Tractatus theologico-politicus/Caput XI

De Spinoza et Nous.
Version du 15 août 2006 à 18:14 par JF (discuter | contributions)
(diff) ← Version précédente | Voir la version courante (diff) | Version suivante → (diff)
Aller à : Navigation, rechercher
Inquiritur, an apostoli epistolas suas tanquam Apostoli et Prophetae,
an vero tanquam Doctores scripserint.
Deinde Apostolorum officium ostenditur



Nemo, qui Novum Testamentum legit, dubitare potest apostolos prophetas fuisse. Verum quia prophetae non semper ex revelatione loquebantur, sed contra admodum raro, ut in fine capitis I ostendimus, dubitare possumus, num apostoli tanquam prophetae ex revelatione et expresso mandato, ut Moses, Jeremias et alii, an vero tanquam privati, vel doctores epistolas scripserint ; praesertim quia in epistola ad Corinthios 1, cap. 14 v. 6 Paulus duo praedicandi genera indicat, ex revelatione unum, ex cognitione alterum, atque ideo inquam dubitandum, an in epistolis prophetent, an vero doceant. Verum si ad earum stylum attendere volumus, eum a stylo prophetiae alienissimum inveniemus. Nam prophetis usitatissimum erat, ubique testari, se ex Dei edicto loqui ; nempe sic dicit Deus, ait Deus exercituum, edictum Dei etc., atque hoc non tantum videtur locum habuisse in publicis prophetarum concionibus, sed etiam in epistolis, quae revelationes continebant, ut ex illa Eliae Jehoramo scripta patet (vide librum 2 Paral. cap. 21 v. 12), quae etiam incipit [heb.] sic dicit Deus. At in epistolis apostolorum nihil simile legimus, sed contra in 1 ad Corinth. cap. 7 v. 40 Paulus secundum suam sententiam loquitur. Imo perplurimis in locis animi ambigui et perplexi modi loquendi occurrunt, ut (epist.ad Roman. cap. 3 v. 28) arbitramur [1] igitur, etc. (cap. 8 v. 18) arbitror enim ego, et ad hunc modum plura. Praeter haec alii inveniuntur modi loquendi, ab authoritate prophetica plane remoti. Nempe, hoc autem dico ego, tanquam infirmus, non autem ex mandato (vide Epistol. ad Corinth. 1 cap. 7 v. 6), consilium de tanquam vir, quia Dei gratia fidelis est (vide ejusdem cap. 7 v. 25) et sic alia multa ; et notandum, quod, cum in praedicto cap. ait, se praeceptum Dei vel mandatum habere vel non habere, non intelligit praeceptum vel mandatum sibi a Deo revelatum, sed tantum Christi documenta, quae discipulos in monte docuit. Praeterea si ad modum etiam attendamus, quo in his epistolis apostoli doctrinam euangelicam tradunt, eum etiam a modo prophetarum valde discedere videbimus. Apostoli namque ubique ratiocinantur, ita ut non prophetare, sed disputare videantur. Prophetiae verò contra mera tantum dogmata et decreta continent, quia in iis Deus quasi loquens introducitur, qui non ratiocinatur, sed ex absoluto suae naturae imperio decernit, et etiam quia prophetae authoritas ratiocinari non patitur ; quisquis enim vult sua dogmata ratione confirmare, eô ipso ea arbitrali uniuscujusque judicio submittit. Quod etiam Paulus, quia ratiocinatur, fecisse videtur, qui in epistola ad Corinth. 1 cap. 10 v. 15 ait, tanquam sapientibus loquor, judicate vos id, quod dico. Et denique quia prophetae res revelatas non ex virtute luminis naturalis, hoc est, non ratiocinando percipiebant, ut in cap. 1 ostendimus. Et quamvis in quinque libris etiam quaedam per illationem concludi videantur, si quis tamen ad ea attenderit, eadem nullo modo tanquam peremtoria argumenta sumi posse videbit. Ex. gr. cum Moses Deuter. cap. 31 v. 27 Israëlitis dixit, si, dum ego vobiscum vixi, rebelles fuistis contra Deum, multo magis postquam mortuus