Tractatus theologico-politicus/Caput XIII

De Spinoza et Nous.
Version du 15 août 2006 à 18:22 par JF (discuter | contributions)
(diff) ← Version précédente | Voir la version courante (diff) | Version suivante → (diff)
Aller à : Navigation, rechercher
Ostenditur Scripturam non nisi simplicissima docere,
nec aliud praeter obedentiam intendere ;
nec de divina naturâ aliud docere,
quam quod homines certa vivendi ratione imitari possunt




In cap. II. hujus Tractatus ostendimus, Prophetas singularem tantum potentiam imaginandi, sed non intelligendi habuisse, Deumque nulla Philosophiae arcana, sed res simplicissimas tantum iisdem revelavisse, seseque eorum praeconceptis opinionibus accommodavisse. Ostendimus deinde in cap. V. Scripturam res eo modo tradere, et docere, quo facillime ab unoquoque percipi possunt; quae scilicet non ex axiomatibus, et definitionibus res deducit, et concatenat, sed tantum simpliciter dicit, et ad fidem faciendam, sola experientia, miraculis scilicet, et historiis dicta confirmat, quaeque etiam tali stylo, et phrasibus narrantur, quibus maxime plebis animus commoveri potest : qua de re vide cap. VI. circa ea, quae loco III. demonstrantur. Ostendimus denique in cap. VII. difficultatem intelligendi Scripturam in sola lingua, et non in sublimitate argumenti sitam esse. His accedit, quod Prophetae non peritis, sed omnibus absolute Judaeis praedicaverunt, Apostoli autem doctrinam Euangelicam in Ecclesiis, ubi communis omnium erat conventus, docere solebant : ex quibus omnibus sequitur, Scripturae doctrinam non sublimes speculationes, neque res philosophicas continere, sed res tantum simplicissimas, quae vel a quovis tardissimo possunt percipi. Non satis itaque mirari possum eorum, de quibus supra loquutus sum, ingenia, qui scilicet tam profunda in Scriptura vident mysteria, ut nulla humana lingua possint explicari; et qui deinde in religionem tot res philosophicae speculationis introduxerunt, ut Ecclesia Academia, et Religio scientia, vel potius altercatio videatur. Verum quid miror, si homines, qui lumen supra naturale habere jactant, Philosophis, qui nihil praeter naturale habent, nolint cognitione cedere. Id sane mirarer, si quid novi, quod solius esset speculationis, docerent, et quod olim apud Gentiles Philosophos non fuerit tritissimum (quos tamen caecutiisse ajunt); nam si inquiras, quaenam mysteria in Scriptura latere vident, nihil profecto reperies, praeter Aristotelis, aut Platonis, aut alterius similis commenta, quae saepe facilius possit quivis Idiota somniare, quam literatissimus ex Scriptura investigare. Etenim absolute statuere nolumus ad doctrinam Scripturae nihil pertinere, quod solius sit speculationis; nam in superiori cap. quaedam hujus generis attulimus, tanquam Scripturae fundamentalia; sed hoc tantum volo, talia admodum pauca, atque admodum simplicia esse. Quaenam autem ea sint, et qua ratione determinentur, hic ostendere constitui; quod nobis jam facile erit, postquam novimus, Scripturae intentum non fuisse scientias docere; hinc enim facile judicare possumus, nihil praeter obedientiam eandem ab hominibus exigere, solamque contumaciam, non autem ignorantiam damnare. Deinde quia obedientia erga Deum in solo amore proximi consistit (nam qui proximum diligit, eo scilicet fine, ut Deo obsequatur, is, ut Paulus ait in Epistola ad Rom. cap. 13. v. 8. Legem implevit), hinc sequitur, in Scriptura nullam aliam scientiam commendari, quam quae omnibus hominibus necessaria est, ut Deo secundum hoc praescriptum obedire possint, et qua ignorata, homines necessario debent esse contumaces, vel saltem sine disciplina obedientiae; reliquas autem speculationes, quae huc directe non tendunt, sive eae circa Dei, sive circa rerum naturalium cognitionem versentur, Scripturam non tangere, atque adeo a Religione revelata separandas. At etsi haec unusquisque, uti diximus, jam facile videre potest, tamen, quia hinc totius Religionis decisio pendet, rem totam accuratius ostendere, et clarius explicare volo : Ad quod requiritur, ut ante omnia ostendamus, intellectualem, sive accuratam Dei cognitionem, non esse donum omnibus fidelibus commune sicuti obedientiam. Deinde cognitionem illam, quam Deus per Prophetas ab omnibus universaliter petiit, et unusquisque scire tenetur, nullam esse, praeter cognitionem Divinae