Ab et ad Schuller (1674-1675)

De Spinoza et Nous.
Version du 20 mars 2008 à 16:30 par JF (discuter | contributions)
(diff) ← Version précédente | Voir la version courante (diff) | Version suivante → (diff)
Aller à : Navigation, rechercher

Sommaire

Epistola 58

Viro Doctissimo, atque Expertissimoque
G. H. Schuller
B. de S.
Responsio ad Epistolam 57 [1]



Expertissime Domine,

Misit mihi amicus noster J. R. literas, quas ad me dignatus es scribere, unà cum judicio tui amici de meâ, et Cartesii de libero arbitrio sententiâ, quae mihi gratissima fuerunt. Et, quamvis in praesentiâ, praeterquam quòd valetudinem non satis firmam habeam, aliis rebus admodùm distrahar, tamen vel singularis tua humanitas, vel quòd ego principuum puto, veritatis studium, quo teneris, me cogit, ut tuo desiderio pro mei ingenii tenuitate, satisfaciam. Etenim quid tuus amicus velit, antequam experientiam provocat, et accuratam attentionem petit, nescio. Quòd deinde addit, Si quando inter duos alter de re quâpiam quid affirmat, alter autem neget etc. Verum est, si intelligit illos duos, quamvis iisdem utantur vocabulis, de rebus tamen diversis cogitare, cujus rei exempla aliquot amico J. R. olim misi, cui jam scribo, ut tibi eadem communicet.

Transeo igitur ad illam Libertatis definitionem, quam meam esse ait ; sed nescio, unde illam sumpserit. Ego eam rem liberam esse rem dico, quae ex solâ suae naturae necessitate existit, et agit ; Coäctam autem, quae ab alio determinatur, ad existendum, et operandum certâ, ac determinatâ ratione. Ex. gr. Deus, tametsi necessariò, liberè tamen existit, quia ex solâ suae naturae necessitate existit. Sic etiam Deus se, et absolutè omnia liberè intelligit, quia ex solâ ipsius naturae necessitate sequitur, ut omnia intelligat. Vides igitur me libertatem non in libero decreto ; sed in liberâ necessitate ponere.

Sed ad res creatas descendamus, quae omnes à causis externis determinantur ad existendum, et operandum certâ, ac determinatâ ratione. Quod ut clarè intelligatur, rem simplicissimam concipiamus. Ex. gr. Lapis à causâ externâ, ipsum impellente, certam motûs quantitatem accipit, quâ postea, cessante causae externae impulsu, moveri necessariò perget. Haec igitur lapidis in motu permanentia coäcta est, non quia necessaria ; sed quia impulsu causae externae definiri debet ; et quod hîc de lapide, id de quâcunque re singulari,quantumvis illa composita, et ad plurima apta esse concipiatur, intelligendum est, quòd scilicet unaquaeque res necessariò à causâ externâ aliquâ determinatur ad existendum, et operandum certâ, ac determinatâ ratione.

Porrò, concipe jam, si placet, lapidem, dum moveri pergit, cogitare, et scire, se, quantum potest, conari, ut moveri pergat. Hic sanè lapis, quandoquidem sui tantummodò conatûs est conscius, et minimè indifferens, se liberrimum esse, et nullâ aliâ de causâ in motu perseverare credet, quàm quia vult. Atque haec humana illa libertas est, quam omnes habere jactant, et quae in hoc solo consistit, quòd homines sui appetitûs sint conscii, et causarum, à quibus determinantur, ignari. Sic infans se lac liberè appetere credit ; puer autem iratus vindictam velle, et timidus fugam. Ebrius deinde credit, se ex libero mentis decreto ea loqui, quae postea sobrius tacuisse vellet. Sic delirans, garrulus, et hujus farinae plurimi se ex libero mentis decreto agere, non autem impetu ferri credunt. Et quia hoc praejudicium omnibus hominibus innatum est, non ità facilè eodem liberantur. Nam quamvis experientia satis superque doceat, homines nihil minùs posse, quàm appetitûs moderari suos, et quòd saepe, dum contrariis affectibus conflictantur, meliora videant, et deteriora sequantur, se tamen liberos esse credunt, idque propterea, quòd res quaddam leviter appetant, et quarum appetitus facilè potest contrahi memoriâ alterius rei, cujus frequenter recordamur.

