Tractatus theologico-politicus/Caput XIV

De Spinoza et Nous.
Aller à : Navigation, rechercher
Quid sit fides, quinam fideles,
fidei fundamenta determinantur,
et ipsa a philosophia tandem separatur




Ad veram fidei cognitionem apprime necessarium esse, scire, quod Scriptura accommodata sit non tantum captui Prophetarum, sed etiam varii, et inconstantis Judaeorum vulgi, nemo qui vel leviter attendit, ignorare potest; qui enim omnia, quae in Scriptura habentur, promiscue amplectitur, tanquam universalem, et absolutam de Deo doctrinam, nec accurate cognovit, quidnam captui vulgi accommodatum sit, non poterit vulgi opiniones cum divina doctrina non confundere, et hominum commenta et placita pro divinis documentis non venditare, Scripturaeque authoritate non abuti. Quis inquam non videt, hanc maximam esse causam, cur sectarii tot, tamque contrarias opiniones, tanquam fidei documenta doceant, multisque Scripturae exemplis confirment, unde apud Belgas dudum in usum Proverbii abierit, geen ketter tonder letter. Libri namque Sacri non ab uno solo, nec unius aetatis vulgo scripti fuerunt, sed a plurimis, diversi ingenii, diversique aevi viris, quorum, si omnium tempus computare velimus, fere bis mille annorum, et forte multo longius invenietur. Sectarios tamen istos nolumus ea de causa impietatis accusare, quod scilicet verba Scripturae suis opinionibus accommodant; sicuti enim olim ipsa captui vulgi accommodata fuit, sic etiam unicuique eandem suis opinionibus accommodare licet, si videt, se ea ratione Deo, in iis, quae justitiam, et charitatem spectant, pleniore animi consensu obedire posse; sed ideo eosdem accusamus, quod hanc eandem libertatem reliquis nolunt concedere, sed omnes, qui cum iisdem non sentiunt, quanquam honestissimi, et verae virtuti obtemperantes sint, tanquam Dei hostes tamen persequuntur, et contra eos, qui iis assentantur, quamvis impotentissimi animi sint, tamen tanquam Dei electos diligunt, quo nihil profecto scelestius, et reipublicae magis perniciosum excogitari potest. Ut igitur constet, quousque, ratione fidei, uniuscujusque libertas sentiendi, quae vult, se extendit, et quosnam, quamvis diversa sentientes, tanquam fideles tamen aspicere tenemur, fides, ejusque fundamentalia determinanda sunt; quod quidem in hoc Capite facere constitui, simulque fidem a Philosophia separare, quod totius operis praecipuum intentum fuit. Ut haec igitur ordine ostendam, summum totius Scripturae intentum repetamus, id enim nobis veram normam fidei determinandae indicabit. Diximus in superiori Capite, intentum Scripturae esse tantum obedientiam docere. Quod quidem nemo inficias ire potest. Quis enim non videt, utrumque Testamentum nihil esse praeter obedientiae disciplinam? nec aliud utrumque intendere, quam quod homines ex vero animo obtemperent? Nam, ut jam omittam, quae in superiori Capite ostendi, Moses non studuit Israëlitas ratione convincere, sed pacto, juramentis, et beneficiis obligare, deinde populo legibus obtemperare sub poena interminatus est, et praemiis eundem ad id hortatus; quae omnia media non ad scientias, sed ad solam obedientiam sunt. Euangelica autem doctrina nihil praeter simplicem fidem continet, nempe Deo credere, eumque revereri, sive, quod idem est, Deo obedire. Non opus igitur habeo, ad rem manifestissimam demonstrandam, textus Scripturae, qui obedientiam commendant, et quorum perplures in utroque Testamento reperiuntur, coäcervare. Deinde quidnam unusquisque exequi debeat, ut Deo obsequatur, ipsa etiam Scriptura plurimis in locis quam clarissime docet, nempe totam legem in hoc solo consistere, in amore scilicet erga proximum; quare nemo etiam negare potest, quod is, qui ex Dei mandato proximum tanquam se ipsum diligit, revera est obediens, et secundum legem beatus, et qui contra odio habet, vel negligit, rebellis est, et contumax. Denique apud omnes in confesso est, Scripturam non solis peritis, sed omnibus cujuscunque aetatis, et generis hominibus scriptam, et vulgatam fuisse : atque ex his solis evidentissime sequitur, nos ex Scripturae jussu, nihil aliud teneri credere, quam id, quod ad hoc mandatum exequendum absolute necessarium