respectu suae essentiae, vel respectu causae. Respectu essentiae Deum necessariò existere novimus : nam ejus essentia non potest concipi sine existentiâ : chimaera verò respectu implicantiae suae essentiae non potis est, ut existat. Respectu causae dicuntur res, e. g. materiales, esse impossibiles aut necessariae : nam si tantùm ad earum essentiam respicimus, illam concipere possumus clarè, et distinctè sine existentiâ, quâpropter nunquam existere possunt vi, et necessitate essentiae : sed tantùm vi causae, Dei nempe omnium rerum creatoris. Si itaque in decreto divino est, ut res aliqua existat, necessariò existet ; sin minùs impossibile erit, ut existat. Nam per se manifestum est, id quod nullam causam, internam scilicet aut externam, habet ad existendum, impossibile est, ut existat : atqui res in hac secundâ hypothesi ponitur talis, ut neque vi suae essentiae, quam per causam internam intelligo, neque vi decreti divini, unicae omnium rerum causae externae, existere possit : unde sequitur, res ut in sec. hyp. à nobis statuuntur, impossibiles esse, ut existant.


Chimaeram commodè ens verbale vocari

Ubi notandum venit, 1°. Chimaeram, quia neque in intellectu est, neque in imaginatione, à nobis ens verbale commodè vocari posse ; nam ea non nisi verbis exprimi potest. Ex. gr. circulum quadratum verbis quidem exprimimus, imaginari autem nullo modo, et multò minùs intelligere possumus. Quâpropter chimaera praeter verbum nihil est, ideòque impossibilitas inter affectiones entis numerari non potest : est enim mera negatio.


Res creatas, quoad essentiam, et existentiam à Deo dependere

2°. Notandum venit, quòd non tantùm rerum creatarum existentia : verùm etiam, ut infrà in sec. part. evidentissimè demonstrabimus, earum essentia, et natura à solo Dei decreto dependet. Ex quo clarè sequitur, res creatas nullam ex se ipsis habere necessitatem : nempe quia ex se ipsis nullam habent essentiam, nec à se ipsis existunt.


Necessitatem, quae in rebus creatis à causâ est, esse vel essentiae vel existentiae : at haec duo in Deo non distingui

3°. Denique notandum est, quòd necessitas, qualis vi causae in rebus creatis est, dicatur vel respectu earum essentiae, vel respectu earum existentiae : nam haec duo in rebus creatis distinguuntur ; illa enim à legibus naturae aeternis dependet, haec verò à ferie, et ordine causarum. Verùm in Deo, cujus essentia ab illius existentiâ non distinguitur, essentiae necessitas etiam non distinguitur à necessitate existentiae ; unde sequitur, quòd si totum ordinem naturae conciperemus, inveniremus, quòd multa, quorum naturam clarè, et distinctè percipimus, hoc est, quorum essentia necessariò talis est, nullo modo possent existere ; nam tales res in naturâ existere aequè impossibile reperiremus, ac jam cognoscimus impossibile esse, ut magnus elephantus in acûs foramine recipi possit : quamvis utriusque naturam clarè percipiamus. Unde existentia illarum rerum non esset, nisi chimaera, quam neque imaginari, neque intelligere possemus.


Possibile, et contingens non esse rerum affectiones

Atque haec de necessitate, et impossibilitate, quibus pauca de possibili, et contingente visum est adjungere ; nam haec duo à nonnullis pro rerum affectionibus habentur ; cùm tamen reverâ nihil aliud sint, quàm defectus nostri intellectûs, quod clarè ostendam, postquam explicavero, quid per haec duo intelligendum sit.


Quid sit possibile, quid contingens

Res possibilis itaque dicitur, cùm ejus causam efficientem quidem intelligimus ; attamen an causa determinata sit, ignoramus. Unde etiam ipsam, ut possibilem, non verò neque ut necessariam, neque ut impossibilem considerare possumus. Si autem ad rei essentiam simpliciter, non verò ad ejus causam attendamus, illam contingentem dicemus, hoc est, illam, ut medium inter Deum, et chimaeram, ut sic loquar, considerabimus, nempe quia ex parte essentiae nullam in ipsâ reperimus necessitatem existendi, ut in essentiâ divinâ, neque etiam implicantiam sive impossibilitatem, ut in chimaerâ. Quod si quis id, quod ego possibile voco, contingens, et contrà id, quod ego contingens, possibile vocare velit, non ipsi contradicam : neque enim de nominibus disputare soleo. Sat erit, si nobis concedat, haec duo non nisi defectus nostrae perceptionis, nec aliquid reale esse.


