Tractatus theologico-politicus/Caput VIII

De Spinoza et Nous.
Version du 15 août 2006 à 13:33 par JF (discuter | contributions)
(diff) ← Version précédente | Voir la version courante (diff) | Version suivante → (diff)
Aller à : Navigation, rechercher
In quo ostenditur Pentateuchon et libros Josuae,
Judicum, Rut, Samuëlis et Regum non esse autographa.
Deinde inquiritur, an eorum omnium scriptores plures fuerint,
an unus tantum, et quinam




In praecedenti capite de fundamenta et principiis cognitionis Scripturarum egimus, eaque nulla alia esse ostendimus, quam harum sinceram historiam. Hanc autem, quanquam apprime necessariam, Veteres tamen neglexisse, vel, si quam scripserint aut tradiderint, temporum unjuria periisse, et consequenter magnam partem fundamentorum et principiorum hujus cognitionis intercidisse. Quod adhuc tolerandum esset, si posteri intra veros limites se continuissent, et pauca, quae acceperant aut invenerant, bona cum fide successoribus suis tradidissent, nec nova ex proprio cerebro excussissent : quo factum est, ut Scripturae historia non tantum imperfecta, sed etiam mendosior manserit, hoc est, ut fundamenta cognitionis Scripturarum non tantum pauciora, ut iis integra superstrui possit, sed etiam vitiosa sint. Haec emendare et communia theologiae praejudicia tollere ad meum institutum spectat. At vereor, ne nimis sero hoc tentare aggrediar ; res enim eò jam ferme pervenit, ut homines circa hoc non patiantur corrigi, sed id, quod sub specie religionis amplexi sunt, pertinaciter defendant ; nec ullus locus rationi, nisi apud paucissimos (si cum reliquis comparentur) relictus videtur, adeo late haec praejudicia hominum mentes occupaverunt. Enitar tamen, remque experiri non desinam, quandoquidem nihil est, cur de hac re prorsus sit desperandum. Ut ea autem ordine ostendam, a praejudiciis circa veros Scriptores Sacrorum Librorum incipiam, et primò de scriptore Pentateuchi : quem fere omnes Mosen esse crediderunt, imo adeò pertinaciter defenderunt Pharisaei, ut eum haereticum habuerint, qui aliud visus est sentire, et hac de causa Aben Hezra, liberioris ingenii Vir, et non mediocris eruditionis, et qui primus omnium, quos legi, hoc praejudicium animadvertit, non ausus est mentem suam apertè explicare, sed rem obscurioribus verbis tantum indicare, quae ego hîc clariora reddere non verebor, remque ipsam evidenter ostendere. Verba itaque Aben Hezrae, quae habentur in suis commentariis supra Deuteronomium, haec sunt. [heb.] Ultra Jordanem etc. modo intelligas mysterium duodecim, etiam et scripsit Moses legem et Kenahanita tunc erat in terra, in Dei monte revelabitur, tum etiam ecce lectum suum lectum ferreum, tum cognosces veritatem. His autem paucis indicat simulque ostendit non fuisse Mosen, qui Pentateuchon scripsit, sed alium quempiam, qui longe post vixit, et denique quem Moses scripsit librum, alium fuisse. Ad haec, inquam, ostendendum, notat I. ipsam Deuteronomii praefationem, quae a Mose, qui Jordanem non transivit, scribi non potuit. Notat II., quod totus liber Mosis descriptus fuerit admodum diserte in solo ambitu unius arae (vide Deuter. cap. 27 et Josuae cap. 8 v. 37 etc.), quae ex Rabinorum relatione duodecim tantum lapidibus constabat ; ex quo sequitur librum Mosis longè minoris fuisse molis, quam Pentateuchon : Hoc, inquam, puto authorem hunc significare voluisse per mysterium duodecim ; nisi forte intellexit duodecim illas maledictiones, quae in praedicto cap. Deut. habentur, quas fortasse credidit non fuisse in libro legis descriptas, idque propterea, quod Moses praeter descriptionem legis Levitas insuper recitare illas maledictiones jubet, ut populum jurejurando ad leges descriptas observandum adstringerent. Vel forte ultimum caput