Tractatus theologico-politicus/Caput II

De Spinoza et Nous.
Version du 14 août 2006 à 19:58 par JF (discuter | contributions)
(diff) ← Version précédente | Voir la version courante (diff) | Version suivante → (diff)
Aller à : Navigation, rechercher
De prophetis



Ex superiori capite, ut jam indicavimus, sequitur prophetas non fuisse perfectiore mente praeditos, sed quidem potentiâ vividius imaginandi, quod Scripturae narrationes abunde etiam docent. De Salomone enim constat, eum quidem sapientiâ, sed non dono prophetico caeteros excelluisse. Prudentissimi etiam illi Heman, Darda, Kalchol, prophetae non fuerunt, et contra homines rustici, et extra omnem disciplinam ; imo mulierculae etiam, ut Hagar ancilla Abrahami, dono prophetico fuerunt praeditae. Quod etiam cum experientia, et ratione convenit : Nam qui maxime imaginatione pollent, minus apti sunt ad res pure intelligendum, et contra, qui intellectu magis pollent, eumque maxime colunt, potentiam imaginandi magis temperatam, magisque sub potestatem habent, et quasi freno tenent, nè cum intellectu confundatur. Qui igitur sapientiam, et rerum naturalium, et spiritualium cognitionem ex prophetarum libris investigare student, totâ errant viâ : quod, quoniam tempus, philosophia, et denique res ipsa postulat, hic fuse ostendere decrevi, parum curans, quid superstitio ogganniat, quae nullos magis odit, quam qui veram scientiam, veramque vitam colunt. Et, proh dolor ! res eo jam pervenit, ut, qui aperte fatentur, se Dei ideam non habere, et Deum non nisi per res creatas (quarum causas ignorant) cognoscere, non erubescant philosophos atheismi accusare.

Ut autem rem ordine deducam, ostendam, prophetias variavisse, non tantum pro ratione imaginationis, et temperamenti corporis cujusque prophetae, sed etiam pro ratione opinionum, quibus fuerant imbuti, atque adeo prophetiam nunquam prophetas doctiores reddidisse, ut statim fusius explicabo ; sed prius de certitudine prophetarum hic agendum, tum quia hujus capitis argumentum spectat, tum etiam, quia ad id, quod demonstrare intendimus, aliquantum inservit.

Cum simplex imaginatio non involvat ex sua natura certitudinem, sicuti omnis clara et distincta idea, sed imaginationi, ut de rebus, quas imaginamur, certi possumus esse, aliquid necessario accedere debeat, nempe ratiocinium ; hinc sequitur Prophetiam per se non posse involvere certitudinem, quia, ut jam ostendimus, a sola imaginatione pendebat ; et ideo Prophetae non certi erant de Dei revelatione per ipsam revelationem, sed per aliquod signum, ut patet ex Abrahamo (vide Genes. cap. 15 v. 8), qui audita Dei promissione signum rogavit ; ille quidem Deo credebat, nec signum petiit, ut Deo fidem haberet, sed ut sciret id a Deo ei promitti. Idem etiam clarius ex Gideone constat ; sic enim Deo ait [heb.] et fac mihi signum (ut sciam), quod tu mecum loqueris. Vide Judicum cap. 6 v. 17. Mosi etiam dicit Deus [heb.] et hoc (sit) tibi signum, quod ego te misi. Ezechias, qui dudum noverat Esaiam esse Prophetam, signum Prophetiae ejus valetudinem praedicentis rogavit. Quod quidem ostendit Prophetas semper signum aliquod habuisse, quo certi fiebant de rebus, quas Prophetice imaginabantur, et ideo Moses monet (vide Deut. cap. 18 vers. ult.), ut signum ex Propheta petant, nempe eventum alicujus rei futurae. Prophetia igitur hac in re naturali cedit cognitioni, quae nullo indiget signo, sed ex sua natura certitudinem involvit. Etenim haec certitudo Prophetica mathematica quidem non erat, sed tantum moralis : Quod etiam ex ipsa Scriptura constat ; nam Deut. cap. 13 monet Moses, quod si quis Propheta novos Deos docere velit, is, quamvis suam confirmet doctrinam signis, et miraculis, mortis tamen damnetur ; nam, ut ipse Moses pergit, Deus signa etiam, et miracula facit ad tentandum populum ; atque hoc Christus etiam Discipulos suos cap. 14 v. 9 clare docet, Deum homines aliquando falsis revelationibus decipere : nam ait [heb.] et quando Propheta (falsus scil.) inducitur, et verbum locutus fuerit, ego Deus induxi illum Prophetam, quod etiam Michaeas (vide Regum Lib. 1 cap. 22 v. 23) de Prophetis Achabi testatur.