His, quaenam mea de liberâ, et coäctâ necessitate, deque fictâ humanâ libertate sit sententia, satis, ni fallor, explicui ; ex quibus facilè ad tui amici objectiones respondetur. Nam, quòd cum Cartesio ait, illum liberum esse, qui à nullâ causâ externâ cogitur, si per hominem coäctum intelligit eum, qui invitus agit, concedo nos quibusdam in rebus nullatenus cogi, hocque respectu habere liberum arbitrium ; Sed si per coäctum intelligit, qui quamvis non invitus, necessariò tamen agit, (ut suprà explicui) nego nos aliquâ in re liberos esse.

At Amicus tuus contrà affirmat ; nos rationis exercitio liberrimè, hoc est, absolutè uti posse, quâ in re satis, ne dicam nimis confidenter perstat. Quis enim, ait, nisi propriae contradicendo conscientiae, negaret, me cogitationibus meis cogitare posse, quòd vellem, et quòd non vellem scribere. Pervelim scire, quam ille conscientiam, praeter illam, quam suprà exemplo lapidis explicui, narrat : Ego sanè, ne meae conscientiae, hoc est, ne rationi, et experientiae contradicam, et ne praejudicia, et ignorantiam foveam, nego, me ullâ absolutâ cogitandi potentiâ cogitare posse, quòd vellem, et quòd non vellem scribere. Sed ipsius conscientiam appello, qui sine dubio expertus est, se in somnis non habere potestatem cogitandi, quòd vellet et quòd non vellet scribere ; nec cùm somniat se velle scribere, potestatem habet, non somniandi se velle scribere ; nec minùs expertum illum esse credo, quòd mens non semper aequè apta sit ad cogitandum de eodem objecto ; sed prout corpus aptius est, ut in eo hujus, vel illius objecti imago excitetur, ità mens aptior est ad hoc, vel illud objectum contemplandum.

Cùm praeterea addit, quòd causae, cur animum ad scribendum applicuerit, ipsum quidem ad scribendum impulerint ; sed non coëgerint, nihil aliud significat, (si rem aequo pondere examinare velis) quàm quòd ipsius animus ità tum erat constitutus, ut causae, quae ipsum aliàs, cùm scilicet magno aliquo affectu conflictatur, non potuissent, nunc facilè potuerunt flectere, hoc est, causae, quae ipsum aliàs non potuissent cogere, coëgerunt jam, non ut invitus scriberet ; sed ut necessariò scribendi esset cupidus.

Quòd porrò statuit : quòd si à causis externis cogeremur, virtutis habitum acquirere possit nemo ; Nescio, quis ipsi dixerit, non posse ex fatali necessitate ; sed tantummodò ex libero Mentis decreto, fieri, ut firmato, et constanti simus animo.

Et quòd denique addit : quòd hoc posito omnis malitia excusabilis esset. Quid inde ? Nam homines mali non minùs timendi sunt, nec minùs perniciosi, quando necessariò mali sunt. Sed de his si placet, vide meae Appendicis ad Cartesii Principiorum lib. I et II ordine Geometrico demonstrator. Partis II. Caput VIII.

Denique tuus amicus, qui haec mihi objicit, vellem, ut mihi responderet, quâ ratione ille humanam virtutem, quae ex libero Mentis decreto oritur, simul concipiat cum Dei praeordinatione. Quòd si cum Cartesio fatetur, se haec nescire conciliare, ergo telum, quo ipse transfixus jam est, in me vibrare conatur. Sed frustrà. Nam si meam sententiam attento animo examinare velis, omnia congruere videbis, etc.