Deuteronomii de morte Mosis significare voluit, quod caput duodecim versibus constat. Sed haec et quae praeterea alii hariolantur, non est opus curiosus hîc examinare. Notat deinde III. dici in Deuter. cap. 31 v. 9 [heb.] et scripsit Moses legem ; quae quidem verba non possunt esse Mosis, sed alterius scriptoris, Mosis facta et scripta narrantis. Notat IV. locum Genes. cap. 12 v. 6, ubi narrando, quod Abrahamus terram Kanahanitarum lustrabat, addit historicus, quod Kanahanita tum temporis erat in illa terra : quibus tempus, quo haec scripsit, clare secludit. Adeoque post mortem Mosis, et cum Kanahanitae jam erant expulsi, illasque regiones non amplius possidebant, haec debuerunt scribi ; quod idem Aben Hezra super hunc locum commentando etiam his significat, [heb.] et Kanahanita tum erat in illa terra : videtur, quod Kanahan (nepos Noae) terram Kanahanitae ab alio possessam cepit, quod si non verum est, inest huic rei mysterium, et qui id intelligit, taceat. Hoc est, si Kanahan regiones illas invadit, tum sensus erit, Kanahanitam jam tum fuisse in illa terra, excludendo scilicet tempus praeteritum, quo ab alia natione inhabitabatur. At si Kanahan regiones illas primus coluit (ut ex cap. 10 Genes. sequitur), tum textus tempus praesens, scriptoris scilicet secludit ; adeoque non Mosis, cujus nimirum tempore etiamdum illas regiones possidebant ; hoc est mysterium, quod tacendum commendat. V. Notat, quod Genes. cap. 22 v. 14 vocetur mons Morya [1] mons Dei,quod quidem nomen non habuit, nisi postquam aedificationi templi dicatus fuit ; et haec montis electio nondum erat tempore Mosis facta ; Moses enim nullum locum a Deo electum indicat, sed contra praedicit Deum locum aliquem olim electurum, cui nomen Dei imponetur. VI. Denique notat, quod cap. 3 Deuter. narrationi Og regis Basan haec interponantur, Solus Og rex Basan mansit ex reliquis [2] gigantibus, ecce quod lectus ejus erat lectus ferreus, is certe (lectus), qui est in Rabat filiorum Hamon novem cubitos longus etc. Quae parenthesis clarissime indicat horum librorum Scriptorem longe vixisse post Mosen ; hic enim modus loquendi ejus tantum est, qui res antiquissimas narrat, quique rerum reliquias ad fidem faciendam indicat ; et sine dubio hîc lectus tempore primum Davidis, qui hanc urbem subegit, ut in libro 2 Samuël. cap. 12 v. 30 narratur, inventus est. At non hîc tantum, sed paulo etiam infra idem hic historicus verbis Mosis inserit Jair filius Manassis cepit totam juridictionem Argobi usque ad terminum Gesuritae, et Mahachatitae, vocavitque illa loca suo nomine cum Bassan pagos Jairi usque in hunc diem. Haec, inquam, addit historicus ad explicanda verba Mosis, quae modo retulerat, nempe et reliquum Giliad et totum Bassan regnum Og, dedi dimidiae tribui Manassis, tota jurisdictio Argobi sub toto Bassan, quae vocatur terra Gigantum. Noverant procul dubio Hebraei tempore hujus scriptoris, quinam essent pagi Jairi tribulis Jehudae, at non nomine jurisdictionis Argobi, nec terrae Gigantum, ideoque coactus est explicare, quaenam essent haec loca, quae antiquitus sic vocabantur, et simul rationem dare, cur suo tempore nomine Jairi, qui tribulis Judae, non vero Manassis erat (vide 1 Paralip. cap. 2 v. 21-22) insignirentur. His Aben Hezrae sententiam explicuimus, ut et loca Pentateuchi, quae ad eandem confirmandam adfert. Verum enimvero nec omnia, nec praecipua notavit, plura enim in hisce libris et majoris momenti notanda supersunt. Nempe I. quod horum librorum scriptor de Mose non tantum in tertia persona loquatur, sed quod insuper de eo multa testetur : Videlicet Deus cum Mose loquutus est. Deus loquebatur cum Mose de facie ad faciem. Moses omnium hominum erat humillimus (Num. cap. 12 v. 3). Moses irâ captus est in duces