ero. Nullo modo intelligendum est, quod Moses ratione convincere vult Israëlitas post ejus mortem a vero Dei cultu necessario deflexuros ; argumentum enim falsum esset, quod etiam ex ipsa Scriptura ostendi posset : nam Israëlitae constanter perseverarunt vivente Josua, et Senibus, et postea etiam vivente Samuële, Davide, Salomone etc. Quare verba illa Mosis moralis locutio tantum sunt, qua rhetorice et prout futuram populi defectionem vividius imaginari potuerat, praedicit : Ratio autem, cur non dico Mosen ex se ipso, ut populo suam praedictionem verisimilem faceret, et non tanquam Prophetam ex revelatione haec dixisse, est, quia v. 21 ejusdem cap. narratur Deum hoc ipsum Mosi aliis verbis revelavisse, quem sane non opus erat, verisimilibus rationibus certiorem de hac Dei praedictione et decreto reddere, at necesse erat, ipsam in ipsius imaginatione vivide repraesentari, ut in cap. I ostendimus ; quod nullo meliori modo fieri poterat, quam praesentem populi contumaciam, quam saepe expertus fuerat, tanquam futuram imaginando. Et ad hunc modum omnia argumenta Mosis, quae in quinque libris reperiuntur, intelligenda sunt; quod scilicet non sunt ex scriniis rationis desumpta, sed tantum dicendi modi, quibus Dei decreta efficacius exprimebat, et vivide imaginabatur. Nolo tamen absolute negare Prophetas ex revelatione argumentari potuisse, sed hoc tantum affirmo, quo Prophetae magis legitime argumentantur, eo eorum cognitio, quam rei revelatae habent, ad naturalem magis accedit, atque ex hoc maxime dignosci Prophetas cognitionem supra naturalem habere, quod scilicet pura dogmata, sive decreta, sive sententias loquantur; et ideo summum Prophetam Mosen nullum legitimum argumentum fecisse; et contra longas Pauli deductiones et argumentationes, quales in Epistol. ad Romanos reperiuntur, nullo modo ex revelatione supranaturali scriptas fuisse concedo. Itaque tam modi loquendi, quam disserendi Apostolorum in Epistolis clarissime indicant, easdem non ex revelatione, et divino mandato, sed tantum ex ipsorum naturali judicio scriptas fuisse, et nihil continere praeter fraternas monitiones mixtas urbanitate (a qua sane Prophetica authoritas plane abhorret), qualis est illa Pauli excusatio in Epist. ad Rom. cap. 15. v. 15., paulo audacius scripsi vobis, fratres. Possumus praeterea hoc ipsum ex eo concludere, quod nullibi legimus, quod Apostoli jussi sint scribere, sed tantum praedicare, quocunque irent, et dicta signis confirmare. Nam eorum praesentia, et signa absolute requirebantur ad gentes ad religionem convertendas, easque in eadem conifirmandas, ut ipse Paulus in Epist. ad Rom. cap. I. v. II. expresse indicat; quia valde, inquit, desidero, ut videam vos, ut impertiar vobis donum Spiritus, ut confirmemini. At hic objici posset, quod eodem modo possemus concludere Apostolos nec etiam tanquam Prophetas praedicavisse : nam cum huc aut illuc praedicatum ibant, id non ex expresso mandato, sicuti olim Prophetae, faciebant. Legimus in Veteri Testamento, quod Jonas Niniven praedicatum ivit, ac simul, quod eo expresse missus est, et quod ei revelatum fuerit id, quod ibi praedicare debebat. Sic etiam de Mose prolixe narratur, quod in Aegyptum tanquam Dei legatus profectus est, et simul, quid populo Isra‚litico et Regi Pharahoni dicere, et quaenam signa ad fidem faciendam coram ipsis facere tenebatur. Esaias, Jeremias, Ezechiël expresse jubentur Israëlitis praedicare. Et denique nihil Prophetae praedicaverunt, quod Scriptura non testetur eos id a Deo accepisse. At de Apostolis nihil simile, cum huc, aut illuc ibant praedicatum, in Novo Testamento, nisi admodum raro legimus. Sed contra quaedam reperiemus, quae expresse indicant, Apostolos ex proprio consilio loca ad praedicandum elegisse : ut contentio illa ad dissidium usque, Pauli et Barnabae, de qua vide Act. cap. 15. v. 37. 