Epistola 63

Praestantissimo acutissimoque philosopho,

B. de S.

G.H. Schuller



Vir nobilissime ac praestantissime

Erubescerem ob diuturnum hactenus silentium meum, unde pro favore à benevolentia tua mihi immerito exhibito ingratudinis accusari possem, nisi te cogitarem, generosam tuam humanitatem ad excusandam potius quàm incusandum inclinare, et scirem, eandem pro communi amicorum bono tam seriis vacare meditationibus, quales sine sontica turbare causa eidem noxium atque damnosum foret. Hanc itaque ob causam silui, contentus ex amicis prosperam tuam valetudinem interea percipere, sed per praesentes significare nitor, eâdem nobilissimum amicum nostrum dominum de Tschirnhausen nobiscum in Angliâ adhuc frui, qui ter in suis (quas ad me dedit literis) domino sua officia cum salute honorificâ impertiti jussit, me iterato rogans, ut sequentium dubiorum solutionem tibi proponerem, insimulque ad ea responsionem desideratam expeterem, Nimirum, num placeret domino demonstratione[2] scilicit aliqua ostensiva, sed non ad impossibile deducente convincere, nos non posse plura Dei attributa cognoscere quam Cogitationem et Extensionem ; praeterea num inde sequatur, quod creaturae, quae aliis attributis constant, econtra nullam possent concipere Extensionem, atque sic viderentur constituendi tot mundi, quot sunt attributa Dei ; ex. gr. mundus noster Extensionis, ut ita dicam, quantae amplitudinis existit, tantae quoque amplitudinis mundi, qui aliis attributis constant, existerent, quodque sicuti nos nihil nisi Extensionem percipimus praeter Cogitationem, sic creaturae illorum mundorum nihil aliud deberent percipere, nisi attributum sui mundi ac cogitationem.

Secundò, Cum Dei intellectus à nostro intellectu à nostro intellectu tam Essentiâ quàm existentia differat, ergo nihil commune habebit cum nostro intellectu, ac proinde (per 3 prop. lib. I) Dei intellectus non potest esse causa nostri intellectus.

Tertiò in scholio p. 10 dicis, nihil in Natura clarius, quàm quod unumquodque Ens sub aliquo attributo debeat concipi (quod optimè percipio), et quò plus realitatis aut Esse habet, eo plura attributa ipsi competunt, Videretur hinc sequi dari Entia, quae tria, quatuor, etc. attributa habeant, dum tamen ex demonstratis colligere licuit, unumquodque Ens duobus tantum attributis constare, Nimirum certo aliquo attributo Dei et idea ejusdem attributi.

Quartò Exempla eorum, quae immediatè à Deo producta, et quae mediante aliqua modificatione infinita desiderarem ; Mihi videntur primi generis esse Cogitatio et Extensio, posterioris Intellectus in Cogitatione, Motus in Extensione, etc.[3]

Atque haec sunt, quae à praestantia tua praedictus noster Tschirnhausen illustrari mecum desiderat, si fortè otium subsecivum id concesserit, caeterùm refert dominum Boyle and Oldenburgh mirum de tua persona formâsse conceptum, quem ipse eisdem non solum ademit, sed rationes addidit, quarum inductione, iterum non solum dignissimè et faventissimè de eadem sentiant, sed et Tractatum theologico-politicum summè aestiment, cujus pro regimine tuo te certiorem facere non sui ausus, certissimus, me ad quaevis officia esse et vivere

Nobilissimi viri

Servum paratissimum

G.H. Schuller

Amsterd. 25 julij 1675

D. a Gent officiosè salutat una cum J. Riew.


Epistola 64

Doctissimo, expertissimoque viro

G.H. Schuller

B. de S.

Responsio ad Epistolam 63




Expertissime vir,

Gaudeo, quòd tandem occasio tibi oblata fuerit, ut me tuis literis, mihi semper gratissimis, recreares, quod ut frequenter facias, enixè rogo, etc.