Et quamvis hoc ostendere videatur Prophetiam et revelationem rem esse plane dubiam, habebat tamen, uti diximus, multum certitudinis : Nam Deus pios, et electos nunquam decipit, sed juxta illud antiquum proverbium (vide Shamuëlis 1 cap. 24 v. 14), et ut ex historia Abigaëlis, ejusque oratione constat, Deus utitur piis, tanquam suae pietatis instrumentis, et impiis tanquam suae irae executoribus, et mediis : quod etiam clarissime constat ex illo casu Michaeae, quem modo citavimus ; nam, quamquam Deus decreverat Achabum decipere per Prophetas, falsis tamen tantum Prophetis usus fuit, pio autem rem, ut erat, revelavit, et vera praedicere non prohibuit. Attamen, uti dixi, certitudo Prophetae moralis tantum erat, quia nemo se justificare coram Deo potest, nec jactare, quod sit Dei pietatis instrumentum, ut ipsa Scriptura docet, et re ipsâ indicat ; nam Dei ira Davidem seduxit ad numerandum populum, cujus tamen pietatem Scriptura abunde testatur. 1. Quod res revelatas vividissime, ut nos vigilando ab objectis affecti solemus, imaginabantur. 2. Signo. 3. Denique, et praecipuo, quod animum ad solum aequum, et bonum inclinatum habebant. Et quamvis Scriptura non semper Signi mentionem mentionem faciat, credendum tamen est, Prophetas semper Signum habuisse ; nam Scriptura non semper solet omnes conditiones, et circumstantias enarrare (ut multi jam notaverunt), sed res potius ut notas supponere. Praeterea concedere possumus, Prophetas, qui nihil novi, nisi quod in Lege Mosis continetur, prophetabant, non indiguisse signo, quia ex Lege confirmabantur. Ex. gr. Prophetia Jeremiae de vastatione Hierosolymae confirmabatur Prophetiis reliquorum prophetarum, et minis Legis, ideoque signo non indigebat, sed Chananias, qui contra omnes Prophetas citam civitatis restaurationem prophetabat, signo necessario indigebat, alias de sua Prophetia dubitare deberet, donec eventus rei ab ipso praedictae suam Prophetiam confirmaret. Vide Jerem. cap. 28 v. 9.

Cum itaque certitudo, quae ex signis in Prophetis oriebatur, non mathematica (hoc est, quae ex necessitate perceptionis rei perceptae, aut visae sequitur), sed tantum moralis erat, et signa non nisi ad Prophetae persuadendum dabantur, hinc sequitur, Signa pro opinionibus, et capacitae Prophetae data fuisse : ita ut signum, quod unum Prophetam certum redderet de sua Prophetiâ, alium, qui aliis esset imbutus opinionibus, minime convincere posset ; et ideo signa in unoquoque Propheta variabant. Sic etiam ipsa revelatio variabat, ut jam diximus, in unoquoque Propheta pro dispositione temperamenti corporis, imaginationis, et pro ratione opinionum, quas antea amplexus fuerat. Pro ratione enim temperamenti variabat hoc modo, nempe, si Propheta erat hilaris, ei revelabantur victoriae, pax, et quae porro homines ad laetitiam movent ; tales enim similia saepius imaginari solent ; si contra tristis erat, bella, supplicia, et omnia mala ei revelabantur ; et sic prout Propheta erat misericors, blandus, iracundus, severus etc., eatenus magis aptus erat ad has, quam ad illas revelationes. Pro dispositione imaginationis autem sic etiam variabat, nempe, si Propheta erat elegans, stylo etiam eleganti Dei mentem percipiebat, sin autem confusus, confuse ; et sic porro circa revelationes, quae per imagines repraesentabantur, nempe, si Propheta erat rusticus, boves, et vaccae etc., si vero miles, duces, exercitus ; si denique aulicus, solium regium, et similia ipsi repraesentabantur. Denique variabat Prophetia pro diversitate opinionum Prophetarum ; nempe Magis (vide Matthaei cap 2), qui nugis astrologiae credebant, revelata fuit Christus nativitas, per imaginationem stellae in oriente ortae. Auguribus Nabucadonossoris (vide Ezechiëlis cap. 21 v. 26) in extis revelata fuit vastatio Hierosolymae, quam etiam idem Rex ex oraculis intellexit, et ex directione sagittarum, quas fursum in aërem projecit. Prophetis deinde, qui credebant homines ex libera electione, et propria potentia agere, Deus ut indifferens revelabatur, et ut futurarum humanarum actionum inscius. Quae omnia ex ipsa Scriptura singulatim jam demonstrabimus.