38. etc. Et quod saepe etiam frustra aliquo ire tentaverint, ut idem Paulus in Epist. ad Rom. cap. I. v. 13. testatur, nempe his temporibus multis volui venire ad vos et prohibitus sum, et cap. 15. v. 22. propter hoc impeditus sum temporibus multis, quominus venirem ad vos. Et cap. denique ult. Epist. ad Corinth. I. v. 12. De Apollo autem fratre meo multum petii ab eo, ut proficisceretur ad vos cum fratribus, et omnino nulla erat ei voluntas, ut veniret ad vos; cum autem ei erit opportunitas etc. Quare tam ex his modis loquendi, et contentione Apostolorum, quam ex eo, quod nec, cum ad praedicandum aliquo irent, testetur Scriptura, sicut de antiquis Prophetis, quod ex Dei mandato iverant, concludere debueram, Apostolos tanquam doctores, et non tanquam Prophetas etiam praedicavisse. Verum hanc quaestionem facile solvemus, modo attendamus ad differentiam vocationis Apostolorum et Prophetarum Veteris Testamenti. Nam hi non vocati sunt, ut omnibus nationibus praedicarent et prophetarent, sed quibusdam tantum peculiaribus, et propterea expressum et singulare mandatum ad unamquamque requirebant. At Apostoli vocati sunt, ut omnibus absolute praedicarent, omnesque ad religionem converterent. Quocunque igitur ibant, Christi mandatum exequebantur, nec ipsis opus erat, ut, antequam irent, res praedicandae iisdem revelarentur; discipulis scilicet Christi, quibus ipse dixerat, quum autem tradiderint vos, ne sitis solliciti, quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora, quid loquemini etc. (vide Matth.XI. 155.cap. 10. v. 19. 20. Concludimus itaque Apostolos ea tantum ex singulari revelatione habuisse, quae viva voce praedicaverunt, et simul signis confirmaverunt (vide quae in initio II. cap. ostendimus), quae autem simpliciter nullis adhibitis, tanquam testibus, signis, scripto vel viva voce docuerunt, ea ex cognitione (naturali scilicet) loquuti sunt, vel scripserunt; qua de re vide Epist. ad Corinth. I. cap. 14. v. 6. Nec hic nobis moram injicit, quod omnes Epistolae exordiantur ab Apostolatus approbatione; nam Apostolis, ut mox ostendam, non tantum virtus ad prophetandum, sed etiam authoritas ad docendum concessa est. Et hac ratione concedimus eos tanquam Apostolos suas Epistolas scripsisse, et hac de causa exordium a sui Apostolatus approbatione unumquemque sumsisse : vel forte, ut animum lectoris facilius sibi conciliarent, et ad attentionem excitarent, voluerunt ante omnia testari, se illos esse, qui omnibus fidelibus ex suis praedicationibus innotuerant, et qui tum claris testimoniis ostenderant, se veram docere religionem et salutis viam. Nam quaecunque ego in hisce Epistolis dici video de Apostolorum vocatione, et Spiritu Sancto et divino, quem habebant, ad eorum, quas habuerant, praedicationes referri video, iis tantum locis exceptis, in quibus Spiritus Dei, et Spiritus Sanctus pro mente sana, beata et Deo dicata etc. (de quibus in primo cap. diximus) sumitur. Ex. gr. in Epist. ad Corinth. I. cap. 7. v. 40. ait Paulus, beata autem est, si ita maneat secundum sententiam meam, puto autem etiam ego, quod Spiritus Dei sit in me. Ubi per Spiritum Dei ipsam suam mentem intelligit, ut ipse orationis contextus indicat : hoc enim vult, viduam, quae secundo non vult