exercitus (Num. cap. 31 v. 14). Moses vir divinus (Deuter. cap. 33 v. 1). Moses servus Dei mortuus est. Nunquam extitit propheta in Israël sicut Moses etc. At contra in Deuteronomio, ubi lex, quam Moses populo explicuerat, quamque scripserat, describitur, loquitur, suaque facta narrat Moses in prima persona ; nempe Deus mihi loquutus est (Deuter. cap. 2 v. 1, 17, etc.), Deum precatus sum etc. Nisi quod postea historicus in fine libri, postquam verba Mosis retulit, iterum in tertia persona loquendo narrare pergit, quomodo Moses hanc legem (quam scilicet explicuerat) populo scripto tradidit, eumque novissime monuit et quomodo tandem vitam finierit. Quae omnia, nempe modus loquendi, testimonia, et ipse totius historiae contextus plane suadent hos libros ab alio, non ab ipso Mose fuisse conscriptos. II. Venit etiam notandum, quod in hac historia non tantum narratur, quomodo Moses obierit, sepultus fuerit, et Hebraeos triginta dies in luctum conjecerit, sed quod insuper facta comparatione ejus cum omnibus prophetis, qui postea vixerunt, dicitur ipsum omnes excelluisse. Non extitit unquam, inquit, propheta in Israël, sicut Moses, quem Deus noverit de facie ad faciem. Quod sane testimonium non Moses ipsus de se, nec alius, qui eum immediate secutus est, sed aliquis, qui multis post saeculis vixit, dare potuit, praesertim quia historicus de praeterito tempore loquitur, nempe nunquam extitit propheta etc. Et de sepultura, quod nemo illam novit in hunc usque diem. III. Notandum, quod quaedam loca non iis indicentur nominibus, quae vivente Mose obtinebant, sed aliis, quibus dudum postea insignita sunt. Ut quod Abrahamus persecutus est hostes usque ad Dan (vide Gen. 14 v. 14), quod nomen haec urbs non obtinuit, nisi longe post mortem Josuae (vide Judic. cap. 18 v. 29). IV. Quod historiae aliquando etiam ultra tempus vitae Mosis producantur. Nam Exod. cap. 16 v. 34 narratur, quod filii Israëlis comederunt Man quadraginta annos, donec venerunt ad terram habitatam, donec venerunt ad finem terrae Kanahan, nempe usque in tempus, de quo in libro Josuae cap. 5 v. 12. In libro etiam Genes. cap. 36 v. 31 dicitur, Hi sunt reges, qui regnaverunt in Edom, antequam regnavit rex in filiis Israëlis : Narrat sine dubio ibi historicus, quos reges Idumaei habuerint, antequam David eos subegit [3] et praesides in ipsa Idumaea constituit. (Vide Samuël. 2 cap. 8 v. 14.) Ex his itaque omnibus luce meridiana clarius apparet, Pentateuchon non a Mose, sed ab alio, et qui a Mose multis post saeculis vixit, scriptum fuisse : sed si placet, attendamus insuper ad libros, quos ipse Moses scripsit, et qui in Pentateucho citantur ; ex iis ipsis enim constabit, eos alios, quam Pentateuchon fuisse. Primò itaque constat ex Exod. cap. 17 v. 14 Mosen ex Dei mandato bellum contra Hamalek scripsisse ; in quo autem libro, non constat ex illo ipso capite : at Numer. cap. 21 v. 12 citatur quidam liber, qui bellorum Dei vocabatur, et in hoc sine dubio bellum hoc contra Hamalek, et praeterea etiam castrametationes omnes (quas etiam author Pentateuchi Numer. cap. 33 v. 2 testatur a Mose descriptas fuisse) narrabantur. Constat praeterea de alio in Exod. cap. 24 v. 4, 7, qui vocabatur [heb.] [4] liber pacti, quem coram Israëlistis legit, quando primum cum Deo pactum iniverant : At hic liber sive haec epistola pauca admodum continebat ; videlicet leges sive Dei jussa, quae narrantur ex v. 22 cap. 20 Exod. usque ad cap. 24 ejusdem libri, quod nemo inficias ibit, qui sano aliquo judicio, et sine partium studio praedictum caput legerit. Narratur enim ibi, quod, simul ac Moses sententiam populi intellexit de ineundo cum Deo pacto, statim Dei eloquia et jura scripsit, et matutina luce, quibusdam caeremoniis peractis, universae