Primum igitur constat ex illo casu Elisae (vide Regum Lib. 2 cap. 3 v. 15), qui, ut Jehoramo prophetaret, organum petiit, nec Dei mentem percipere potuit, nisi postquam musica organi delectatus fuit ; tum demum Jehoramo cum sociis laeta praedixit, quod antea contingere nequiit, quia Regi iratus erat ; et qui in aliquem irati sunt, apti quidem sunt ad mala, non vero bona de iisdem imaginandum. Quod autem alii dicere volunt, Deum iratis, et tristibus non revelari, ii quidem somniant ; nam Deus Mosi in Pharahonem irato revelavit miseram illam primogenitorum stragem (vide Exodi cap. 11 v. 8), idque nullo adhibitio organo. Kaino etiam furenti Deus revelatus est. Ezechiëli prae irâ impatienti miseria, et contumacia Judaeorum revelata fuit (vide Ezechiëlis cap. 3 v. 14), et Jeremias moestissimus, et magno vitae taedio captus calamitates Judaeorum prophetavit : adeo ut Josias eum consulere noluerit, sed foeminam ei contemporaneam, utpote quae ex ingenio muliebri magis apta erat, ut ei Dei misericordia revelaretur (vide lib. 2 Paralip. cap. 34), Michaeas etiam nunquam Achabo aliquid boni, quod tamen alii veri prophetae fecerunt (ut patet ex primo Regum cap. 20), sed tota ejus vita mala prophetavit (vide 1 Reg. cap. 22 v. 8 et clarius in 2 Paralip. cap. 18 v. 7). Prophetae itaque pro vario corporis temperamento magis ad has, quam ad illas revelationes erant apti. Stylus deinde prophetiae pro eloquentia cujusque prophetae variabat ; prophetiae enim Ezechiëlis, et Amosis non sunt, ut illae Esaiae, Nachumi eleganti, sed rudiore stylo scriptae. Et si quis, qui linguam hebraicam callet, haec curiosus inspicere velit, conferat diversorum prophetarum quaedam ad invicem capita, quae ejusdem sunt argumenti, et magnam reperiet in stylo discrepantiam. Conferat scil. cap. 1 aulici Esaiae ex v. 11 usque ad 20 cum cap. 5 rustici Amosis ex v. 21 usque ad 24. Conferat deinde ordinem, et rationes prophetiae Jeremiae, quam cap. 49 Edomaeae scripsit, cum ordine, et rationibus Hobadiae. Conferat porro etiam Esaiae cap. 40 v. 19-20 et cap. 44 ex v. 8 cum cap. 8 v. 6 et cap. 13 v. 2 Hoseae. Et sic de caeteris : quae si omnia recte perpendantur, facile ostendent, Deum nullum habere stylum peculiarem dicendi, sed tantum pro eruditione, et capacitate prophetae eatenus esse elegantem, compendiosum, severum, rudem, prolixum, et obscurum.