Possibile, et contingens esse tantùm defectus nostri intellectûs

Siquis autem id ipsum negare velit, illi suus error nullo negotio demonstratur : si enim ad naturam attendat, et quomodo ipsa à Deo dependet, nullum contingens in rebus esse reperiet, hoc est, quod ex parte rei possit existere, et non existere, sive, ut vulgò dicitur, contingens reale sit : quod facilè apparet ex eo, quod Ax. 10 P. I docuimus, tantam scilicet vim requiri ad rem creandam, quam ad ipsam conservandam : Quare nulla res creata propriâ vi aliquid facit, eodem modo ac nulla res creata suâ propriâ vi incepit existere. Ex quo sequitur, nihil fieri, nisi vi causae omnia creantis, scilicet Dei, qui suo concursu singulis momentis omnia procreat. Cùm autem nihil fiat, nisi a solâ divinâ potentiâ, facile est videre, ea, quae fiunt, vi decreti Dei, ejusque voluntatis fieri. At, cùm in Deo nulla sit inconstantia, nec mutatio, per Prop. 18 et Coroll. Prop. 20 P. I illa, quae jam producit, se producturum ab aeterno decrevisse debuit ; cùmque nihil magis necessarium sit, ut existat, quàm quod Deus extiturum decrevit, sequitur, necessitatem existendi in omnibus rebus creatis ab aeterno fuisse. Nec dicere possumus, illas esse contingentes, quia Deus aliud decrevisse potuit ; nam, cùm in aeternitate non detur quando, nec ante, nec post, neque ulla affectio temporis, sequitur, Deum nunquam ante illa decreta extitisse, ut aliud decernere posset.


Conciliationem libertatis nostri arbitrii, et praedinationis Dei, humanum captum superare

Quod verò attinet ad libertatem humanae voluntatis, quam liberam esse diximus Schol. Prop. 15 P. I, illa etiam à Dei concursu conservatur, nec ullus homo aliquid vult, aut operatur, nisi id, quod Deus ab aeterno decrevit, ut vellet, et operaretur. Quomodo autem id fieri possit, servatâ humanâ libertate, captum nostrum excedit : neque ideò, quod clarè percipimus, propter id, quod ignoramus, erit rejiciendum : clarè enim, et distinctè intelligimus, si ad nostram naturam attendamus, nos in nostris actionibus esse liberos, et de multis deliberare propter id solum, quod volumus ; si etiam ad Dei naturam attendamus, ut modò ostendimus, clarè, et distinctè percipimus, omnia ab ipso pendere, nihilque existere, nisi quod ab aeterno à Deo decertum est, ut existat. Quomodo autem humana voluntas à Deo singulis momentis procreetur tali modo, ut libera maneat, id ignoramus ; multa enim sunt, quae nostrum captum excedunt, et tamen à Deo scimus facta esse, uti ex. gr. est illa realis divisio materiae in indefinitas particulas satis evidenter à nobis demonstrata in Sec. Part. Prop. 11, quamvis ignoremus, quomodo divisio illa fiat. Nota, quòd hîc pro re notâ supponimus, has duas notiones, possibile nempe, et contingens, tantùm defectum cognitionis nostrae circa rei existentiam significare.

Caput IV

De duratione, et tempore


Ex eo, quod suprà divisimus ens in ens, cujus essentia involvit existentiam, et in ens, cujus essentia non involvit nisi possibilem existentiam, oritur distinctio inter aeternitatem, et durationem.


Quid sit aeternitas

De aeternitate infrà fusius loquemur. Hîc tantùm dicimus eam esse attributum, sub quo infinitam Dei existentiam concipimus.


Quid duratio

Duratio verò est attributum, sub quo rerum creatarum existentiam, prout in sua actualitate perseverant, concipimus. Ex quibus clarè sequitur, durationem à totâ alicujus rei existentiâ non, nisi ratione, distingui. Quantum enim durationi alicujus rei detrahis, tantundem ejus existentiae detrahi necesse est.


Quid tempus

Haec autem ut determinetur, comparamus illam cum duratione aliarum rerum, quae certum, et determinatum habent motum, haecque comparatio tempus vocatur. Quare tempus non est affectio rerum, sed tantùm merus modus cogitandi, sive, ut jam diximus, ens rationis ; est enim modus cogitandi durationi explicandae inserviens. Notandum hîc in duratione, quod postea usum habebit, quando de aeternitate loquemur, videlicet, quòd major, et minor concipiatur, et quali ex partibus componi, et deinde quòd tantùm sit attributum existentiae, non verò essentiae.

Caput V

De oppositione, ordine, etc.


Quid sint oppositio, ordo, convenientia, diversitas, subjectum, adjunctum, etc.

