Ab et ad Tschirnhaus (1674-1676)

De Spinoza et Nous.
Version du 26 mars 2008 à 21:43 par JF (discuter | contributions)
(diff) ← Version précédente | Voir la version courante (diff) | Version suivante → (diff)
Aller à : Navigation, rechercher

Sommaire

Epistola 57

Praestantissimo, Acutissimoque Philosopho,

B. de S.

Ehrenfr. Walth. de Tschirnhaus



Praestantissime Vir,


Miror saltem, quòd eo ipso, quo demonstrent Philosophi, aliquid falsum esse, eâdem ratione ostendant ejus veritatem : certitudinem enim intellectûs in suae Methodi initio Cartesius omnibus aequalem esse putat ; in Meditationibus autem demonstrat. Idem illi probant, qui putant se aliquid certi demonstrare posse hâc ratione, ut pro indubitato à singulis hominibus accipiatur.

Sed his missis, experientiam provoco, et, ut ad haec accuratè attendas, submissè rogo, sic enim deprehendetur, si ex duobus unus aliquid affirmet, alter verò neget, et ità, ut sibi ejus sint conscii, loquantur, quòd licet verbis contrarii videantur ; attamen perpensis eorum conceptibus, ambo (unusquisque pro suo conceptu) vera dicant. Quod quidem refero, cùm immensae sit in vita communi utilitatis, et possent hoc unico observato innumerae controversiae, et inde sequentes contentiones praecaveri ; quamvis veritas haec in conceptu non semper absolutè vera sit, sed positis tantùm iis, quae in intellectu supponuntur, ut vera. Quae Regula etiam adeò est universalis, ut apud omnes homines, ne dementibus quidem, ac dormientibus exceptis, reperiatur : quicquid enim hi dicunt, se videre (licet nobis non ità appareat) aut vidisse, certissimum est, haec reverâ ità se habere. Quod etiam in casu proposito, de Libero nempe Arbitrio, clarissimè conspicitur. Uterque enim tam qui pro, quàm qui contra disputat, verum mihi dicere videtur, prout nimirùm quilibet Libertatem concipit ; Liberum enim dicit Cartesius, quod à nullâ causâ cogitur. Et tu ècontra, quod à nullâ causâ determinatur ad aliquid. Fateor itaque tecum, nos in omnibus rebus à certâ causâ ad aliquid determinari, et sic nullum nos habere liberum arbitrium : sed contrà quoque puto cum Cartesio in certis rebus (quod statim aperiam) nos nullatenus cogi, atque ità habere liberum arbitrium. Exemplum formabo à praesenti.

Triplex autem est Status Quaestionis : primò, an in res, quae extra nos sunt, absolutè aliquam habeamus potestatem ? Quod negatur. Exempli gratiâ, quòd hanc nunc exaro epistolam non est absolutè in meâ potestate, quandoquidem certè priùs scripsissem, ni vel absentiâ, vel amicorum praesentiâ impeditus fuissem. Secundò, an nos in motûs corporis nostri, qui sequuntur, voluntate eos ad id determinante, absolutè habeamus potestatem ? Respondeo limitando, si nimirùm sano corpore vivamus. Si enim valeo, semper me ad scribendum applicare, vel non applicare possum. Tertiò, an, quando mihi meum rationis exercitium usurpare licet, eo liberrimè, hoc est, absolutè uti possim ? Ad quod respondeo affirmativè. Quis enim mihi negaret, nisi contradicendo propriae conscientiae, quòd non possum in meis cogitationibus cogitare, me velle scribere, aut non scribere. Et quoad operationem quoque, quia hoc externae causae permittunt, (quod secundum concernit casum) quòd equidem tam scribendi, quàm non scribendi facultatem habeam : fateor quidem tecum, dari causas, quae me ad id determinant, quòd jam scribo, quia scilicet primò mihi scripsisti, eâdemque operâ postulavisti, ut primâ occasione rescriberem, et, quia impraesentiarum datur occasio, eam non libenter amitterem. Pro certo etiam affirmo, teste conscientiâ, cum Cartesio, istiusmodi res me propterea non cogere, meque reverâ (quod negatu videtur impossibile) id nihilominùs omittere posse, non obstantibus his rationibus. Si quoque cogeremur à rebus externis, cui possibile est habitum virtutis acquirere ? imò hòc posito omnis malitia excusabilis esset. Sed quot modis non fit, ut, si à rebus externis ad aliquid determinemur, obfirmato tamen, ac constanti ei resistamus animo ?