nubere marito, beatam judico secundum meam sententiam, qui caelebs vivere decrevi, et me beatum puto. Et ad hunc modum alia reperiuntur, quae hic adferre supervacaneum judico. Cum itaque statuendum sit Epistolas Apostolorum a solo lumine naturali dictatas fuisse, videndum jam est, quomodo Apostoli ex sola naturali cognitione res, quae sub eandem non cadunt, docere poterant. Verum si ad illa, quae circa Scripturae interpretationem cap. VII. hujus Tractatus diximus, attendamus, nulla hic nobis erit difficultas. Nam quamvis ea, quae in Bibliis continentur, ut plurimum nostrumXI. 156.captum superent, possumus tamen secure de iisdem disserere, modo nulla alia principia admittamus, quam ea, quae ex ipsa Scriptura petuntur; atque hoc eodem etiam modo Apostoli ex rebus, quas viderant, quasque audiverant, et quas denique ex revelatione habuerant, multa concludere, et elicere, eaque homines, si libitum iis esset, docere poterant. Deinde quamvis religio, prout ab Apostolis praedicabatur, nempe simplicem Christi historiam narrando, sub rationem non cadat, ejus tamen summam, quae potissimum documentis moralibus constat, ut tota Christi doctrina [2], potest unusquisque lumine naturali facile assequi. Denique Apostoli non indigebant lumine supernaturali ad religionem, quam antea signis confirmaverant, communi hominum captui ita accommodandam, ut facile ab unoquoque ex animo acciperetur; neque etiam eodem indigebant ad homines de eadem monendos; atque hic finis Epistolarum est, homines scilicet ea via docere et monere, quam unusquisque Apostolorum optimam judicavit ad eosdem in religione confirmandos : et hic notandum id, quod paulo ante diximus, nempe, quod Apostoli non tantum virtutem acceperant ad historiam Christi tanquam Prophetae praedicandam, eandem scilicet sgnis [signis] confirmando, sed praeterea etiam authoritatem docendi et monendi ea via, quam unusquisque optimam esse judicaret; quod utrumque donum Paulus in Epist. ad Timoth. 2. cap. I. v. II. clare his indicat, in quo ego constitutus sum praeco et Apostolus et doctor gentium. Et in I. ad eund. cap. 2. v. 7., cujus constitutus sum ego praeco et Apostolus (veritatem dico per Christum, non mentior) doctor gentium cum fide NB. ac veritate. His, inquam, clare utramque approbationem, nempe Apostolatus et doctoratus, indicat; at authoritatem monendi quemcunque et quandocunque voluerit, in Epist. ad Philem. v. 8. his significat, quamvis multam in Christo libertatem habeam praecipiendi tibi, quod convenit, tamen etc. Ubi notandum, quod si ea, quae Philemoni praecipere oportebat, Paulus ut Propheta a Deo acceperat, et tanquam Propheta praecipere debebat, tum profecto ipsi non licuisset Dei praeceptum in preces mutare. Quare necessario intelligendum eum loqui de libertate monendi, quae ipsi tanquam Doctori, et non tanquam Prophetae erat. Attamen nondum satis clare sequitur Apostolos viam docendi, quam unusquisque meliorem judicasset, eligere potuisse, sed tantum eos ex officio Apostolatus non solum Prophetas, sed etiam Doctores fuisse, nisi rationem in auxilium vocare velimus, quae plane docet eum, qui authoritatem docendi habet, habere etiam authoritatem eligendi, quam velit, viam. Sed satius erit rem omnem ex sola Scriptura demonstrare : Ex ipsa enim clare constat, unumquemque Apostolorum singularem viam elegisse; nempe ex his verbis Pauli Epist. ad Rom. cap. 15. v. 20., Sollicite curans, ut praedicarem non, ubi invocatum erat nomen Christi, ne aedificarem supra alienum fundamentum. Sane si omnes eandem docendi viam habebant