ejus Justitiae, et Charitatis, quae ambo ex ipsa Scriptura facile demonstrantur. Nam I. evidentissime sequitur ex Exodi cap. 6. v. 3., ubi Deus Mosi, ad singularem gratiam, ipsi largitam, indicandum, ait [heb.] et revelatus sum Abrahamo, Isaaco, et Jacobo Deo Sadai, sed nomine meo Jehova non sum cognitus ipsis : ubi ad meliorem explicationem notandum El Sadai significare hebraice Deum, qui sufficit, quia unicuique, quod ei sufficit, dat; et quamvis saepe Sadai absolute pro Dei sumatur, non dubitandum tamen est, quin ubique nomen El Deus subintelligendum sit. Deinde notandum in Scriptura nullum nomen praeter Jehova reperiri, quod Dei absolutam essentiam, sine relatione ad res creatas indicet. Atque ideo Hebraei hoc solum nomen Dei esse proprium contendunt, reliqua autem appellativa esse; et revera reliqua Dei nomina, sive ea substantiva sint, sive adjectiva, attributa sunt, quae Deo competunt, quatenus cum relatione ad res creatas consideratur, vel per ipsas manifestatur. Ut [heb.] El, vel cum litera [heb.] He paragogica [heb.] Eloah, quod nihil aliud significat, quam potentem, ut notum; nec Deo competit, nisi per excellentiam, sicuti cum Paulum Apostolum appellamus; alias virtutes ejus potentiae explicantur, ut El (potens) magnus, tremendus, justus, misericors, etc. vel ad omnes comprehendendas simul hoc nomen in plurali numero usurpatur, et significatione singulari, quod in Scriptura frequentissimum. Jam quandoquidem Deus Mosi dicit, se nomine Jehova non fuisse patribus cognitum, sequitur, eos nullum Dei attributum novisse, quod ejus absolutam essentiam explicat, sed tantum ejus effecta, et promissa, hoc est, ejus potentiam, quatenus per res visibiles manifestatur. Atqui hoc Deus Mosi non dicit, ad eosdem infidelitatis accusandum, sed contra ad eorum credulitatem, et fidem extollendam, qua quamvis non aeque singularem Dei cognitionem ac Moses habuerint, Dei tamen promissa fixa rataque crediderunt, non ut Moses, qui quamvis sublimiores de Deo cogitationes habuerit, de divinis tamen promissis dubitavit, Deoque objecit, quod, loco promissae salutis, Judaeorum res in pejus mutaverit. Cum itaque Patres Dei singulare nomen ignoraverint, hocque Deus Mosi dicat factum, ad eorum animi simplicitatem et fidem laudandam, simulque ad commemorandam singularem gratiam Mosi concessam, hinc evidentissime sequitur, id quod primo loco statuimus, homines ex mandato non teneri Dei attributa cognoscere, sed hoc peculiare esse donum quibusdam tantum fidelibus concessum; nec operae pretium est hoc pluribus Scripturae testimoniis ostendere; quis enim non videt divinam cognitionem non fuisse omnibus fidelibus aequalem? et neminem posse ex mandato sapientem esse, non magis, quam vivere, et esse? Viri, mulieres, pueri, et omnes ex mandato obtemperare quidem aeque possunt, non autem sapere. Quod si quis dicat, non esse quidem opus Dei attributa intelligere, at omnino simpliciter, absque demonstratione credere, is sane nugabitur : Nam res invisibiles, et quae solius mentis sunt objecta, nullis aliis oculis videri possunt, quam per demonstrationes; qui itaque eas non habent, nihil harum rerum plane vident; atque adeo quicquid de similibus auditum referunt, non magis eorum mentem tangit, sive indicat, quam verba Psittaci, vel automati, quae sine mente, et sensu loquuntur. Verum antequam ulterius pergam, rationem dicere teneor, cur in Genesi saepe dicitur, quod Patriarchae nomine Jehova praedicaverint, quod plane jam dictis repugnare videtur. Sed si ad illa, quae cap. VIII. ostendimus, attendamus, facile haec conciliare poterimus; in praedicto enim cap. ostendimus scriptorem Pentateuchi res, et loca non iisdem praecise nominibus indicare, quae eodem tempore, de quo loquitur, obtinebant, sed iis, quibus tempore scriptoris melius innotuerant. Deus igitur in Genesi Patriarchis praedicatus nomine Jehova indicatur, non quia Patribus hoc nomine innotuerat, sed quia hoc nomen apud Judaeos summae erat reverentiae : hoc, inquam, necessario dicendum, quandoquidem in hoc nostro textu Exodi expresse dicitur, Deum hoc nomine non fuisse cognitum Patriarchis, et etiam quod Exodi cap. 3. 