Ad Hudde (1666)

De Spinoza et Nous.
Version du 18 août 2006 à 20:38 par JF (discuter | contributions)
(diff) ← Version précédente | Voir la version courante (diff) | Version suivante → (diff)
Aller à : Navigation, rechercher

Epistola 34

Viro Amplissimo, ac Prudentissimo,

Johanni Hudde

B. d. S.

Versio



Amplissime Vir,

Demonstrationem Unitatis Dei, hinc nimirùm, quòd ejus Natura necessariam involvit existentiam, quam postulabas, et ego in me recipiebam, ante hoc tempus ob quasdam occupationes mittere non potui. Ut ergo eò deveniam, praesupponam

I°. Veram uniuscujusque rei definitionem nihil aliud, quàm rei definitae simplicem naturam includere. Et hinc sequitur

II°. Nullam definitionem aliquam multitudinem, vel certum aliquem individuorum numerum involvere, vel exprimere ; quandoquidem nil aliud, quam rei naturam, prout ea in se est, involvit, et exprimit. Ex. gr. Definitio trianguli nihil aliud includit, quàm simplicem naturam trianguli ; at non certum aliquem triangulorum numerum : quemadmodum Mentis definitio, quòd ea sit res cogitans, vel Dei definitio, quòd is sit Ens perfectum, nihil aliud, quàm Mentis, et Dei naturam includit ; at non certum Mentium, vel Deorum numerum.

III°. Uniuscujusque rei existentis causam positivam, per quam existit, necessariò dari debere.

IV°. Hauc causam vel in naturâ, et in ipsius rei definitione (quia scilicet ad ipsius naturam existentia pertinet, vel eam necessariò includit) vel extra rem ponendam esse.

Ex his praesuppositis sequitur, quòd si in naturâ certus aliquis individuorum numerus existat, una, pluresve causae dari debeant, quae illum justè ne majorem, nec minorem Individuorum numerum producere potuerunt. Si, exempli gratiâ, in rerum naturâ viginti homines existant, (quos, omnis confusionis vitandae causâ, simul, ac primos in naturâ esse supponam) non satis est, causam humanae naturae in genere investigare, ut rationem, cur viginti existant, reddamus ; sed etiam ratio investiganda est, cur nec plures, nec pauciores, quàm viginti homines existant : Nam (juxta tertiam hypothesin) de quovis homine ratio, et causa, cur existat, reddenda est. At haec causa (juxta secundam et tertiam hypothesin) nequit in ipsius hominis naturâ contineri : vera enim hominis definitio numerum viginti hominum non involvit. Ideoque, (juxta quartam hypothesin) necessaria existentiae horum viginti hominum, et consequenter uniuscujusque sigillatim, extra eos dari debet. Proinde absolutè concludendum est, ea omnia, quae concipiuntur numero multiplicia existere, necessariò ab externis causis ; non verò propriae suae naturae vi produci. Quoniam verò (secundum hypothesin) necessaria existentia ad Dei Naturam pertinet, ejus vera definitio necessariam quoque existentiam ut includat, necessum est : et propterea ex verâ ejus definitione necessaria ejus existentia concludenda est. At ex verâ ejus definitione (ut jam ante ex secundâ et tertiâ hypothesi demonstravi) necessaria multorum Deorum existentia non potest concludi. Sequitur ergo unici Dei solummodò existentia. Q.E.D.

Haec, Amplissime Vir, mihi hoc tempore optima visa fuit Methodus ad propositum demonstrandum. Hoc ipsum antehac aliter demonstravi, distinctionem Essentiae, et Existentiae adhibendo : quia verò ad id, quod mihi indicasti, attendo, hanc demonstrationem tibi libentiùs mittere volui. Spero tibi faciet satis, tuumque super eâ judicium praestolabor, et interea temporis manebo, etc.

Voorburgi, 7. Januar 1666




Epistola 35

Viro Amplissimo, ac Prudentissimo,

Johanni Hudde

B.d. S.

Versio




Amplissime Vir,

Quod in tuâ epistolâ, 10. Febr. ad me datâ, aliquo modo mihi erat obscurum, in ultimâ, 30. Martii scriptâ, optimè enucleasti. Quoniam igitur, quae propriè tua sit sententia, novi, statum Quaestionis talem, qualem eum concipis, ponam ; an scilicet non nisi unum sit Ens, quod suâ sufficientiâ, vel vi substitit : quod non tantùm affirmo ; sed etiam demonstrare in me suspicio, hinc nimirùm, quòd ejus natura necessariam involvit existentiam ; licet hoc ipsum facillimè ex Dei intellectu, (quemadmodum ego in Propositione 11. Demonstrationum mearum Geometricarum in Cartesii Principia praestiti) aut ex aliis Dei attributis demonstrari licet. Rem ergo ut aggrediamur, in antecessum breviter ostendam, quas proprietates Ens, necessariam includens existentiam, habere debet : nimirum

I°. Id esse aeternum : si enim determinata duratio ei attribueretur, Ens illud, extra determinatam durationem, ut non existens, vel ut necessariam non involvens existentiam, conciperetur, quod definitioni suae repugnat.