concioni pacti ineundi conditiones praelegit, quibus praelectis et sine dubio ab universa plebe perceptis, populus se pleno consensu adstrinxit. Quare tam ex temporis brevitate, quo descriptus fuit, quam ex ratione pacti ineundi sequitur hunc librum nihil praeter pauca ea, quae modo dixi, continuisse. Constat denique, anno quadragesimo ab exitu Aegypti Mosen leges omnes, quas tulerat, explicuisse (vide Deuter. cap. 1 v. 5) populumque de novo iisdem obligavisse (vide Deuter. cap. 29 v. 14) et tandem librum, qui has leges explicatas, novumque hoc pactum continebat, scripsisse (vide Deuter. cap. 31 v. 9), et hic vocatus est liber legis Dei, quem Josua postea auxit, narratione scilicet pacti, quo suo tempore populus se de integro obligavit, quodque cum Deo tertiò inivit (vide Josuae cap. 24 v. 25-26). At quoniam nullum habemus librum, qui hoc pactum Mosis, simul et pactum Josuae contineat, necessariò concedendum hunc librum periisse, vel cum Paraphraste chaldaeo Jonatane insaniendum, et verba Scripturae ad libitum torquenda : Hic enim hac difficultate motus maluit Scripturam corrumpere, quam ignorantiam suam fateri. Nempe haec libri Josuae verba (vide cap. 24 v. 26) [heb.] scripsitque Josua haec verba in libro legis Dei, chaldaice sic transtulit [heb.] et scripsit Josua haec verba et custodivit ea cum libro legis Dei. Quid cum illis agas, qui nihil vident, nisi quod lubet ? quid, inquam, hoc aliud est, quam ipsam Scripturam negare, et novam ex proprio cerebro cudere ? Nos igitur concludimus, hunc librum legis Dei, quem Moses scripsit, non fuisse Pentateuchon, sed prorsus alium, quem author Pentateuchi suo operi ordine inseruit, quod cum ex modò dictis, tum ex jam dicendis eventissime sequitur. Nempe cum in Deuteronomii loco jam citato narratur, quod Moses legis librum scripsit, addit historicus, quod Moses eum sacerdotibus tradidit, et quod praeterea eos jusserit, ut ipsum certo tempore omni populo praelegerent : quod ostendit, hunc librum longe minoris molis fuisse, quam Pentateuchon, quandoquidem in una concione ita perlegi poterat, ut ab omnibus intelligeretur : nec hîc praetereundum, quod ex omnibus libris, quos Moses scripsit, hunc unum secundi pacti et canticum (quod postea etiam scripsit, ut id universus populus edisceret) religiosè servare et custodire jusserit. Nam quia primo pacto non nisi praesentes, qui aderant, obligaverat, at secundo omnes etiam eorum posteros (vide Deuter. cap. 29 v. 14-15), ideo hujus secundi pacti librum futuris saeculis religiose servandum jussit, et praeterea etiam, ut diximus, canticum, quod futura saecula potissimum respicit : cum itaque non constet Mosen alios, praeter hos libros scripsisse, et ipse nullum alium, praeter libellum legis cum cantico posteritati religiose servandum mandaverit, et denique plura in Pentateucho occurrant, quae a Mose scribi non potuerunt, sequitur, neminem cum fundamento, sed omnino contra rationem affirmare Mosen autorem esse Pentateuchi. At hic aliquis forsan rogabit, num Moses praeter haec non etiam scripserit leges, cum ipsi primum revelarentur ? hoc est, an spatio quadraginta annorum nullas legum, quas tulerat, scripserit, praeter paucas illas, quas in primi pacti libro contentas fuisse dixi ? Sed ad haec respondeo, quamvis concederem rationi consentaneum videri, quod Moses eo ipso tempore et loco, quod leges communicare contigit, eo etiam easdem scripserit, nego tamen nobis hac de causa licere hoc affirmare ; supra enim ostendimus nobis de similibus nihil esse statuendum, nisi id, quod ex ipsa Scriptura constat, aut quod ex solis ipsius fundamentis legitima consequentia elicitur, at non ex eo, quod rationi consentaneum videtur. Adde, quod nec ipsa ratio nos cogat hoc statuere. Nam forsan senatus Mosis