Ex eo, quod res inter se comparamus, quaedam oriuntur notiones, quae tamen extra res ipsas nihil sunt, nisi cogitandi modi. Quod inde apparet, quia si ipsas, ut res extra cogitationem positas, considerare velimus, clarum, quem aliàs de ipsis habemus conceptum, statim confusum reddimus. Notiones verò tales hae sunt, videlicet oppositio, ordo, convenientia, diversitas, subjectum, adjunctum, et si quae adhuc alia his similia sunt. Hae, inquam, à nobis satis clarè percipiuntur, quatenus ipsas, non ut quid ab essentiis rerum oppositarum, ordinatarum etc. diversum, concipimus, sed tantùm ut modos cogitandi, quibus res ipsas faciliùs vel retinemus, vel imaginamur. Quare de his fusiùs loqui non necesse esse judico ; sed ad terminos vulgò transcendentales dictos transeo.

Caput VI

De Uno, Vero, et Bono


Hi termini ab omnibus ferè metaphysicis pro generalissimis entis affectionibus habentur ; dicunt enim omne ens esse unum, verum, et bonum, quamvis nemo de iis cogitet. Verùm quid de his intelligendum sit, videbimus ; ubi seorsim unumquemque horum terminorum examinaverimus.


Quid sit unitas

Incipiamus itaque à primo, scilicet uno. Hunc terminum dicunt significare aliquid reale extra intellectum : verùm, quidnam hoc enti addat, nesciunt explicare, quod satis ostendit, illos entia rationis cum ente reali confundere ; quo efficiunt, ut id, quod clarè intelligunt, confusum reddant. Nos autem dicimus unitatem à re ipsâ nullo modo distingui, vel enti nihil addere, sed tantùm modum cogitandi esse, quo rem ab aliis separamus, quae ipsi similes sunt, vel cum ipsâ aliquo modo conveniunt.


Quid sit multitudo, et quo respectu Deus dici possit unus, et quo respectu unicus

Unitati verò opponitur multitudo, quae sanè rebus etiam nihil addit, ne aliquid praeter modum cogitandi est, quemadmodum clarè, et distinctè intelligimus. Nec video, quid circa rem claram ampliùs dicendum restat ; sed tantùm hic notandum est, Deum, quatenus ab aliis entibus eum separamus, posse dici unum ; verùm, quatenus concipimus ejusdem naturae plures esse non posse, unicum vocari. At verò si rem accuratiùs examinare vellemus, possemus forte ostendere Deum non nisi impropriè unum, et unicum vocari, sed res non est tanti, imò nullius momenti iis, qui de rebus, non verò de nominibus sunt solliciti. Quare hoc relicto ad secundum transimus, et eâdem operâ, quid sit falsum, dicemus.


Quid sit verum, quid falsum tàm apud vulgum, quàm apud philosophos

Ut autem haec duo verum scilicet, et falsum rectè percipiantur, à verborum significatione incipiemus, ex quâ apparebit ea, non nisi rerum denominationes extrinsecas, esse, neque rebus tribui, nisi rhetoricè. Sed quia vulgus vocabula primum invenit, quae postea à philosophis usurpantur, ideò è re esse videtur illius, qui primam significationem alicujus vocabuli quaerit, quid primum apud vulgum denotarit, inquirere ; praecipuè ubi aliae causae deficiunt, quae ex linguae naturâ depromi possent ad eam investigandam. Prima igitur veri, et falsi significatio, ortum videtur duxisse à narrationibus : eaque narratio vera dicta fuisse, quae erat facti, quod reverâ contigerat : falsa verò, quae erat facti, quod nullibi contigerat. Atque hanc philosophi postea usurparunt ad denotandam convenientiam ideae cum suo ideato, et contrà : quare idea vera dicitur illa, quae nobis ostendit rem, ut in se est : falsa verò, quae nobis ostendit rem aliter, quàm reverâ est : Ideae enim nihil aliud sunt, quam narrationes sive historiae naturae mentales. Atque hinc postea metaphoricè translata est, ad res mutas, ut cùm dicimus verum, aut falsum aurum, quasi aurum nobis repraesentatum aliquid de seipso narret, quod in se est, aut non est.


Verum non esse terminum transcendentalem

Quocirca planè decepti sunt, qui verum terminum transcendentalem sive entis affectionem judicarunt. Nam de rebus ipsis non nisi impropriè, vel si mavis rhetoricè dici potest.


Veritas, et vera idea, quomodo differant

Si porrò quaeras, quid sit veritas praeter veram ideam, quaere etiam, quid sit albedo praeter corpus album ; eodem enim modo se habent ad invicem.

De causâ veri, et de causâ falsi jam antea egimus ; quare hîc nihil restat notandum, nec etiam quae diximus, operae pretium fuisset notare, si scriptores in similibus nugis non adeò se intricassent, ut postea se extricare nequiverint, nodum passim in scirpo quaerentes.