Repraesentationes propheticae, et hieroglyphica, quamvis idem significarent, variabant tamen ; nam Esaiae aliter Dei gloria templum relinquens repraesentata fuit, quam Ezechiëli : Rabini autem volunt utramque repraesentationem eandem prorsus fuisse, at Ezechiëlem, ut rusticum eam supra modum miratum fuisse, et ideo ipsam omnibus circumstantiis enarravisse. Attamen, nisi ejus rei certam habuerunt traditionem, quod minime credo, rem plane fingunt : Nam Esaias Seraphines senis alis, Ezechiël vero bestias quaternis alis vidit. Esaias vidit Deum vestitum, et in solio regio sedentem, Ezechiël autem instar ignis ; uterque sine dubio Deum vidit, prout ipsum imaginari solebat. Variabant praeterea repraesentationes non modo tantum, sed etiam perspicuitate ; nam repraesentationes Zachariae obscuriores erant, quam ut ab ipso absque explicatione possent intelligi, ut ex ipsarum narratione constat ; Daniëlis autem etiam explicatae nec ab ipso propheta potuerunt intelligi. Quod quidem non contigit propter rei revelandae difficultatem (de rebus enim humanis tantum agebatur, quae quidem limites humanae capacitatis non excedunt, nisi quia futurae sunt), sed tantum quia Daniëlis imaginatio non aeque valebat ad prophetandum vigilando, ac in somnis, quod quidem inde apparet, quod statim in initio revelationis ita perturritus fuit, ut fere de suis viribus desperaret. Quare propter imaginationis, et virium imbecillitatem res ipsi admodum obscurae repraesentatae fuerunt, neque eas etiam explicatas intelligere potuit. Et hic notandum verba a Daniële audita (ut supra ostendimus) imaginaria tantum fuisse ; quare non mirum est, illum tum temporis perturbatum omnia illa verba adeo confuse, et obscure imaginatum fuisse, ut nihil ex iis postea intelligere potuerit. Qui autem dicunt, Deum notuisse Daniëli rem clare revelare, videntur non legisse verba angeli, qui expresse dicit (vide cap. 10 v. 14) se venisse, ut Daniëlem intelligere faceret, quid suo populo in posteritate dierum contingeret. Quare res illae obscurae manserunt, quia nullus tum temporis reperiebatur, qui tantum imaginationis virtute polleret, ut ipsi clarius revelari possent. Denique prophetae, quibus revelatum fuit, Deum Eliam abrepturum, persuadere volebant Elisae, eum alibi locorum delatum, ubi adhuc inveniri ab ipsis posset ; quod sane clare ostendit, eos Dei revelationem non recte intellexisse. Haec fusius ostendere non est opus ; nam nihil ex Scriptura clarius constat, quam quod Deus unum prophetam longe majore gratia ad prophetizandum donavit, quam alium. At quod prophetiae sive repraesentationes pro opinionibus prophetarum, quas amplexi fuerint, etiam variarent, et quod prophetae varias, imo contrarias habuerint opiniones, et varia praejudicia (loquor circa res mere speculativas, nam circa ea, quae probitatem, et bonos mores spectant, longe aliter sentiendum), curiosius, et prolixius ostendam ; nam hanc rem majoris momenti esse puto ; inde enim tandem concludam, prophetiam nunquam prophetas doctiores reddidisse, sed eos in suis praeconceptis opinionibus reliquisse, ac propterea nos iis circa res mere speculativas minime teneri credere.

