Ad Bouwmeester (1665-1666)

De Spinoza et Nous.
Version du 20 mars 2008 à 15:07 par JF (discuter | contributions)
(diff) ← Version précédente | Voir la version courante (diff) | Version suivante → (diff)
Aller à : Navigation, rechercher


Epistola 28

Doctissimo, Expertissimoque Viro

Johanni Bouwmeester

B. d. S.




Amice Singularis,


Nescio an mej prorsus oblitus sis, multa tamen concurrunt, quae suspicionem afferunt. Primo cum profecturus tibi valedicere volebam, et te a te ipso invitatus domi sine Dubio offendere putabam Hagam petiisse intellexi, revertor Voorbugum nullus Dubitans, quin hic saltem in transitu nos inviseres. At tu, si diis placet, insalutato amico domum reversus es. Tres denique septimanas expectavi, nec hoc temporis litteras tuas videre contigit. Si igitur opinionem hanc meam a te amotam vis, tuis litteris facile amovebis, quibus etiam indicare poteris, modum instituendi commercium nostrum epistolicum, de quo semel in tuis aedibus locutis sumus. Velim interim te enixe rogatum habere, imo jam per nostram amicitiam te oro, rogoque, ut ferium opus vero studio navare velis. Atque intellectus, animaeque cultui meliorem vitae partem sacrare digneris. Jam inquam dum tempus est, et antequam de tempore, imo de te lapso conqueraris. Porro ut de commercio nostro instituendo aliquid dicam quo liberius mihi scribere audeas scias me antehac suspicatum fuisse et fere pro certo habere te tuo ingenio aliquomodo etiam magis quam par est diffidere, et vereri, ne aliquid roges, aut proponas, quod virum doctum non redoleat. Verum te coram laudare, et tuas dotes narrare, non decet. Si tamen vereris, ne ego tuas epistolas aliis communicem, quibus postea ludibrio sis, de hac re fidem tibi dehinc do, me eas religiose servaturum, nec ulli mortalium nisi tua venia communicaturum. His conditionibus commercium nostrum aggredi potes, nisi forte de mea fide dubitas quod minime credo. Tuam circa haec tamen sententiam ex primis tuis litteris scire expecto. Et simul aliquid conservae rosarum rubrarum, ut promiseras, quamvis jam longe melius me habeam. Postquam inde profectus sum venam semel aperui, nec tamen febris cessavit, (quamvis aliquo modo agilior eram etiam ante venae sectionem, ut opinor, propter aeris mutationem.) sed tertiana bis, aut ter laboravi, quam tamen bona diaeta, tandem expuli, misique in maximam malam crucem. Nescio vero quo ivit, curo tamen ne huc redeat. Quod ad 3am partem nostrae philosophiae attinet, ejus aliquam brevi vel tibi, si translator esse vis, vel amico de Vries mittam. Et quamvis decreveram nihil mittere antequam eam absolverem ; tamen, quia praeter sententiam longior evadit, nolo vos nimis diu detinere. Mittam usque ad 80. propositionem circiter. De rebus anglicanis multa audio, nihil tamen certi. Populus omnia mala suspicari non cessat, nec ullus rationem aliquam invenire scit cur classi non immittantur habenae. Et res quidem nondum videtur esse in vado. Vereor ne nostrates nimis velint esse docti et providi. Res tamen ipsa tandem indicabit quid in animo gestient, quidve moliantur, quod dii vortant bene. Quid nostri ibi sentiunt quidque certi sciunt audire desidero, sed magis, et supra omnia ut mej etca.


[1665]




Epistola 37

Doctissimo, Expertissimoque Viro

Johanni Bouwmeester

B. d. S.



Doctissime Vir, Amice Singularis,


Ad ultimas tuas literas, dudum à me acceptas, antehac respondere non potui, ità variis occupationibus, et sollicitudinibus impeditus fui, ut vix tandem me expedire potuerim, nolo tamen quandoquidem animum aliquantisper recipere licet, meo officio deesse ; sed tibi quamprimùm maximas agere gratias volo pro amore, atque officio erga me tuo, quod saepius opere, jam verò literis etiam satis superque testatus es, etc. Transeo ad tuam quaestionem, quae sic se habet, nempe an aliqua detur, aut dari possit Methodus talis, quâ inoffenso pede in praestantissimarum rerum cogitatione sine taedio pergere possimus ? an verò, quemadmodum corpora nostra, sic etiam mentes casibus obnoxiae sint, et fortunâ magis, quàm arte cogitationes nostrae regantur ? quibus me satisfacturum puto, si ostendam, quòd necessariò debeat dari Methodus, quâ nostras claras, et distinctas perceptiones dirigere, et concatenare possumus, et quòd intellectus non sit, veluti corpus, casibus obnoxius. Quod quidem ex hoc solo constat, quòd una clara, et distincta perceptio, aut plures simul possunt absolutè esse causa alterius clarae et distinctae perceptionis. Imò omnes clarae et distinctae perceptiones, quas formamus, non possunt oriri nisi ab aliis claris et distinctis perceptionibus, quae in nobis sunt, nec ullam aliam causam extra nos agnoscunt. Unde sequitur, quas claras et distinctas perceptiones formamus, à solâ nostrâ naturâ, ejusque certis, et fixis legibus pendere, hoc est, ab absolutâ nostrâ potentiâ, non verò à fortunâ, hoc est, à causis quamvis certis etiam, et fixis legibus agentibus, nobis tamen ignotis, et à nostrâ naturâ, et potentiâ alienis. Quod ad reliquas perceptiones attinet, eas à fortunâ quàm maximè pendere fateor. Ex his igitur clarè apparet, qualis esse debeat vera Methodus, et in quo potissimùm consistat, nempe in solâ puri intellectus cognitione, ejusque naturae, et legum, quae ut acquiratur, necesse est ante omnia distinguere inter intellectum, et imaginationem, sive inter veras ideas, et reliquas, nempe fictas, falsas, dubias, et absolutè omnes, quae à solâ memoriâ dependent. Ad haec intelligendum, saltem quoàd Methodus exigit, non est opus naturam mentis per primam ejus causam cognoscere, sed sufficit mentis, sive perceptionum historiolam concinnare modo illo, quo Verulamius docet. Et his paucis puto me veram Methodum explicuisse, et demonstrasse, simulque Viam ostendisse, quâ ad eam perveniamus. Superest tamen te monere, ad haec omnia assiduam meditationem, et animum, propositumque constantissimum requiri, quae ut habeantur, apprimè necesse est, certum vivendi modum, et rationem statuere, et certum aliquem finem praescribere : sed de his impraesentiarum satis. Vale et ama, qui te animus diligit,

Bened. de Spinosa.


Voorburgi, 10 Jun. 1666.

Outils personnels
Espaces de noms
Variantes
Actions
Découvrir
Œuvres
Échanger
Ressources
Boîte à outils