edicta populo scripto communicabat, quae postea historicus collegit, et historiae vitae Mosis ordine inseruit. Atque haec de quinque libris Mosis : nunc tempus est, ut reliquos etiam examinemus. Josuae librum similibus etiam rationibus ostenditur non esse autographon : alius enim est, qui de Josua testatur, quod ejus fama fuerit per totam tellurem (vide cap. 6 v. 27), quod nihil eorum omiserit, quae Moses praeceperat (vide vers. ult. cap. 8 et 11 v. 15), quod senuerit, omnesque in concionem vocaverit, et quod tamen animam egerit. Deinde etiam quaedam narrantur, quae post ipsius mortem contigerunt. Videlicet quod post ejus mortem Israëlitae Deum coluerunt, quamdius senes, qui ipsum noverant, vixerunt. Et cap. 16 v. 10, quod (Ephraim et Manasse) non expulerunt Kanahanitam habitantem in Gazer, sed (addit) quod Kanahanita inter Ephraim habitavit usque in hunc diem, et fuit tributarius. Quod idem ipsum est, quod libro Judicum cap. 1 narratur, et modus etiam loquendi in hunc usque diem ostendit, Scriptorem rem antiquam narrare. Huic etiam consimilis est textus cap. 15 vers. ult. de filiis Jehudae, et historia Kalebi, ex v. 13 ejusdem capitis. Et casus ille etiam, qui cap. 22 ex v. 10 etc. narratur de duabus tribubus et dimidia, quae aram ultra Jordanem aedificaverunt, post mortem Josuae contigisse videtur : quandoquidem in tota illa historia nulla Josuae fit mentio, sed solus populus bellum gerere deliberat, legatos mitti, eorumque responsum expectat et tandem approbat. Denique ex cap. 10 v. 14 evidenter sequitur hunc librum multis post Josuam saeculis scriptum fuisse : Sic enim testatur, nullus alius, sicuti ille dies, fuit nec antea neque postea, quo Deus (ita) obediret cuiquam etc. Si quem igitur librum Josua unquam scripsit, fuit sane ille, qui cap. 10 v. 13 in hac eadem scilicet historia citatur. Librum autem Judicum neminem sanae mentis sibi persuadere credo ab ipsis Judicibus esse scriptum : epilogus enim totius historiae, qui habetur cap. 2, clare ostendit, eum totum ab uno solo historico scriptum fuisse. Deinde quia ejus scriptor saepe monet, quod illis temporibus nullus erat rex in Israël, non dubium est, quin scriptus fuerit, postquam imperium reges obtinuerant. Circa Samuëlis libros non etiam est, cur diu moremur, quandoquidem historia longe post ejus vitam producitur. Hoc tamen tantum notari velim, hunc librum etiam multis post Samuëlem saeculis scriptum fuisse. Nam libr. 1 cap. 9 v. 9 historicus per parenthesin monet, antiquitus in Israël sic dicebat quisque, quando ibat ad consulendum Deum, age eamus ad videntem, nam qui hodie propheta, antiquitus videns vocabatur. Libri denique Regum, ut ex iisdem constat, decerpti sunt ex libris rerum Salomonis (vide Reg. 1 cap. 11 v. 41), chronicorum regum Jehudae (vide cap. 14 v. 19-29 ejusdem), et chronicorum regum Israëlis. Concludimus itaque omnes hos libros, quos huc usque recensuimus, esse apographa, resque in iis contentas ut antiquas enarrari. Si jam ad connexionem et argumentum horum omnium librorum attendamus, facile colligemus eos omnes ab uno eodemque historico scriptos fuisse, qui Judaeorum antiquitates ab eorum prima origine usque ad primam Urbis vastationem scribere voluit. Hi enim libri ita invicem connectuntur, ut ex hoc solo dignoscere possimus, eos non nisi unam unius historici narrationem continere. Nam simulac Mosis vitam narrare desinit, ad historiam Josuae sic transit, et contigit, postquam mortuus est Moses servus Dei, ut Deus diceret Josuae etc. Et hac morte Josuae finita, eadem transitione et conjunctione historiam Judicum incipit, nempe, Et contigit, postquam mortuus est Josua, ut filii Israëlis a Deo quaererent etc. Et huic libro, tanquam appendicem, librum Rut sic annectit, Et contigit iis