Ut itaque superioris Regulae clariorem dem explicationem. Ambo equidem verum dicitis proprium juxta conceptum : si autem absolutam veritatem spectemus, haec tantùm competit sententiae Cartesii. Supponis enim in conceptu, ut certum, libertatis essentiam in eo consistere, quòd à nullâ re determinamur. Hoc sic posito, utrumque verum erit ; veruntamen cùm essentia cujuslibet rei in eo consistat, sine quo ne quidem concipi possit, et clarè sanè concipiatur libertas, licet ab externis causis in nostris actionibus ad aliquid determinemur ; sive licet semper causae sint, quae incitamento nobis sunt, ut actiones nostras tali modo dirigamus, cùm tamen id planè non efficiant ; verùm nullatenus, posito quòd cogamur. Vide praeterea Cartesii I. Tom. Epist. 8 et 9 item II. Tom. pag. 4. Sed haec sufficiant. Rogo, ut ad has difficultates respondeas.


8. Octob. 1674. [1]


Epistola 59

Praestantissimo, atque Acutissimo Philosopho,

B. de S.

Ehrenfr. Walth. de Tschirnhaus




Praestantissime Vir,


Methodum tuam rectè regendae rationis in acquirendâ veritatum incognitarum cognitione, ut et Generalia in Physicis quando impetrabimus ? Novi te jam modò magnos in iis fecisse progressûs. Prius jam mihi innotuit, et posterius noscitur ex Lemmatis Parti secundae Ethices adjectis : quibus multae difficultates in Physicis facilè solvuntur. Si otium, et occasio sinit, à te submissè peto, veram Motûs Definitionem, ut et ejus explicationem, atque quâ ratione, cùm extensio, quatenus per se concipitur, indivisibilis, immutabilis, etc. sit, à priori deducere possimus tot, tamque multas oriri posse varietates, et per consequens existentiam figurae in particulis alicujus corporis, quae tamen in quovis corpore variae, et diversae sunt à figuris partium, quae alterius corporis formam constituunt ? Praesens mihi indicasti methodum, quâ uteris in indagandis necdum cognitis veritatibus. Experior eam Methodum valdè esse praecellentem, et tamen valdè facilem, quantum ego de eâ concipi ; et possum affirmare hâc unicâ observatione magnos me in Mathematicis fecisse progressûs : optem idcircò, ut mihi veram traderes definitionem ideae adaequatae, verae, falsae, fictae, et dubiae. Differentiam inter ideam veram, et adaequatam quaesivi, huc usque tamen nil aliud rescire potui, quàm quum rem inquisivi, et certum conceptum ; vel ideam, quòd, inquam, (ut porrò expiscarer, an haec idea vera etiam alicujus rei adaequata esset) ex me quaesiverim, quae sit causa hujus ideae, aut conceptûs ; quâ cognitâ denuò interrogavi, quae sit rursus causa hujus conceptûs, et sic semper in causas causarum idearum inquirendo perrexi, usque dum talem causam nanciscerer, cujus aliam causam rursus videre non possem, quàm quòd inter omnes ideas possibiles, quas penes me habeo, haec una quoque ex iisdem existat. Si, exempli causâ, inquirimus, in quo consistat vera nostrorum Errorum origo ; Cartesius respondebit, quòd assensum praebeamus rebus nondum clarè perceptis ; verùm licet haec vera idea hujus rei sit, nondum tamen potero omnia circa haec scitu necessaria determinare, nisi quoque hujus rei adaequatam ideam habuero, quam ut assequar, denuo in causam hujus conceptûs inquiro, quare nimirùm fiat, ut assensum praebeamus rebus non clarè intellectis, et respondeo hoc fieri ex defectu cognitionis ; sed hîc rursus ulteriùs inquirere non licet, quaenam sit causa, ut quaedam ignoremus ; ac proinde video me adaequatam ideam nostrorum errorumdetexisse. Hîc interim à te requiro, an, quia constat, multas res infinitis modis expressas habere adaequatam sui ideam, et ex quâvis adaequatâ ideâ omnia ea, quae de re sciri possunt, educi posse, quamvis faciliùs ex hâc, quàm ex illâ ideâ, eliciantur, an, inquam, sit medium, quo noscatur, utra prae aliâ usurpanda sit. Sic, exempli gratiâ, adaequata idea circuli consistit in radiorum aequalitate, eadem quoque consistit in infinitis rectangulis sibi invicem aequalibus, factis à segmentis duarum linearum, atque sic porrò infinitas habet expressiones, quarum unaquaeque adaequatam circuli naturam explicat ; et quamvis ex unaquâque harum omnia alia deducere liceat, quae de circulo sciri possunt, id ipsum tamen multò faciliùs fit ex unâ harum, quàm ex alterâ. Sic quoque, qui applicatas Curvarum considerat, multa deducet, quae ad dimensionem harum spectant, sed majori facilitate, si consideremus Tangentes, etc. Et ità indicare volui, quò usque hac in Disquisitione progressus sum : Cujus perfectionem, vel si alicubi erro emendationem, nec non desideratam Definitionem exspecto. Vale.