Mirâ quadam praecipitantiâ omnes sibi persuaserunt, prophetas omnia, quae humanus intellectus assequi potest, scivisse : Et quamvis loca quaedam Scripturae nobis quam clarissime dictent, prophetas quaedam ignoravisse, dicere potius volunt, se Scripturam iis in locis non intelligere, quam concedere prophetas rem aliquam ignoravisse, aut verba Scripturae ita torquere conantur, ut id, quod plane non vult, dicat. Sane si horum utrumvis licet, actum est cum tota Scriptura ; frustra enim conabimur aliquid ex Scriptura ostendere, si ea, quae maxime clara sunt, inter obscura, et impenetrabilia ponere licet, aut ad libitum interpretari. Ex. gr. nihil in Scriptura clarius, quam quod Jossua, et forte etiam author, qui ejus historiam scripsit, putaverunt, solem circum terram moveri, terram autem quiescere, et quod sol per aliquod tempus immotus fecit. Attamen multi, quia nolunt concedere in coelis aliquam posse dari mutationem, illum locum ita explicant, ut nihil simile dicere videatur ; alii autem, qui rectius philosophari didicerunt, quoniam intelligunt terram moveri, solem contra quiescere, sive circum terram non moveri, summis viribus idem ex Scriptura, quamvis aperte reclamante, extorquere conantur : quos sane miror. An, quaeso, tenemur credere, quod miles Josua astronomiam callebat ? et quod miraculum ei revelari non potuit, aut quod lux solis non potuit diuturnior solito supra horizontem esse, nisi Josua ejus causam intelligeret ? mihi sane utrumque ridiculum videtur ; malo igitur aperte dicere Josuam diuturnioris illius lucis causam veram ignoravisse, eumque, omnemque turbam, quae aderat, simul putavisse solem motu diurno circa terram moveri, et illo die aliquamdiu stetisse, idque causam diuturnioris illius lucis credidisse, nec ad id attendisse, quod ex nimia glacie, quae tum temporis in regione aëris erat (vide Josuae cap. 10 v. 11) refractio solito major oriri potuerit, vel aliud quid simile, quod jam non inquirimus. Sic etiam Esaiae signum umbrae retrogradae ad ipsius captum revelatum fuit, nempe per retrogradationem solis : nam etiam putabat solem moveri, et terram quiescere. Et de parheliis forte nunquam nec per somnium cogitavit. Quod nobis sine ullo scrupulo statuere licet ; nam signum revera contingere poterat, et regi ab Esaiâ praedici, quamvis propheta veram ejus causam ignoraret. De fabrica Salomonis, siquidem illa a Deo revelata fuit, idem etiam dicendum : nempe, quod omnes ejus mensurae pro captu, et opinionibus Salomonis ei revelatae fuerunt : quia enim non tenemur credere Salomonem mathematicum fuisse, licet nobis affirmare, eum rationem inter peripheriam, et circuli diametrum ignoravisse, et cum vulgo operariorum putavisse, eam esse, ut 3 ad 1. Quod si licet dicere nos textum illum lib. 1 Reg. cap. 7 v. 23 non intelligere, nescio hercule, quid ex Scriptura intelligere possumus, cum ibi fabrica simpliciter narretur, et mere historice ; imo si licet fingere Scripturam aliter sensisse, sed propter aliquam rationem nobis incognitam, ita scribere voluisse, tum nihil aliud fit, quam totius Scripturae omnimoda eversio : nam unusquisque aequali jure de omnibus Scripturae locis idem dicere poterit ; atque adeo quicquid absurdum, et malum humana malitia excogitare potest, id, salva Scripturae authoritate, et defendere, et patrare licebit. At id, quod nos statuimus, nihil impietatis continet ; nam Salomon, Esaias, Josua etc. quamvis prophetae, homines tantum fuerunt, et nihil humani ab ipsis alienum existimandum. Ad captum Noachi etiam revelatum ei fuit Deum humanum genus delere, quia putabat mundum extra Palaestinam non inhabitari. Nec tantum hujusmodi res, sed etiam alias majoris momenti prophetae salva pietate ignorare potuerunt, et revera ignoraverunt ; nihil enim singulare de divinis attributis docuerunt, sed admodum vulgares de Deo habuerunt opiniones : ad quas etiam eorum revelationes accomodatae sunt, ut jam multis Scripturae testimoniis ostendam : ita ut facile videas, eos non tam ob ingenii sublimitatem, et praestantiam, quam ob pietatem, et animi constantiam laudari, et tantopere commendari.