Ad dubia pergo, et quidem ad primum dico, mentem humanam illa tantummodò posse cognitione assequi, quae idea corporis actu existentis involvit, vel quod ex hâc ipsâ ideâ potest concludi. Nam cujuscunque rei potentiâ solâ ejus essentiâ definitur, (per prop. 7 P. III Ethices) mentis autem essentia (per prop. 13 P. II) in hoc solo consistit, quòd sit idea corporis actu existentis, ac proinde mentis intelligendi potentia ad ea tantùm se extendit, quae haec idea corporis in se continet, vel quae ex eâdem sequuntur. At haec corporis idea nulla alia Dei attributa involvit, neque exprimit, quàm Extensionem, et Cogitationem. Nam ejus ideatum, nempe corpus (per prop. 6 P. II) Deum pro causâ habet, quatenus sub attributo Extensionis, et non quatenus sub ullo alio consideratur, atque adeò (per Ax. 6 P. I) haec corporis idea Dei cognitionem involvit, quatenus tantummodò sub Extensionis attributo consideratur. Deinde haec idea, quatenus cogitandi modus est, Deum etiam (per eandem prop.) pro causâ habet, quatenus res est cogitans, et non quatenus sub alio attributo consideratur ; adeoque (per idem ax.) hujus ideae idea Dei cognitionem involvit, quatenus sub Cogitationis, et non quatenus sub alio attributo consideratur. Apparet itaque mentem humanam, sive corporis humani ideam praeter haec duo nulla alia Dei attributa involvere, neque exprimere. Caeterùm ex his duobus attributis, vel eorundem affectionibus nullum aliud Dei attributum (per prop. 10 P. I) concludi, neque concipi potest. Atque adeò concludo mentem humanam nullum Dei attributum praeter haec posse cognitione assequi, ut fuit propositum. Quòd autem addis, an ergo tot mundi constituendi sunt, quot dantur attributa ? vide schol. prop. 7 P. II Ethices. Posset praeterea haec propositio facilùs demonstrari, deducendo rem ad absurdum ; quod quidem demonstrandi genus, quando propositio negativa est, prae altero eligere soleo, quia cum naturâ similium magis convenit. Sed quia positivum tantummodò petis, ad alterum transeo, quòd est, an id possit ab alio produci, in quo tam essentia, quàm existentia discrepat : nam quae ab invicem ità differunt nihil commune habere videntur. Sed cùm omnia singularia, praeter illa, quae à suis similibus producuntur, differant à suis causis, tam essentiâ, quàm existentiâ, nullam hîc dubitandi rationem video. Quo autem ego sensu intelligam, quòd Deus sit causa efficiens rerum, tam essentiae, quàm existentiae, credo me satis explicuisse in schol. et coroll. prop. 25 P. I Ethices.

Axioma scholii prop. 10 P. I ut in fine ejusdem scholii innui, formamus ex ideâ, quam habemus Entis absolutè infiniti, et non ex eo, quòd dentur, aut possint dari entia, quae tria, quatuor, etc. attributa habeant.

Denique exempla, quae petis, primi generis sunt in Cogitatione, intellectus absolutè infinitus ; in Extensione autem motus et quies ; secundi autem, facies totius Universi, quae quamvis infinitis modis variet, manet tamen semper eadem, de quo vide schol. 7. lemmatis ante prop. 14 P. II.

His, vir praestantissime, ad tuas, nostrique amici objectiones respondisse me credo, si tamen scrupulum adhuc remanere existimas, rogo, ut mihi significare non graveris, ut eum etiam, si possim, evellam. Vale, etc.

Hagae Com. 29 julii 1675.