diebus, quibus Judices judicabant, ut fames esset in illa terra. Cui etiam eodem modo librum primum Samuëlis annectit, quo finito solita sua transitione ad secundum pergit ; et huic, historia Davidis nondum finita, librum primum Regum jungit, et historiam Davidis narrare pergens, tandem huic eadem conjuntione librum secundum annectit. Contextus deinde et ordo historiarum etiam indicat unum tantum fuisse historicum, qui certum sibi scopum praefixit : incipit enim primam nationis hebraeae originem narrare, deinde ordine dicere, qua occasione et quibus temporibus Moses leges tulerit, ipsisque multa praedixerit : Deinde quomodo secundum Mosis praedictiones terram promissam (vide cap. 7 Deuter.) invaserint, eâ vero possessâ legibus valedixerant (Deuter. cap. 31 v. 16), indeque ipsos multa mala consequuta sunt (ejusdem 17). Quomodo deinde reges eligere voluerunt (Deuter. cap. 17 v. 14), qui etiam prout leges curaverant, ita res ipsis prospere vel infoeliciter cesserunt (Deut. cap. 28 v. 36 et v. ult.), donec tandem imperii ruinam, sicuti ipsam Moses praedixerat, narrat. Reliqua autem, quae ad confirmandam legem nihil faciunt, vel prorsus silentio mandavit, vel lectorem ad alios historicos ablegat. Omnes igitur hi libri in unum conspirant, nempe dicta et edicta Mosis docere, eaque per rerum eventus demonstrare. Ex his igitur tribus simul consideratis, nempe simplicitate argumenti horum omnium librorum, connexione, et quod sint apographa multis post saeculis a rebus gestis scripta, concludimus, ut modo diximus, eos omnes ab uno solo historico scriptos fuisse. Quisnam autem is fuerit, non ita evidenter ostendere possum, suspicor tamen ipsum Hesdram fuisse, et quaedam non levia concurrunt, ex quibus conjecturam facio. Nam cum Historicus (quem jam scimus unum tantum fuisse) historiam producat usque ad Jojachini libertatem, et insuper addat, ipsum regis mensae accubuisse tota ejus vita (hoc est vel Jojachini vel filii Nebucadnesoris, nam sensus est planè ambiguus), hinc sequitur eum nullum ante Hesdram fuisse. At Scriptura de nullo, qui tum floruit, nisi de solo Hesdra testatur (vide Hesdrae cap. 7 v. 10), quod ipse suum studium applicuerit ad quaerendam legem Dei, et adornandam, et quod erat scriptor (ejusdem cap. v. 6) promptus in Lege Mosis. Quare nullum praeter Hesdram suspicari possum fuisse, qui hos libros scripserit. Deinde in hoc de Hesdra testimonio videmus, quod ipse non tantum studium adhibuerit ad quaerandam legem Dei, sed etiam ad eandem adornandam, et in Nehemiae cap. 8 v. 9 etiam dicitur, quod legerunt librum legis Dei explicatum, et adhibuerunt intellectum et intellexerunt Scripturam. Cum autem in Deuteronomii libro non tantum liber legis Mosis, vel maxima ejus pars contineatur, sed insuper multa ad pleniorem explicationem inserta reperiantur, hinc conjicio librum Deuteronomii illum esse librum legis Dei ad Hesdra scriptum, adornatum et explicatum, quem tum legerunt. Quod autem in hoc libro Deuteronomii multa per parenthesin ad pleniorem explicationem inferantur, duo de hac re exempla ostendimus, cum sententiam Aben Hezrae explicaremus, cujus notae plura alia reperiuntur, ut ex. gr. in cap. 2 v. 12 et in Sehir habitaverunt Horitae antea, filii autem Hesau eos expulerunt et a suo conspectu deleverunt et loco eorum habitaverunt, sicuti Israël fecit in terra suae haereditatis, quam Deus ipsi dedit. Explicat scilicet v. 3-4 ejusdem cap., nempe quod montem Sehir, qui filiis Hesau haereditate venerat, ipsi eum non inhabitatum occupaverunt, sed quod ipsum invaserunt, et Horitas, qui ipsum prius inhabitabant, inde, sicuti Israëlitae post mortem Mosis Kenahanitas, deturbaverunt et deleverunt. Per parenthesin etiam inseruntur verbis Mosis v. 6-9 cap. 10 ; nemo enim non