Quaenam sint proprietates veritatis ? Certitudinem non esse in rebus

Proprietates verò veritatis aut ideae verae sunt. 1°. Quòd sit clara et distincta, 2°. Quòd omne dubium tollat, sive uno verbo, quòd sit certa. Qui quaerunt certitudinem in rebus ipsis, eodem modo falluntur, ac cùm in iis quaerunt veritatem ; et quamvis dicamus, res in incerto est, rhetoricè sumimus ideatum pro ideâ ; quomodo etiam rem dicimus dubiam, nisi fortè quòd tum per incertitudinem contingentiam intelligamus, vel rem, quae nobis incertitudinem aut dubium injicit. Neque opus est circa haec diutiùs morari ; quare ad tertium pergemus, et simul quid per ejus contrarium intelligendum sit, explicabimus.


Bonum, et malum tantùm dici respectivè

Res sola considerata neque bona dicitur, neque mala, sed tantùm respectivè ad aliam, cui conducit ad id, quod amat, acquirendum, vel contrà : ideòque unaquaeque res diverso respectu, eodemque tempore bona, et mala potest dici : Sic consilium ex. gr. Achitophelis Absaloni datum bonum in sacris Litteris vocatur ; pessimum tamen erat Davidi, cujus interitum moliebatur. Sed multa alia sunt bona, quae non omnibus bona sunt ; sic salus bona est hominibus, non verò neque bona, neque mala brutis aut plantis, ad quas nullum habet respectum. Deus verò dicitur summè bonus, quia omnibus conducit ; nempe uniuscujusque esse, quo nihil magis amabile, suo concursu conservando. Malum autem absolutum nullum datur, ut per se est manifestum.


Quare aliqui bonum metaphysicum statuerunt

Qui autem bonum aliquod metaphysicum quaeritant, quod omni careat respectu, falso aliquo praejudicio laborant ; nempe quòd distinctionem rationis cum distinctione reali vel modali confundant : distinguunt enim inter rem ipsam, et conatum, qui in unâquâque re est ad suum esse conservandum, quamvis nesciant, quid per conatum intelligant. Haec enim duo, quamvis ratione seu potiùs verbis distinguantur, quod maximè ipsos decepit, nullo modo re ipsâ inter se distinguuntur.


Res, et conatus, quo res in statu suo perseverare conantur, quomodo distinguantur

Quòd ut clarè intelligatur, exemplum alicujus rei simplicissimae ob oculos ponemus. Motus habet vim in suo statu perseverandi ; haec vis profectò nihil aliud est, quàm motus ipse, hoc est, quòd natura motûs talis sit. Si enim dicam in hoc corpore A nihil aliud esse, quàm certam quantitatem motûs, hinc clarè sequitur, quamdiu ad illud corpus A attendo, me semper debere dicere illud corpus moveri. Si enim dicerem, illud suam vim movendi ex se amittere, necessariò ipsi aliquid aliud tribuo praeter id, quod in hypothesi supposuimus, per quod suam naturam amittit. Quod si verò haec ratio obscurius videatur, age concedamus, illum conatum se movendi aliquid esse praeter ipsas leges, et naturam motûs ; cùm igitur hunc conatum esse bonum metaphysicum supponas, necessariò hic etiam conatus conatum habebit in suo esse perseverandi, et hic iterum alium, et sic in infinitum, quo magis absurdum nescio quid fingi possit. Ratio autem, cur illi conatum rei à re ipsâ distinguunt, est, quia in se ipsis reperiunt desiderium se conservandi, et tale in unâquâque re imaginantur.


An Deus ante res creatas dici possit bonus

Quaeritur tamen, an Deus, antequam res creasset, dici posset bonus ; et ex nostrâ definitione videtur sequi, Deum tale attributum non habuisse, quia dicimus rem, si in se solâ consideratur, neque bonam, neque malam posse dici. Hoc autem multis absurdum videbitur ; sed quâ ratione nescio ; multa enim hujus notae attributa Deo tribuimus, quae antequam res crearentur, ipsi non competebant, nisi potentiâ, ut cùm vocatur creator, judex, misericors etc. Quare similia argumenta moram nobis injicere non debent.


Perfectum quomodo dicatur respectivè, quomodo absolutè

Porrò uti bonum, et malum non dicitur nisi respectivè, sic etiam perfectio, nisi quando perfectionem sumimus pro ipsâ rei essentiâ, quo sensu antea diximus Deum infinitam perfectionem habere, hoc est, infinitam essentiam, seu infinitum esse.


Plura his addere non est animus ; reliqua enim quae ad partem generalem metaphysices spectant, satis nota esse existimo : adeòque operae pretium non esse, ea ulteriùs persequi.

Adnotationes

  1. Nota, quod nomine Chimaera hîc, et in seqq. intelligatur id, cujus natura apertam involvit contradictionem, ut fusiùs explicatur, cap. III.
Outils personnels
Espaces de noms
Variantes
Actions
Découvrir
Œuvres
Échanger
Ressources
Boîte à outils