sit. Quare hoc ipsum mandatum unica est totius fidei catholicae norma, et per id solum omnia fidei dogmata, quae scilicet unusquisque amplecti tenetur, determinanda sunt. Quod cum manifestissimum sit, et quod ex hoc solo fundamento, vel sola ratione omnia legitime possunt deduci, judicet unusquisque, qui fieri potuit, ut tot dissensiones in Ecclesia ortae sint? et an aliae potuerint esse causae, quam quae in initio cap. VII. dictae sunt? Eae itaque ipsae me cogunt hic ostendere modum, et rationem determinandi ex hoc invento fundamento fidei dogmata; nam ni hoc fecero, remque certis regulis determinavero, merito credar me huc usque parum promovisse, quandoquidem unusquisque, quicquid velit, sub hoc etiam praetextu, quod scilicet medium necessarium sit ad obedientiam, introducere poterit; praesertim quando de divinis attributis fuerit quaestio. Ut itaque rem totam ordine ostendam, a fidei definitione incipiam, quae ex hoc dato fundamento sic definiri debet, nempe quod nihil aliud sit, quam de Deo talia sentire, quibus ignoratis tollitur erga Deum obedientia, et hac obedientia posita, necessario ponuntur. Quae definitio adeo clara est, et adeo manifeste ex modo demonstratis sequitur, ut nulla explicatione indigeat. Quae autem ex eadem sequuntur, paucis jam ostendam. Videlicet I. fidem non per se, sed tantum ratione obedientiae salutiferam esse, vel, ut ait, Jacob. cap. 2. v. 17. fidem per se absque operibus mortuam esse; qua de re vide totum hujus Apostoli praedictum caput. II. Sequitur, quod is, qui vere est obediens, necessario veram et salutiferam habet fidem. Obedientia enim posita, et fidem necessario poni diximus, quod etiam idem Apostolus cap. 1. v. 18. expresse ait, nempe his ostende mihi fidem tuam, absque operibus, et ego ostendam tibi ex operibus meis fidem meam. Et Johannes in Epist. I. cap. 4. v. 7. 8. quisquis diligit (scilicet proximum), ex Deo natus est, et novit Deum, qui non diligit, non novit Deum; nam Deus est Charitas. Ex quibus iterum sequitur, nos neminem judicare posse fidelem, aut infidelem esse, nisi ex operibus : Nempe, si opera bona sunt, quamvis dogmatibus ab aliis fidelibus dissentiat, fidelis tamen est; et contra si mala sunt, quamvis verbis conveniat, infidelis tamen est. Obedientia enim posita fides necessario ponitur, et fides absque operibus mortua est. Quod etiam idem Johannes v. 13. ejusdem cap. expresse docet. Per hoc, inquit, cognoscimus, quod in eo manemus, et ipse manet in nobis, quod de Spiritu suo dedit nobis, nempe Charitatem. Dixerat enim antea, Deum esse Charitatem, unde (ex suis scilicet tum receptis principiis) concludit, eum revera Spiritum Dei habere, qui Charitatem habet. Imo, quia nemo Deum vidit, inde concludit, neminem Deum sentire, vel animadvertere, nisi ex sola Charitate erga proximum, atque adeo neminem etiam aliud Dei attributum noscere posse, praeter hanc Charitatem, quatenus de eadem participamus. Quae quidem rationes si non peremtoriae sunt, satis tamen clare Johannis mentem explicant, sed longe clarius, quae habentur cap. 2. v. 3. 4. ejusdem Epist., ubi expressissimis verbis id, quod hic volumus, docet. Et per hoc, inquit, scimus, quod ipsum novimus, si praecepta ipsius observamus. Qui dicit, novi eum, et praecepta ejus non observat, mendax est, et in eo non est veritas. Atque ex his iterum sequitur, eos revera Antichristos esse, qui viros honestos, et qui Justitiam amant, persequuntur, propterea quod ab ipsis dissentiunt, et cum ipsis eadem fidei dogmata non defendunt : Qui enim Justitiam et Charitatem amant, eos per hoc solum fideles esse scimus; et qui fideles persequitur, Antichristus est. Sequitur denique fidem non tam requirere vera, quam pia dogmata, hoc est, talia, quae animum ab obedientiam movent : Tametsi inter ea plurima sint, quae nec umbram veritatis habent, dummodo tamen is, qui eadem amplectitur, eadem falsa esse ignoret, alias rebellis necessario esset. Quomodo enim fieri posset, ut aliquis, qui Justitiam amare, et Deo obsequi studet, tanquam divinum adoret, quod a divina natura alienum scit esse : at animi simplicitate errare possunt homines, et Scriptura non ignorantiam, sed