II°. Id simplex, non verò ex partibus compositum esse. Partes namque componentes naturâ, et cognitione priores sint oportet, quàm id, quod compositum est : quod in eo, quod suâ naturâ aeternum est, locum non habet.

III°. Id non determinatum ; sed solùm infinitum posse concipi. Quippe si istius Entis natura determinata esset, et etiam determinata conciperetur, illa natura extra eos terminos, ut non existens, conciperetur, quod cum definitione suâ quoque pugnat.

IV°. Id indivisibile esse. Si enim esset divisibile, in partes vel ejusdem, vel diversae naturae dividi posset ; si hoc, destrui, et ità non existere posset, quod definitioni adversum est. Et si illud, pars quaelibet necessariam per se existentiam includeret, et hoc pacto unum sine alio existere, et per consequens concipi ; et propterea illa Natura, ut finita, comprehendi posset, quod, per antecedens, definitioni adversatur. Hinc videre est, quòd, si ejusdem modi Enti aliquam velimus adscribere imperfectionem, statim in contradictionem incidamus. Nam sive imperfectio, quam tali vellemus affingere Naturae, in quodam defectu, aut terminis quibusdam, quos istiusmodi Natura possideret, vel in aliquâ mutatione, quam virium defectu à causis externis pati posset, sita esset ; eò semper redigemur, eam Naturam, quae necessariam involvit existentiam, non existere, vel haud necessariò existere ; et idcirco concludo

V°. Id omne, quod necessariam includit existentiam, nullam in se habere posse imperfectionem ; sed meram debere exprimere perfectionem.

VI°. Porrò, quoniam non nisi ex perfectione provenire potest, ut aliquod Ens suâ sufficientiâ, et vi existat, sequitur, si supponamus Ens, quod non omnes exprimit perfectiones, suâ naturâ existere, etiam nos debere supponere illud quoque Ens existere, quod omnes comprehendit in se perfectiones. Si enim minori potentiâ praeditum suâ sufficientiâ, quantò magis aliud majori potentiâ praeditum existit.

Ut denique ad rem accedamus, affirmo non nisi unicum posse Ens esse, cujus existentia ad suam naturam pertinet, illud nimirum Ens tantùm, quod omnes in se habet perfectiones, quodque Deum nominabo. Quippe si aliquod ponatur Ens, ad cujus naturam existentia pertinet, illud Ens nullam in se continere imperfectionem, sed omnem exprimere debet perfectionem ; (per notam 5.) Et propterea natura illius Entis ad Deum, (quem (per notam 6) etiam existere statuere debemus) pertinere debet, quia omnes perfectiones, nullas verò imperfectiones in se habet. Nec extra Deum existere potest ; nam si vel extra Deum existeret, una eademque Natura, quae necessariam involvit existentiam, duplex existeret ; quod, juxta antecedentem demonstrationem, est absurdum. Ergo nihil extra Deum ; sed solus Deus est, qui necessariam involvit existentiam. Quod erat Demonstrandum. Haec sunt, Amplissime Vir, quae hoc tempore ad hanc rem demonstrandam in medium proferre scio. Optem, ut tibi demonstrare liceat, me esse, etc.

Voorburgi, die 10 Aprilis 1666. B. d. S.




Epistola 36

Viro Amplissimo, ac Prudentissimo,

Johanni Hudde

B. d. S.

Versio




Amplissime Vir,

Ad tuam, (in causâ fuit impedimentum aliquod) nono decimo Maji datam, citiùs respondere non licuit. Quia verò te tuum super demonstratione meâ, tibi missâ, suspendere judicium, quantum ad maximam partem, deprehendi (propter obscuritatem, credo, quam in eâ reperis) sensum ejus clariùs hic explicare conabor.

Primò ergo quatuor proprietates, quas Ens suâ sufficientiâ, aut vi existens, habere debet, enumeravi. Has quatuor, reliquasque his similes in notâ quintâ ad unam redigi. Deinde, ut omnia ad demonstrationem necessaria ex solo supposito deducerem, in sextâ ex datâ hypothesi Dei existentiam demonstrare conatus sum ; et inde denique, nihil ampliùs ut notum nisi simplicem verborum sensum, praesupponendo, quod petebatur, conclusi.

Hoc breviter meum propositum, hic scopus fuit. Jam uniuscujusque membri sensum sigillatim explanabo, ac primùm à praemissis ordiar proprietatibus.

In primâ nullam invenis difficultatem : nec aliud quid, sicut et secunda, est, quàm Axioma. Per simplex enim nihil, nisi quod non est compositum, intelligo, sive ex partibus naturâ differentibus, aut ex aliis naturâ convenientibus componatur. Demonstratio certè universalis est.