Adamus, primus cui Deus revelatus fuit, ignoravit, Deum esse omnipraesentem, et omniscium ; se enim a Deo abscondidit, et suum peccatum coram Deo, quasi hominem coram haberet, conatus est excusare : quare Deus etiam ei ad ipsius captum revelatus fuit, nempe ut qui non ubique est, et ut inscius loci, et peccati Adami : audivit enim, aut visus est audire Deum per hortum ambulantem, eumque vocantem, et quaerentem, ubi esset ; deinde ex occasione ejus verecundiae ipsum rogantem, num de arbore prohibita comederit. Adamus itaque nullum aliud Dei attributum noverat, quam quod Deus omnium rerum fuit opifex. Kaino etiam Deus revelatus fuit ad ipsius captum, nempe ut rerum humanarum inscius, nec ipsi, ut sui peccati poeniteret, opus erat sublimiorem Dei cognitionem habere. Labano Deus sese revelavit, tanquam Deus Abrahami, quia credebat, unamquamque nationem suum habere Deum peculiarem. Vide Gen. cap. 31 v. 29. Abrahamus etiam ignoravit Deum esse ubique, resque omnes praecognoscere : ubi enim sententiam in Sodomitas audivit, oravit, ut Deus etiam non exequeretur, antequam sciret, num omnes illo supplicio essent digni ; ait enim (vide Gen. cap. 18 v. 24) [heb.] forte reperiuntur quinquaginta justi in illa civitate : nec Deus ipsi aliter revelatus fuit ; sic enim in Abrahami imaginatione loquitur, [heb.] nunc descendam, ut videam, num juxta summam querelam, quae ad me venit, fecerunt, sin autem minus, (rem) sciam. Divinum etiam de Abrahamo testimonium (de quo vide Gen. cap. 18 v. 19) nihil continet praeter solam obedientiam, et quod domesticos suos ad aequum, et bonum moneret, non autem quod sublimes de Deo habuerit cogitationes. Moses non satis etiam percepit, Deum esse omniscium, humanasque actiones omnes ex solo decreto dirigi : Nam, quanquam Deus ipsi dixerat (vide Exod. cap. 3 v. 18) Israëlitas ei obtemperaturos, rem tamen in dubium revocat, regeritque (vide Exod. cap. 4 v. 1) [heb.] quid si mihi non credant, nec mihi obtemperent. Et ideo Deus etiam ipsi ut indifferens, et ut inscius futurarum humanarum actionum revelatus fuit. Dedit enim ei duo signa, dixitque (Exod. 4 v. 8), si contigerit, ut primo signo non credant, credent tamen ultimo ; quod si etiam nec ultimo credent, cape (tum) aliquantulum aquae fluvii etc. Et sane siquis sine praejudicio Mosis sententias perpendere velit, clare inveniet, ejus de Deo opinionem fuisse, quod sit ens, quod semper extitit, existit, et semper existet ; et hac de causa ipsum vocat [heb.] Jehova nomine, quod hebraice haec tria tempora existendi exprimit : de ejus autem natura nihil aliud docuit, quam quod sit misericors, benignus, etc. et summe zelotypus, ut ex plurimis locis Pentateuchi constat. Deinde credidit, et docuit, hoc ens ab omnibus aliis entibus ita differre, ut nulla imagine alicujus rei visae posset exprimi, nec etiam videri, non tam propter rei repugnantiam, quam propter humanam imbecillitatem : et praeterea ratione potentiae, singulare, vel unicum esse : concessit quidem dari entia, quae (sine dubio ex ordine et mandato Dei) vicem Dei gerebant, hoc est, entia, quibus Deus autoritatem, jus, et potentiam dedit ad dirigendas nationes, et iis providendum et curandum ; at hoc ens, quod colere tenebantur, summum et supremum Deum, sive (ut Hebraeorum phrasi utar) Deum Deorum esse docuit, et ideo in cantico Exodi (cap. 15 v. 11) dixit [heb.] quis inter Deos tui similis, Jehova ? et Jetro (cap. 18 v. 11) [heb.] nunc novi, quod Jehova major est omnibus Diis, hoc est, tandem cogor Mosi concedere, quod Jehova major est omnibus Diis, et potentia singulari : an vero Moses hac entia, quae vicem Dei gerebant, a Deo creata esse crediderit, dubitari potest : quandoquidem de eorum creatione, et principio nihil, quod scimus, dixerit : docuit praeterea, hoc ens mundum hunc visibilem ex Chao (vide cap. 1 Gen. v. 2) in ordinem redegisse, seminaque naturae indidisse, adeoque in omnia summum jus et summam potentiam habere, et (vide Deut. cap. 10 v. 14-15) pro hoc summo suo jure, et potentiâ sibi soli Hebraeam nationem elegisse, certamque mundi plagam (vide Deut. cap. 4 v. 19 et cap. 32 v. 8-9), reliquas autem nationes, et regiones curis reliquorum Deorum a se