solam contumaciam, ut jam ostendimus, damnat; imo ex sola fidei definitione hoc necessario sequitur, cujus omnes partes ex universali jam ostenso fundamento, et unico totius Scripturae intento, nisi nostra placita admiscere lubet, peti debent; atqui haec non expresse exigit vera, sed talia dogmata, quae ad obedientiam necessaria sunt, quae scilicet animum in amore erga proximum confirment, cujus tantum ratione unusquisque in Deo (ut cum Johanne loquar) et Deus in unoquoque est. Cum itaque uniuscujusque fides ratione obedientiae, vel contumaciae tantum, et non ratione veritatis, aut falsitatis pia, vel impia sit habenda, et nemo dubitet, commune hominum ingenium varium admodum esse, nec omnes in omnibus aeque acquiescere, sed opiniones diverso modo homines regere, quippe quae hunc devotionem, eae ipsae alterum ad risum, et contemtum movent, hinc sequitur, ad fidem catholicam, sive universalem nulla dogmata pertinere, de quibus inter honestos potest dari controversia : Quae enim ejus naturae sunt, respectu unius pia, et respectu alterius impia esse possunt, quandoquidem ex solis operibus sunt judicanda. Ad fidem ergo catholicam ea solummodo dogmata pertinent, quae erga Deum obedientia absolute ponit, et quibus ignoratis, obedientia est absolute impossibilis; de reliquis autem, prout unusquisque, quia se ipsum melius novit, sibi, ad se in amore Justitiae confirmandum, melius esse viderit, sentire debet. Et hac ratione, puto, nullum locum controversiis in Ecclesia relinqui : Nec jam verebor fidei universalis dogmata, sive universae Scripturae intenti fundamentalia enumerare, quae (ut ex iis, quae in his duobus Capitibus ostendimus, evidentissime sequitur) omnia huc tendere debent, nempe, dari ens supremum, quod Justitiam et Charitatem amat, cuique omnes, ut salvi sint, obedire tenentur, eumque cultu Justitiae, et Charitate erga proximum adorare, atque hinc facile omnia determinantur, quaeque adeo nulla, praeter haec, sunt. Videlicet, I. Deum, hoc est ens supremum, summe justum, et misericordem, sive verae vitae exemplar existere; qui enim nescit, vel non credit, ipsum existere, ei obedire nequit, neque eum Judicem noscere. II. eum esse unicum : Hoc enim etiam ad supremam devotionem, admirationem, et amorem erga Deum absolute requiri nemo dubitare potest. Devotio namque, admiratio, et amor, ex sola excellentia unius supra reliquos orientur. III. eum ubique esse praesentem, vel omnia ipsi patere : Si res ipsum latere crederentur, vel ipsum omnia videre ignoraretur, de aequitate ejus Justitiae, qua omnia dirigit, dubitaretur, vel ipsa ignoraretur. IV. ipsum in omnia supremum habere jus, et dominium, nec aliquid jure coactum, sed ex absoluto beneplacito, et singulari gratia facere : Omnes enim ipsi absolute obedire tenentur, ipse autem nemini. V. Cultum Dei, ejusque obedientiam in sola Justitia, et Charitate, sive amore erga proximum consistere. VI. omnes, qui hac vivendi ratione Deo obediunt, salvos tantum esse, reliquos autem, qui sub imperio voluptatum vivunt, perditos : Si homines hoc firmiter non crederent, nihil causae esset, cur Deo potius, quam voluptatibus obtemperare mallent. VII. denique Deum poenitentibus peccata condonare : Nullus enim est, qui non peccet; si igitur hoc non statueretur, omnes de sua salute desperarent, nec ulla esset ratio, cur Deum misericordem crederent; qui autem hoc firmiter credit, videlicet Deum ex misericordia, et gratia, qua omnia dirigit, hominum peccata condonare, et hac de causa in Dei amore magis incenditur, is revera Christum secundum Spiritum novit, et Christus in eo est. Atque haec omnia nemo ignorare potest apprime cognitu necessaria esse, ut homines, nullo excepto, ex praescripto Legis supra explicato, Deo obedire possint, nam horum aliquo sublato, tollitur etiam obedientia. Caeterum quid Deus, sive illud verae vitae exemplar sit : an scilicet sit ignis, spiritus, lux, cogitatio etc., id nihil ad fidem, ut nec etiam, qua ratione sit verae vitae exemplar, an scilicet propterea, quod animum justum, et misericordem habet, vel quia res omnes per ipsum sunt, et agunt, et consequenter nos etiam per ipsum intelligimus, et