Sensum tertiae, (quantum ad hoc, quòd, si Ens est cogitatio, id in cogitatione, si verò sit Extensio in extensione, non determinatum ; sed solummodò indeterminatum concipi potest) optimè percepisti ; quamvis te conclusionem percipere neges ; quae tamen hoc nititur, quòd sit contradictio, aliquid, cujus definitio existentiam includit, aut (quod idem est) existentiam affirmat, sub negatione existentiae concipere. Et quoniam determinatum nihil positivi ; sed tantùm privationem existentiae ejusdem naturae, quae determinata concipitur, denotat ; sequitur id, cujus definitio existentiam affirmat, non determinatum posse concipi. Ex. gr. si terminuss extensionis necessariam includit existentiam, aequè extensionem sine existentiâ, ac extensionem sine extensione impossibile erit concipere. Hoc si ità statuatur, determinatam extensionem concipere impossibile quoque erit. Si enim ea determinata conciperetur, propriâ suâ naturâ esset determinanda, nempe extensione : haec extensio, quâ determinaretur, deberet sub existentiae negatione concipi ; id quod, juxta hypothesin, manifesta est contradictio.

In quartâ nihil aliud volui ostendere, quàm tale Ens nec in partes ejusdem, nec in partes diversae naturae posse dividi, sive eae, quae diversae sunt naturae, necessariam existentiam, sive minùs involvunt. Si enim, inquiebam, posterius hoc locum obtineret, posset destrui, quoniam rem destruere est illam in ejusmodi partes resolvere, ut nulla earum omnium naturam totius exprimat : si verò prius locum haberet, cum tribus jam declaratis pugnaret proprietatibus.

In quintâ solummodò praesupposui, perfectionem in tô esse, et imperfectionem in privatione tou esse consistere. Dico privationem ; quamvis enim ex. gr. extensio de se cogitationem negat, nulla tamen hoc ipsum in eâ est imperfectio. Hoc verò, si nimirum extensione destitueretur, in eâ imperfectionem argueret, ut reverâ fieret, si esset determinata, similiter si duratione, situ etc. careret.

Sextam absolutè concedis ; et tamen dicis, tuam difficultatem, (quare scilicet non plura entia, per se existentia, naturâ autem differentia possent esse ; quemadmodum cogitatio, et extensio diversa sunt, ac fortè propriâ sufficientâ subsistere possunt) totam superesse. Hinc non aliud judicare valeo, quàm te eam longè alio, ac ego, sensu capere. Confido me perspicere, quo eam sensu intelligas ; ego tamen, ne tempus perdam, meum tantùm declarabo sensum. Dico ergo, quantum ad sextam attinet, si ponamus aliquid, quod in suo genere solummodò indeterminatum, et perfectum est, suâ sufficientâ existere, quod etiam existentia entis absolutè indeterminati, ac perfecti concedenda erit ; quod Ens ego Deum nuncupabo. Si ex. gr. statuere volumus, extensionem, aut cogitationem (quae quaelibet in suo genere, hoc est, in certo genere entis, perfectae esse queunt) suâ suffientâ existere ; etiam existentia Dei, qui absolutè perfectus est, hoc est, entis absolutè indeterminati erit concedenda. Hîc loci, quod modò dixi, notari vellem, quantum vocabulum imperfectionis spectat, nimirùm illud significare rei alicui quicquam deesse, quod tamen ad suam naturam pertinet. Ex gr. Extensio solummodò respectu durationis, sitûs, quantitatis imperfecta dici potest ; nimirùm quia non durat longiùs, quia suum non retinet situm, vel quia major non evadit ; Nunquam verò, quia non cogitat, imperfecta dicetur, quandoquidem ejus natura nihil tale exigit, quae in extensione solâ consistit, hoc est, in certo entis genere : quo respectu tantùm determinata aut indeterminata, imperfecta aut perfecta dicenda est. Et quandoquidem Dei natura in certo entis genere non consistit ; sed in Ente, quod absolutè indeterminatum est, ejus etiam natura exigit id omne, quod to esse perfectè exprimit ; eò quòd ejus natura aliàs determinata, et deficiens esset. Haec quum ità se habeant, sequitur non nisi unum Ens, Deum scilicet, posse esse, quod propriâ vi existit. Si etenim, verbi causâ, ponamus, quòd extensio existentiam involvit, aeterna, et indetermina ut sit, absolutèque nullam imperfectionem, sed perfectionem exprimat, opus est : Ideoque Extensio ad Deum pertinebit, aut aliquid erit, quod aliquo modo Dei naturam exprimit : quia Deus sit Ens, quod non certo duntaxat respectu ; sed absolutè in essentiâ indeterminatum, et omnipotens est. Hocque,quod (pro lubitu) de Extensione dicitur, de omni eo, quod, ut tale statuere volemus, affirmandum quoque erit. Concludo ergo, ut in praecedenti meâ Epistolâ, nihil extra Deum ; sed Deum solum suâ sufficientiâ subsistere. Credo haec sufficere ad sensum praecedentis declarandum ; tu verò meliùs de eo judicium ferre poteris.

[...]

Outils personnels
Espaces de noms
Variantes
Actions
Découvrir
Œuvres
Échanger
Ressources
Boîte à outils