5 Januar. 1675



Epistola 60

Nobilissimo, ac Doctissimo Viro,

Ehrenfr. Walth. de Tschirnhaus

B. de S.

Responsio ad Epistolam 59



Nobilissime vir,

Inter ideam veram, et adaequatam nullam aliam differentiam agnosco, quàm quòd nomen veri respiciat tantummodò convenientiam ideae cum suo ideato ; Nomen adaequati autem naturam ideae in se ipsâ ; ità ut reverâ nulla detur differentia inter ideam veram, et adaequatam praeter relationem illam extrinsecam. Jam autem, ut scire possim, ex quâ rei ideâ ex multis omnes subjecti proprietates possint deduci, unicum tantùm observo, ut ea rei idea, sive definitio causam efficientem exprimat. Exempli gratiâ, ad circuli proprietates investigandas inquiro, an ex hâc ideâ circuli, quòd scilicet constat ex infinitis rectangulis, possim omnes ejus proprietates deducere, inquiro, inquam, an haec idea causam circuli efficientem involvat, quòd cùm non fiat, aliam quaero : nempe quòd circulus sit spatium, quod describitur à lineâ, cujus unum punctum est fixum, alterum mobile : cùm haec Definitio jam causam efficientem exprimat, scio me omnes inde posse circuli proprietates deducere, etc. Sic quoque cùm Deum definio esse Ens summè perfectum, cumque ea definitio non exprimat causam efficientem, (intelligo enim causam efficientem tam internam, quàm externam) non potero inde omnes Dei proprietates expromere ; at quidem cum definio Deum esse Ens, etc. vide Definit. VI. Part. I Ethices.

Caeterùm de reliquis, nimirùm de motu, quaeque ad Methodum spectant, quia nondum ordine conscripta sunt, in aliam occasionem reservo.

Circa illa, quae ais, quòd ille, qui considerat applicatas Curvarum, multa deducet, quae ad dimensionem earum spectant ; sed majori facilitate, considerando Tangentes, etc. Ego contrarium puto, quòd etiam considerando Tangentes multa alia difficiliùs deducentur, quàm considerando ordinatim applicatas, et absolutè statuo, quòd ex quibusdam proprietatibus alicujus rei (quâcunque datâ ideâ) alia faciliùs, alia difficiliùs (quae tamen omnia ad Naturam illius rei spectant) inveniri possint ; sed hoc tantùm observandum existimo, ideam talem esse inquirendam, ex quâ omnia elici queant, ut suprà dictum. Omnia enim ex aliquâ re possibilia deducturus, necessariò sequitur ultima prioribus difficiliora fore, etc.



Epistola 65

Acutissimo, ac Doctissimo Philosopho,

B. de S.

Ehrenfr. Walth. de Tschirnhaus



Vir Clarissime,

Abs te peto Demonstrationem ejus, quod dicis ; nempe quòd anima non possit plura attributa Dei, quàm Extensionem, et Cogitationem percipere. Quod quidem licet evidenter videam, contrariùm tamen ex Schol. Prop. 7 part. 2. Ethices posse deduci, mihi videtur, fortè non aliam ob causam, quàm quia sensum hujus Scholii non satis rectè percipio. Constitui ergo, haec quâ ratione deducam, exponere, te, Vir Cl. obnixè rogans, ut mihi velis, ubicunque sensum tuum non rectè assequor, solitâ tuâ humanitate sucurrere. Ea autem sic sese habent. Quòd, licet inde colligam, mundum utique unicum esse, id tamen exinde non minùs quoque clarum est, eum ipsum infinitis modis expressum ; ac proinde unamquamque rem singularem infinitis modis expressam esse. Unde videtur sequi, quòd Modificatio illa, quae Mentem meam constituit ; ac Modificatio illa, quae Corpus meum exprimit, licet una, et eadem sit Modificatio, ea tamen infinitis modis sit expressa, uno modo per Cogitationem, altero per Extensionem, tertiò per attributum Dei mihi incognitum, atque sic porrò in infinitum, quia infinita dantur Attributa Dei, et Ordo, et Connexio Modificationum videtur esse eadem in omnibus. Hinc jam Quaestio oritur, quare Mens, quae certam Modificationem repraesentat, et quae eadem Modificatio non solùm Extensione, sed infinitis aliis modis est expressa ; quare, inquam, tantùm Modificationem illam per Extensionem expressam, hoc est, Corpus humanum, et nullam aliam expressionem per alia attributa percipiat. Sed tempus mihi non permittit, ut ea prolixiùs prosequar, forte haec dubia omnia crebrioribus Meditationibus eximentur.