Epistola 70

Praestantissimo acutissimoque Philosopho

B. de S.

G. H. Schuller, Med. Dr.



Amsted. 14 Novemb. 1675


Doctissime ac Praestantissime Domine, Fautor summopere colende


Ultimas meas una cum Processu Anonymi Tibi rite fuisse traditas spero, simulque Te adhuc bene valere, prout Ego bene valeo. Caeterum intra trimestre spatium à Nostro Tschirnhausio nihil literarum habui, unde tristes conjecturas formaveram, ipsum ex Anglia in Gallias tendentem iter funestum fecisse ; jam verò iis acceptis, gaudio plenus, eas juxta ejus petitum cum Domino communes facere debui, atque significare cum officiosissima salute Eum salvum Parisios advenisse, Dum Hugenium ibidem, prout praemonueramus, offendisse, quaque de causa se ipsius ingenio omnimode accommodaverat, adeo ut ab ipso magni aestimetur ; mentionem fecerat, Dominationem vestram ei conversationem ipsius (Hegenij) commendasse, ejusque personam plurimi facere, quod ei valde arriserat, adeo ut et, se similiter vestram personam magni facere, responderit, jamque nuper Tr. Theol. Pol. ab illa obtinuerit, qui à permultis ibidem aestimatur, seduloque inquiritur, nunquid plura ejusdem Authoris Scripta lucem videant, ad quod Dus Tschirnh. responderat, sibi nulla praeter Demonstr. in 1 et 2 partem Princ. Cartesij esse nota ; Caeterum de Domino nihil praeter jam dicta retulit, unde sperat, id ei quoque non ingratum fore. Nuper Hugenius nostrum Tschirnhausium ad se accersi curaverat, eique indicaverat, Dominum Colbert desiderare aliquem, qui ejus filium in Mathematicis instrueret, quodsi ejusmodi conditio ei arrideret, eam compararet, ad quae Noster aliquod dilationis tempus petens, tandem se promptum declaraverat. Rediit itaque Hugenius cum responso, quod Do Colbert ita propositio maximè placuisset, praesertim, cùm ex imperitia linguae Gallicae ejus filium Latinè alloqui tenebitur. Ad nuperrimè factam objectionem respondet, pauca illa verba, quae jussu Domini scripseram, ipsi sensum intimiùs aperuisse, seque easdem cogitationes jam modò fovisse (quandoquidem hisce duobus modis explicationem praecipuè admittant) quòd verò eam, quae nuper in objectione erat contenta, secutus fuerit, duae sequentes effecerant rationes, quarum prima, quod sibi aliàs videantur adversari prop. 5 et 7 lib. 2di : In prima n. harum statuitur, Ideata esse causam idearum efficientem, quod tamen per demonstrationem posterioris videtur evinci propter citatum axioma 4 p 1 ; Vel (quod mihi potius persuadeo) applicationem hujus axiomatis juxta Authoris intentum non rectè instituo, quod sane perlibenter ab ipso, si negotia ejus ferant, perciperem. Secunda, quo minus exhibitam explicationem sequerer, causa fuit, quod hac ratione Attributum cogitationis se multo latius, quàm attributa caetera extendere statuatur ; cùm verò unumquodque attributorum Essentiam Dei constituat, non video sane qua ratione hoc huic non contrarietur. Hoc saltem insuper dicam, si alia Ingenia ex meo judicare liceat, propositiones 7 et 8vam lib. 2 admodum difficulter intellectum iri, idque non alia de causa, quàm quia Authori placuit (cum non dubitem, quod ipsi tam planae fuerunt visae) demonstrationes ijs adjunctas tam brevibus et non verbiosiùs explicatis complecti. Refert praeterea, se Parisijs invenisse Virum insigniter eruditum, inque variis Scientiis versatissimum ut et à vulgaribus Theologiae praejudicijs liberum Leibniz appellatum quocum familiaritatem contraxit intimam, cùm sit subjectum, quod una cum eo intellectûs perfectionem continuare allaborat, imo hoc ipso nihil melius aestimat, utiliusve censet ; In Moralibus eum, inquit, esse exercitatissimum, qui sine ullo affectuum impetu ex solo rationis dictamine loquitur. In Physicis, et praesertim Metaphysicis studiis de Deo et Anima pergit, illum esse expertissimum, Tandem concludit eum esse dignissimum, cui Scripta Domini, concessa priùs venia, communicentur, cum credat, quod Authori magnum inde proveniet commodum, prout prolixè ostendere promittit si Dominationi Tuae id placuerit ; sin vero minus, nullum moveat scrupulum, quin juxta datam fidem ingenuè ea sit celaturus, uti ne vel minimam eorum mentionem fecit. Idem ille Leibniz magni aestimat Tr. Theol. Polit. de cujus materia Domino, si meminerit, Epistolam scripsit aliquando. Rogarem itaque Dominum, ut nisi sontica subsit causa, id pro generosa Tua humanitate permittere ne graveris, sed si fieri possit, quam proximè resolutionem Tuam aperias, cum acceptis responsoriis Tuis, nostro Tschirnhausio respondere potero, quod avidè Die Martis vesperi facerem, nisi impedimenta graviora Domino moram nectere coegerint. D. Bresserus ex Clivia redux factus, multam Cerevisiae Patriae quantitatem huc misit, monui ipsum ut dimidiam Tonnam Domino concederet, quod cum amiciss. salutatione praestare promisit. Denique styli ruditati, calamique celeritati ignoscas quaeso, mihique ad servitia Tua exequenda imperes, ut occasionem realem habeam testandi me esse,

