Tractatus theologico-politicus
De Spinoza et Nous.
Version du 3 octobre 2006 à 10:44 par 82.120.83.68 (discuter)
TRACTATUS THEOLOGICO-POLITICUS
continens dissertationes aliquot
quibus ostenditur libertatem philosophandi
non tantum salva pietate,
et reipublicae pace posse concedi :
sed eandem nisi cum pace reipublicae,
ipsaque pietate tolli non posse.
Per hoc cognoscimus quod in Deo manemus,
et Deus manet in nobis,
quod de Spiritu suo dedit nobis.
(Johann. Epist. I cap. 4 v. 13)
Hamburgi
Apud Henricum Künraht
1670
Index capitum
- Praefatio
- Caput I : De prophetia.
- Caput II : De prophetis.
- Caput III : De Hebraeorum vocatione. Et an donum propheticum Hebraeis peculiare fuerit.
- Caput IV : De lege divina.
- Caput V : De ratione, cur caeremoniae institutae fuerint, et de fide historiarum, nempe, qua ratione, et quibus ea necessaria sit.
- Caput VI : De miraculis.
- Caput VII : De interpretatione Scripturae.
- Caput VIII : In quo ostenditur Pentateuchon et libros Josuae, Judicum, Rut, Samuëlis et Regum non esse autographa. Deinde inquiritur, an eorum omnium scriptores plures fuerint, an unus tantum, et quinam.
- Caput IX : De iisdem libris alia inquiruntur, nempe an Hezras iis ultimam manum imposuerit : et deinde utrum notae marginales, quae in Hebraeis codicibus reperiuntur, variae fuerint lectiones.
- Caput X : Reliqui Veteris Testamenti libri eodem modo quo superiores examinantur.
- Caput XI : Inquiritur, an apostoli epistolas suas tanquam Apostoli et Prophetae, an vero tanquam Doctores scripserint.Deinde Apostolorum officium ostenditur.
- Caput XII : De vero legis divinae syngrapho, et qua ratione Scriptura sacra vocatur, et qua ratione Verbum Dei, et denique ostenditur ipsam, quatenus Verbum Dei continet, incorruptam ad nos pervenisse.
- Caput XIII : Ostenditur Scripturam non nisi simplicissima docere, nec aliud praeter obedentiam intendere ; nec de divina naturâ aliud docere, quam quod homines certa vivendi ratione imitari possunt.
- Caput XIV : Quid sit fides, quinam fideles, fidei fundamenta determinantur, et ipsa a philosophia tandem separatur.
- Caput XV : Nec theologiam rationi, nec rationem theologiae ancillari, ostenditur, et ratio, qua nobis Sanctae Scripturae authoritatem persuademus.
- Caput XVI : De reipublicae fundamentis ; de jure uniuscujusque naturali et civili : deque summarum potestatum jure.
- Caput XVII : Ostenditur neminem omnia in summam potestatem transferre posse, nec esse necesse : De republica Hebraeorum, qualis fuerit vivente Mose, qualis post ejus mortem, antequam reges elegerint, deque ejus praestantia, et denique de causis, cur respublica divina interire, et vix absque seditionibus subsistere potuerit.
- Caput XVIII : Ex Hebraeorum republica, et historiis quaedam dogmata politica concluduntur.
- Caput XIX : Ostenditur, jus circa sacra penes summas potestates omnino esse, et religionis cultum externum reipublicae paci accommodari debere, si recte Deo obtemperare velimus.
- Caput XX : Ostenditur, in libera Republica unicuique et sentire, quae velit, et quae sentiat, dicere licere.
Texte saisi d'après l'édition Gebhardt.