Londini, 12. August. 1675.




Epistola 66

Nobilissimo, ac Doctissimo Viro,

Ehrenfr. Walth. de Tschirnhaus

B. de S.

Responsio ad Epistolam 65



Nobilissime Vir,

Caeterùm, ad tuam Objectionem ut respondeam, dico, quòd quàmvis unaquaeque res infinitis modis expressa sit in infinito Dei intellectu, illae tamen infinitae ideae, quibus exprimitur, unam eandemque rei singularis Mentem constituere nequeunt ; sed infinitas : quandoquidem unaquaeque harum infinitarum idearum nullam connexionem cum invicem habent, ut in eodem Scholio Propositionis 7. Part. 2. Ethic. explicui, et ex Prop. 10 Part. 1 patet. Ad haec si aliquantulùm attendas, nihil difficultatis superesse videbis, etc.


Hagae 18 august. 1675.




Epistola 80

Acutissimo, atque Doctissimo Philosopho,

B. de S.

Ehrenfr. Walth. de Tschirnhaus



Vir Clarissime,


Primò difficulter admodùm concipere queo, quî à priori corporum existentia demonstretur, quae motûs, et figuras habent ; cùm in Extensione, absolutè rem considerando, nil tale occurrat. Secundò crudiri abs te vellem, quomodò intelligendum sit, cujus meministi Epistolâ de Infinito his verbis. Nec tamen concludunt talia omnem numerum superare ex partium multitudine. Nam reverâ omnes Mathematici mihi videntur circa talia infinita semper demonstrare, quòd partium numerus sit tam magnus, ut omnem assignabilem numerum superent, et in exemplo, de duobus criculis ibidem allato, non hoc ipsum declarare videris, quod tamen susceperas. Ibi enim tantùm ostendis, quòd non hoc ipsum concludunt ex nimiâ spatii interpositi magnitudine, et quòd ejus maximum et minimum non habeamus ; sed non demonstras prout volebas, quòd id non concludant ex partium multitudine.


2 Maji, 1676




Epistola 81

Nobilissimo, atque Doctissimo Viro,

Ehrenfr. Walth. de Tschirnhaus

B. de S.

Responsio ad Epistolam 80



Nobilissime Vir,


Quod in Epistolâ de Infinito dixi, quòd partium infinitatem ex earum multitudine non concludant, hinc patet, quòd, si ea ex earum multitudine concluderetur, non possemus majorem partium multitudinem concipere ; sed earum multitudo, quâvis datâ, deberet esse major, quod falsum est : nam in toto spatio, inter duos circulos, diversa centra habentes, duplo majorem partium multitudinem concipimus, quàm in ejusdem dimidio, et tamen partium numerus, tam dimidii, quàm totius spatii omni assignabili numero major est. Porrò ex Extensione, ut eam Cartesius concipit, molem scilicet quiescentem, corporum existentiam demonstrare non tantùm difficile ; ut ais ; sed omninò impossibile est. Materia enim quiescens, quantum in se est, in suâ quiete perseverabit, nec ad motum concitabitur, nisi à causâ potentiori externâ ; et hâc de causâ non dubitavi olim affirmare ; rerum naturalium principia Cartesiana inutilia esse, me dicam absurda.