13. Moses Dei nomen scire cupit : quod si antea notum fuisset, fuisset saltem et ipsi etiam notum. Concludendum igitur, ut volebamus; nempe fideles Patriarchas hoc Dei nomen ignoravisse, Deique cognitionem donum Dei, non autem mandatum esse. Tempus igitur est, ut ad secundum transeamus, nempe, ad ostendendum Deum nullam aliam sui cognitionem ab hominibus per Prophetas petere, quam cognitionem divinae suae Justitiae, et Charitatis, hoc est talia Dei attributa, quae homines certa vivendi ratione imitari possunt : quod quidem Jeremias expressissimis verbis docet. Nam cap. 22. v. 15. 16. de Rege Josia loquens haec ait [heb.] Pater tuus quidem comedit, et bibit, et fecit judicium, et justitiam, tum ei bene (fuit), judicavit jus pauperis, et indigentis, tum ipsi bene (fuit), nam (NB.) hoc est me cognoscere, dixit Jehova : nec minus clara sunt, quae habentur cap. 9. v. 23 nempe [heb.] sed in hoc tantum glorietur unusquisque, me intelligere, et cognoscere, quod ego Jehova facio charitatem, judicium, et justitiam in terra, nam his delector, ait Jehova. Colligitur hoc etiam praeterea ex Exodi cap. 34. v. 6. 7., ubi Deus Mosi cupienti ipsum videre, et noscere, nulla alia attributa revelat, quam quae divinam Justitiam et Charitatem explicant. Denique illud Johannis, de quo etiam in sequentibus, apprime hic notandum venit, qui scilicet, quia nemo Deum vidit, Deum per solam charitatem explicat, concluditque eum revera Deum habere, et noscere, qui charitatem habet. Videmus itaque Jeremiam, Mosen, Johannem Dei cognitionem, quam unusquisque scire tenetur, paucis comprehendere, eamque in hoc solo, ut volebamus, ponere, quod scilicet Deus sit summe justus, et summe misericors, sive unicum verae vitae exemplar. His accedit, quod Scriptura nullam Dei definitionem expresse tradit, nec alia Dei attributa amplectenda praeter modo dicta praescribat, nec ex professo, ut haec, commendet : ex quibus omnibus concludimus, intellectualem Dei cognitionem, quae ejus naturam, prout in se est, considerat, et quam naturam homines certa vivendi ratione imitari non possunt, neque tanquam exemplum sumere, ad veram vivendi rationem instituendam, ad fidem, et religionem revelatam nullo modo pertinere, et consequenter homines circa hanc sine scelere toto coelo errare posse. Minime itaque mirum, quod Deus sese imaginationibus, et praeconceptis Prophetarum opinionibus accommodaverit, quodque fideles diversas de Deo foverint sententias, ut in cap. II. multis exemplis ostendimus. Deinde minime etiam mirum, quod Sacra volumina ubique adeo improprie de Deo loquantur, eique manus, pedes, oculos, aures, mentem, et motum localem tribuant, et praeterea etiam animi commotiones, ut quod sit Zelotypus, misericors etc., et quod denique ipsum depingant tanquam Judicem, et in coelis, tanquam in solio regio sedentem, et Christum ad ipsius dextram. Loquuntur nimirum secundum captum vulgi, quem Scriptura non doctum, sed obedientem reddere studet. Communes tamen Theologi, quicquid horum lumine naturali videre potuerunt cum divina natura non convenire, metaphorice interpretandum, et quicquid eorum captum effugit, secundum literam accipiendum contenderunt. Sed, si omnia, quae in Scriptura hujus generis reperiuntur, essent necessario metaphorice interpretanda, et intelligenda, tum Scriptura non plebi et rudi vulgo, sed peritissimis tantum, et maxime Philosophis scripta esset. Quinimo, si impium esset pie, et simplicitate animi haec, quae modo retulimus, de Deo credere, profecto maxime cavere debuissent Prophetae, saltem propter vulgi imbecillitatem, a similibus phrasibus, et contra Dei attributa, prout unusquisque eadem amplecti tenetur, ante omnia ex professo, et clare docere, quod nullibi factum est : adeoque minime credendum opiniones absolute consideratas, absque respectu ad opera, aliquid pietatis, aut impietatis habere, sed ea tantum de causa hominem aliquid pie, aut impie credere dicendum, quatenus ex suis opinionibus ad obedientiam movetur, vel ex iisdem licentiam ad peccandum, aut rebellandum sumit, ita ut, siquis vera credendo fiat contumax, is revera impiam, et si contra falsa credendo obediens, piam habet fidem; veram enim Dei cognitionem non mandatum, sed donum divinum esse ostendimus, Deumque nullam aliam ab hominibus petiisse, quam cognitionem divinae suae Justitiae, et Charitatis, quae cognitio non ad scientias, sed tantum ad obedientiam necessaria est.

Outils personnels
Espaces de noms
Variantes
Actions
Découvrir
Œuvres
Échanger
Ressources
Boîte à outils