Vir praestantissime

Servum Tibi paratissimum

G. H. Schuller




Epistola 72

Doctissimo, Expertissimoque Viro

G. H. Schuller

B. de S.



Expertissime De. Amice plurimum colende

Pergratum mihi fuit, ex literis tuis, hodie acceptis, intelligere, quod bene valeas, et quod Tschirenhausius noster foeliciter iter suum in Galliam confecerit. In sermonibus, quos cum Do Hugenio de me habuit, prudenter sane, meo quidem judicio se gessit, et praeterea summopere gaudeo, quod tam opportunam occasionem ad finem, quem sibi destinaverat, invenerit. Quid autem in axiomate 4° P. I reperit, ex quo contradicere videatur prop. 5 P. II non video. In hac enim prop. affirmatur, quod ideae cujuscumque essentia Deum, quatenus ut res cogitans consideratur, pro causa habet ; in illo autem axiomate, quod effectus cognitio sive idea, a cognitione sive idea causae pendeat. Sed ut verum fatear, tuae epistolae sensum hac in re non satis assequor, et vel in tua epistola, vel in ipsius exemplari errorem festinantis calami esse credo. Nam scribis, in prop. 5 affirmari, ideata esse causam efficientem idearum, cum tamen hoc ipsum in eadem propositione expresse negetur ; atque hinc omnem confusionem oriri, nunc existimo, ac proinde frustra in praesentiarum de hac materia prolixius scribere conarer, sed expectandum mihi est, donec ipsius mentem mihi clarius explices, et sciam an satis emendatum habeat exemplar. Lybnizium, de quo scribit, me per epistolas novisse credo, sed qua de causa in Galliam profectus sit, qui Francfurti consiliarius erat, nescio. Quantum ex ipsius epistolis conjicere potui, visus est mihi homo liberalis ingenii, et in omni scientia versatus. Sed tamen ut tam cito ei mea scripta credam, inconsultum esse judico. Cuperem prius scire, quid in Gallia agat, et judicium nostri Tschir. audire, postquam ipsum diutius frequentaverit, et ipsius mores intimius noverit. Coeterum nostrum istum amicum meo nomine, quam oficiosissime saluta, et si qua in re ipsi servire possum, quicquid velit, imperet, et me sibi ad omnia obsequia paratissimum reperiet. Adventum sive reditum Domini et amici colendissimi Bresseri gratulor. Pro promissa deinde cerevicia magnas ago gratias, et quocumque modo potero etiam referam. Tui denique parentis processum nondum experiri tentavi ; nec credo quo animum ad id tentandum applicare potero. Nam quo magis rem ipsam cogito, mihi magis persuadeo te non aurum confecisse, sed parum quod in Antimonio latebat separavisse. Sed de hoc alias fusius, nunc temporis angustia praecludor, interim si aliqua in re tibi operam praestare possum ecce me, quem semper invenies

Vir praestantissime

Tibi amicissimum et Servum

Paratissimum

B. despinoza


Hagae Comitis 18 Novembri 1675



Adnotationes

  1. Cette lettre est en fait une réponse à la lettre 57, écrite par Tschirnhaus et que celui-ci avait chargé son ami Schuller de transmettre à Spinoza.(N.d.E.)
  2. Serio abs te peto, ut hic motas dubitationes solvere, tuamque ad eas responsionem mihi mittere placeat.
  3. facies totius naturae, quae quamvis infinitis modis variet manet semper eadem. Vide Sch. pr. 13 p. 2.
Outils personnels
Espaces de noms
Variantes
Actions
Découvrir
Œuvres
Échanger
Ressources
Boîte à outils