Hagae 5 Maji, 1676



Epistola 82

Acutissimo, Doctossimoque Philosopho,

B. de S.

Ehrenfr. Walth. de Tschirnhaus



Doctissime Vir,


Velim, ut hâc in re mihi gratificeris, indicando, quî ex conceptu Extensionis secundum tuas meditationes varietas rerum à priori possit ostendi, quandoquidem meministi opinionis Cartesii, in quâ Cartesius statuit, se eam ex Extensione nullo alio modo deducere posse, quàm supponendo motu à Deo excitato hoc effectum fuisse in Extensione : deducit ergo juxta meam opinionem corporum existentiam non ex quiescente materia, nisi fortè suppositionem motoris Dei pro nihilo haberes ; quandoquidem, quî illud ex essentiâ Dei à priori necessariò sequi debeat, abs te non sit ostensum ; id quod Cartesius ostensurus captum humanum superare credebat. Quare à te hanc rem requiro, sciens bene, te alias cogitationes habere, nisi alia sontica subsit fortè causa, quare illud hactenus manifestum facere nolueris ; et si hoc, de quo non dubito, non opus fuisset, non tale quid obscurè indicares. Sed certò tibi persuasum habeas, quòd sive candidè mihi aliquid indices, sive celes, meus tamen erga te affectus immutatus maneat.

Rationes tamen, cur illud specialiter desiderem, hae sunt, quòd in Mathematicis semper observarim, quòd nos ex quâvis re in se consideratâ, hoc est, ex definitione cujusque rei, unicam saltem proprietatem deducere valeamus ; quòd si autem plures proprietates desideremus, necesse est, ut rem definitam ad alia referamus : tunc siquidem ex conjunctione definitiorum harum rerum novae proprietates resultant. Ex. gr. Si circuli peripheriam considerem solam, nihil aliud concludere potero, quàm quòd ubique sibi similis, sive uniformis existat, quâ quidem proprietate ab omnibus aliis curvis essentialiter differt, nec ullas alias unquam potero deducere. Verùm si ad alia referam, nimirum ad radios ex centro deductos, ad duas lineas sese intersecantes, aut plures quoque, plures utique hinc proprietates deducere valebo ; quae quidem aliquo modo videntur adversari Prop. 16. Ethices, quae praecipua ferè est 1 lib. tui Tractatus : In quâ tanquam notum assumitur, posse ex datâ cujuscunque rei definitione plures proprietates deduci, quod mihi videtur impossibile, si non ad alia referamus rem definitam ; et quod porrò effecit, ut non possim videre, quâ ratione ex Attributo aliquo solo considerato, ex. gr. Extensione infinita corporum varietas exsurgere possit ; vel si existimas hoc quoque non posse concludi ex unico solo considerato ; sed omnibus simul sumptis, vellem hoc edoceri abs te, et quâ ratione hoc concipiendum foret. Vale etc.


Parisiis, 23 Jun. 1676.



Epistola 83

Nobilissimo, atque Doctissimo Viro,

Ehrenfr. Walth. de Tschirnhaus

B. de S.

Responsio ad Epistolam 82



Nobilissime Vir,


Quòd petis, an ex solo Extensionis conceptu rerum varietas à priori possit demonstrari, credo me jam satis clarè ostendisse, id impossibile esse ; ideoque materiam à Cartesio malè definiri per Extensionem ; sed eam necessariò debere explicari per attributum, quod aeternam, et infinitam essentiam exprimat. Sed de his forsan aliquando, si vita suppetit, clariùs tecum agam. Nam huc usque nihil de his ordine disponere mihi licuit.

Quòd autem addis, nos ex definitione cujusque rei, in se consideratae, unicam tantùm proprietatem deducere valere, locum forsan habet in rebus simplicissimis, vel entibus rationis, (ad quae figuras etiam refero) at non in realibus. Nam ex hoc solo, quòd Deum definio esse Ens ad cujus essentiam pertinet existentia, plures ejus proprietates concludo : nempe quòd necessariò existit, quòd sit unicus, immutabilis, infinitus, etc. et ad hunc modum plura alia exempla adferre possem, quae impraesentiarum omitto. Denique rogo, ut inquiras, an Tractatus D. Huet, (nempe contra Tractatum Theologico-Politicum) de quo antea scripsisti, lucem jam viderit, et an mihi exemplar transmittere poteris, deinde an jam noveris, quaenam ea sint, quae de Refractione noviter inventa sint. Hisce vale, Nobilissime Vir, et amare perge, etc.


Hagae Com. 15 Julii 1676.


Note

  1. La réponse de Spinoza à cette lettre sera adressée à Schuller, ami de Tschirhaus (lettre 58).
Outils personnels
Espaces de noms
Variantes
Actions
Découvrir
Œuvres
Échanger
Ressources
Boîte à outils