per ipsum id, quod verum aequum, et bonum est videmus? perinde est, quicquid de his unusquisque statuerit. Deinde nihil etiam ad fidem, si quis credat, quod Deus secundum essentiam, vel secundum potentiam ubique sit, quod res dirigit ex libertate, vel necessitate naturae, quod leges tanquam princeps praescribat, vel tanquam aeternas veritates doceat, quod homo ex arbitrii libertate, vel ex necessitate divini decreti Deo obediat, quodque denique praemium bonorum, et poena malorum naturalis vel supranaturalis sit : Haec, et similia, inquam, nihil refert, in respectu fidei, qua ratione unusquisque intelligat; dummodo nihil eum in finem concludat, ut majorem licentiam ad peccandum sumat, vel ut minus fiat Deo obtemperans; quinimo unusquisque, ut jam supra diximus, haec fidei dogmata ad suum captum accommodare tenetur, eaque sibi eo modo interpretari, quo sibi videtur eadem facilius, sine ulla haesitatione, sed integro animi consensu amplecti posse, ut consequenter Deo pleno animi consensu obediat : Nam, ut jam etiam monuimus, sicuti olim fides secundum captum, et opiniones Prophetarum, et vulgi illius temporis revelata, scriptaque fuit, sic etiam jam unusquisque tenetur eandem suis opinionibus accommodare, ut sic ipsam, absque ulla mentis repugnantia, sineque ulla haesitatione amplectatur; ostendimus enim, fidem non tam veritatem, quam pietatem exigere, et non nisi ratione obedientiae piam, et salutiferam esse; et consequenter neminem nisi ratione obedientiae fidelem esse. Quare non ille, qui optimas ostendit rationes, optimam necessario ostendit fidem, sed ille, qui optima ostendit opera Justitiae, et Charitatis. Quae Doctrina, quam salutaris, quamque necessaria sit in republica, ut homines pacifice, et concorditer vivant : quotque, inquam, quantasque perturbationum, et scelerum causas praescindat, omnibus judicandum relinquo. Atque hic, antequam ulterius pergam, notandum venit, nos, ex modo ostensis, facile respondere posse ad objectiones, quas cap. I. movimus, quando de Deo cum Isra‚litis ex Monte Sinai loquente verba fecimus : Nam quamvis vox illa, quam Isra‚litae audiverunt, illis hominibus nullam philosophicam, seu mathematicam certitudinem de Dei existentia dare potuerat, sufficiebat tamen ad eosdem in admirationem Dei, prout ipsum antea noverant, rapiendos, et ad obedientiam instigandos : qui finis illius spectaculi fuit. Nam Deus non volebat Isra‚litas suae essentiae absoluta attributa docere (nulla enim tum temporis revelavit), sed eorum animum contumacem frangere, et ad obedientiam trahere; ideoque non rationibus, sed tubarum strepitu, tonitru, et fulminibus eosdem adorsus est. (Vide Exodi cap. 20. v. 20.)

Superest jam, ut tandem ostendam, inter fidem, sive Theologiam, et Philosophiam nullum esse commercium, nullamve affinitatem, quod jam nemo potest ignorare, qui harum duarum facultatum, et scopum, et fundamentum novit, quae sane toto coelo discrepant : Philosophiae enim scopus nihil est, praeter veritatem : Fidei autem, ut abunde ostendimus, nihil praeter obedientiam, et pietatem. Deinde Philosophiae fundamenta notiones communes sunt, et ipsa ex sola natura peti debet. Fidei autem : historiae, et lingua, et ex sola Scriptura, et revelatione petenda, ut in VII. cap. ostendimus. Fides igitur summam unicuique libertatem ad philosophandum concedit, ut quicquid velit, de rebus quibuscunque sine scelere sentire possit, et eos tantum, tanquam haereticos, et schismaticos damnat, qui opiniones docent, ad contumaciam, odia, contentiones, et iram suadendum : et eos contra fideles tantum habet, qui Justitiam et Charitatem, pro viribus suae rationis, et facultatibus, suadent. Denique, quoniam haec, quae hic ostendimus, praecipua sunt, quae in hoc tractatu intendo, volo, antequam ulterius pergam, lectorem enixissime rogare, ut haec duo Capita attentius legere, et iterum, atque iterum perpendere dignetur; et sibi persuasum habeat, nos non eo sripsisse animo, ut nova introduceremus, sed ut depravata corrigeremus, quae tandem aliquando correcta videre speramus.

Outils personnels
Espaces de noms
Variantes
Actions
Découvrir
Œuvres
Échanger
Ressources
Boîte à outils