et omnes supra idem fundamentum Christianam religionem aedificaverant, nulla ratione Paulus alterius Apostoli fundamenta aliena vocare poterat, utpote quae et ipsius eadem erant : Sed quandoquidem ipsa aliena vocat, necessario concludendum, unumquemque religionem diverso fundamento superaedificasse, et Apostolis in suo doctoratu idem contigisse, quod reliquis Doctoribus, qui singularem docendi methodum habent, ut semper magis eos docere cupiant, qui plane rudes sunt, et linguas vel scientias, etiam mathematicas, de quarum veritate nemo dubitat, ex nullo alio discere inceperunt. Deinde si ipsas Epistolas aliqua cum attentione percurramus, videbimus Apostolos in ipsa religione quidem convenire, in fundamentis autem admodum discrepare. Nam Paulus ut homines in religione confirmaret, et iis ostenderet salutem a sola Dei gratia pendere, docuit neminem ex operibus, sed sola fide gloriari posse, neminemque ex operibus justificari (vide Epist. ad Rom. cap. 3. v. 27. 28.) et porro totam illam doctrinam de praedestinatione. Jacobus autem contra in sua Epistola hominem ex operibus justificari et non ex fide tantum (vide ejus Epist. cap. 2. v. 24.) et totam doctrinam religionis, missis omnibus illis Pauli disputationibus, paucis admodum comprehendit. Denique non dubium est, quin ex hoc, quod scilicet Apostoli diversis fundamentis religionem superaedificaverint, ortae sint multae contentiones et schismata, quibus ecclesia jam inde ab Apostolorum temporibus indesinenter vexata fuit, et profecto in aeternum vexabitur, donec tandem aliquando religio a speculationibus philosophicis separetur et ad paucissima et simplicissima dogmata, quae Christus suos docuit, redigatur : quod Apostolis impossibile fuit, quia Euangelium ignotum erat hominibus; adeoque ejus ne doctrinae novitas eorum aures multum laederet, eam, quoad fieri poterat, hominum sui temporis ingenio accommodaverunt (vide Epist. ad Cor. cap. 9. v. 19. 20. etc.), et fundamentis tum temporis maxime notis, et acceptis superstruxerunt : et ideo nemo Apostolorum magis philosophatus est, quam Paulus, qui ad gentibus praedicandum vocatus fuit. Reliqui autem, qui Judaeis praedicaverunt, Philosophiae scilicet contemtoribus, eorum etiam ingenio sese accomodaverunt (de hoc vide Epist. ad Galat. cap. 2. v. II. etc.) et religionem nudam a speculationibus philosophicis docuerunt. Jam autem foelix profecto nostra esset aetas, si ipsam etiam ab omni superstitione liberam videremus.

Adnotationes

  1. Cf. Adnot. 26. — Adnotatio 26. Logizomai vertunt hujus loci interpretes concludo, et a Paulo usurpari contendunt quoquo modo pro sullogizomai, cum tamen logizomai apud Graecos idem valeat ac apud Hebraeos [heb.] computare, cogitare, existimare, quâ significatione cum textu syriaco optime convenit. Syriaca enim versio (si quidem versio est, quod dubitari potest, quandoquidem nec interpretem novimus, nec tempus, quo vulgata fuit, et apostolorum lingua vernacula nulla alia fuit quam syriaca) hunc Pauli textum sic vertit [syr.] methrahgenan hachil, quod Tremellius optime interpretatur arbitramur igitur. Nam [syr.] rehgjono nomen, quod ex hoc verbo formatur, significat arbitratus ; est namque [syr.] rehgjono in Hebraeo [heb.] rehgutha voluntas ; [syr.] ergo volumus seu arbitramur.
  2. Cf. Adnot. 27. — Adnotatio 27. <A sçavoir celle que Jesus Christ avait enseignée sur la montagne, et dont saint Matthieu fait mention au chapitre 5 et suivans.>
Outils personnels
Espaces de noms
Variantes
Actions
Découvrir
Œuvres
Échanger
Ressources
Boîte à outils