videt, quod v. 8, qui incipit in illo tempore separavit Deus tribum Levi, necessario debeat referri ad v. 5, non autem ad mortem Aharonis, quam nulla alia de causa Hezras hîc inseruisse videtur, quam quia Moses in hac narratione vituli, quem populus adoraverat, dixerat (vide cap. 9 v. 20) se Deum pro Aharone oravisse. Explicat deinde, quod Deus eo tempore, de quo Moses hic loquitur, tribum Levi sibi elegit, ut causam electionis, et cur Levitae in partem haereditatis non fuerint vocati, ostenderet, et hoc facto pergit verbis Mosis filum historiae persequi. His adde libri praefationem et omnia loca, quae de Mose in tertia persona loquuntur : et praeter haec alia multa, quae jam a nobis dignosci nequeunt, sine dubio, ut facilius ab hominibus sui aevi perciperentur, addidit, vel aliis verbis expressit : Si, inquam, ipsum Mosis librum legis haberemus, non dubito, quin tam in verbis, quam in ordine, et rationibus praeceptorum magnam discrepantiam reperimus. Dum enim solum Decalogum hujus libri cum Decalogo Exodi (ubi ejus historia ex professo narratur) confero, eum ab hoc in his omnibus discrepare video : quartum enim praeceptum non tantum alio modo imperatur, sed insuper multo prolixius extenditur : ejus autem ratio ab ea, quae in Decalogo Exodi adfertur, toto coelo discrepat. Denique ordo, quo hîc decimum praeceptum explicatur, etiam alius est, quam in Exodo. Haec igitur cum hîc, tum in aliis locis, ut jam dixi, ab Hezra facta existimo, quia is legem Dei hominibus sui temporis explicuit, atque proinde hunc esse librum legis Dei ab ipso ornatae et explicatae : et hunc librum omnium, quos ipsum scripsisse dixi, primum fuisse puto ; quod hinc conjicio, quia leges patriae continet, quibus populus maxime indiget : et etiam quia hic liber antecedenti nulla conjunctione, ut reliqui omnes, annectitur, sed soluta oratione incipit, Haec sunt verba Mosis, etc. At postquam hunc absolvit et populum leges edocuit, tum studium adhibuisse credo ad integram historiam Hebraeae nationis describendam, a mundo scilicet condito usque ad summam Urbis vastationem, cui hunc librum Deuteronomii suo loco inseruit ; et forte ejus primos quinque libros nomine Mosis vocavit, quia in iis praecipue ejus vita continetur et nomen a potiore sumpsit : Et hac etiam de causa sextum nomine Josuae, septimum Judicum, octavum Ruth, nonum et forte etiam decimum Samuelis, et denique undecimum et duodecimum Regum appellavit. An vero Hezras huic operi ultimam manum imposuerit, idque, ut desiderabat, perfecerit, de eo vide sequens caput.

Adnotationes

  1. Cf. Adnot. 9. — Adnotatio 9. Nempe ab historico, non ab Abrahamo ; nam ait, locum, qui hodie dicitur, in monte Dei revelabitur, ab Abrahamo vocatum fuisse, Deus providebit.
  2. NB Hebr. [heb.] rephaim significare damnatos, et videtur etiam esse nomen proprium ex Paralip. I cap. 20. Et ideo puto hîc familiam aliquam significare.
  3. Cf. Adnot. 10. — Adnotatio 10. A quo tempore usque ad Jehorami regnum, quo ab eo discesserunt (2 Reg. cap. 8 v. 20), Idumaea reges non habuit, sed praesides a Judaeis constituti regis locum supplebant ; vide 1 Reg. cap. 22 v. 48 ; et ideo Idumaeae praeses (2 Reg. cap. 3 v. 9 rex appellatur. An autem ultimus Idumaeorum regum regnare inceperit, antequam Saul rex creatus fuerit, an vero Scriptura in hoc Geneseos capite reges solummodo, qui invicti <en glorieux> obierint, tradere voluerit, ambigi potest. Caeterum ii plane nugantur, qui Mosen, qui divinitus Hebraeorum imperium a monarchico omnino abhorrens instituit, ad regum Hebraeorum catalogum referre volunt.
  4. NB. [heb.] sepher Hebraice significare saepius epistolam, sive chartam.
Outils personnels
Espaces de noms
Variantes
Actions
Découvrir
Œuvres
Échanger
Ressources
Boîte à outils