substitutorum reliquisse ; et ideo Deus Israëlis, et Deus (vide libri 2 Paralip. cap. 32 v. 19) Hierosolymae, reliqui autem Dii reliquarum nationum Dii vocabantur. Et hac etiam de causa credebant Judaei regionem illam, quam Deus sibi elegerat, cultum Dei singularem, et ab aliarum regionum cultu prorsus diversum requirere, imo nec posse pati cultum aliorum Deorum, aliisque regionibus proprium : nam gentes illae, quas rex Assyriae in Judaeorum terras duxit, credebantur a leonibus dilaniari, quia cultum Deorum illius terrae ignorabant (vide lib. 2 Regum cap. 17 v. 25-26 etc.). Et Jacobus, ex Aben Hezrae opinione, dixit propterea filiis, ubi patriam petere voluit, ut se novo cultui praepararent, et Deos alienos, hoc est, cultum Deorum illius terrae, in quâ tum erant, deponerent (vide Gen. cap. 35 v. 2-3). David etiam, ut Saulo diceret, se propter ejus persecutionem coactum esse, extra patriam vivere, dixit, se ab haereditate Dei expelli, et ad alios Deos colendos mitti (vide Sham. lib. 1 cap. 26 v. 19). Denique credidit hoc ens, sive Deum, suum domicilium in coelis habere (vide Deut. cap. 33 v. 27), quae opinio inter Ethnicos frequentissima fuit. Si jam ad Mosis revelationes attendamus, eas hisce opinionibus accomodatas fuisse reperiemus ; nam quia credebat Dei naturam illas, quas diximus, pati conditiones, nempe, misericordiam, benignitatem etc., ideo Deus, ad hanc ejus opinionem, et sub hisce attributis ipsi revelatus fuit (vide Exodi cap. 34 v. 6-7, ubi narratur, qua ratione Deus Mosi apparuit, et Decalogi v. 4-5). Deinde cap. 33 v. 18 narratur, Mosen a Deo petiisse, ut sibi liceret, eum videre ; sed quoniam Moses, ut jam dictum est, nullam Dei imaginem in cerebro formaverat, et Deus (ut jam ostendi) non revelatur prophetis, nisi pro dispositione eorum imaginationis, ideo Deus nulla ipsi imagine apparuit : atque hoc contigisse inquam, quia Mosis imaginationi repugnabat ; nam alii prophetae, Deum se vidisse testantur, nempe Esaias, Ezechiël, Daniël, etc. Et hac de causa Deus Mosi respondit, [heb.] non poteris meam faciem videre, et quia Moses credebat, Deum esse visibilem, hoc est, ex parte divinae naturae nullam id implicare contradictionem, alias enim nihil simile petiisset ; ideo addit [heb.] quoniam nemo me videbit, et vivet ; reddit igitur rationem opinioni Mosis consentaneam ; non enim dicit, id ex parte divinae naturae implicare contradictionem, ut res revera se habet, sed id contingere non posse, propter humanam imbecillitatem. Porro ut Deus Mosi revelaret, Israëlitas, quia vitulum adoraverant, reliquis gentibus similes factos esse, ait cap. 33 v. 2-3 se missurum angelum, hoc est ens, quod vice supremi entis Israëlitarum curam haberet, se autem nolle inter ipsos esse ; hoc enim modo nihil Mosi relinquebatur, ex quo ipsi constaret Israëlitas Deo reliquis nationibus, quas Deus etiam curae aliorum entium, sive angelorum tradiderat, dilectiores esse, ut constat ex v. 16 ejusdem capitis. Denique, quia Deus in coelis habitare credebatur, ideo Deus, tanquam e coelo supra montem descendens, revelabatur, et Moses etiam montem, ut Deum alloqueretur, ascendebat, quod minime opus ei esset, si aeque facile Deum ubique imaginari posset. Israëlitae de Deo nihil fere norunt, tametsi ipsis revelatus est, quod quidem plusquam satis ostenderunt, cum ejus honorem, et cultum paucis post diebus vitulo tradiderunt, credideruntque illum esse eos Deos, qui eos ex Aegypto eduxerant. Nec sane credendum est, quod homines superstitionibus Aegyptiorum assueti, rudes, et miserrima servitute confecti, aliquid sani de Deo intellexerint, aut quod Moses eos aliquid docuerit, quam modum vivendi, non quidem tanquam philosophus, ut tandem ex animi libertate, sed tanquam legis lator, ut ex imperio legis coacti essent bene vivere. Quare ratio bene vivendi, sive vera vita, Deique cultus, et amor iis magis servitus, quam vera libertas, Deique gratia, et donum fuit ; Deum enim amare, ejusque legem servare jussit, ut Deo praeterita bona (ex Aegyptiaca scilicet servitute libertatem etc.) accepta ferrent, et porro minis eos perterrefacit, si illorum praeceptorum fuissent transgressores, et contra, si ea observaverint, multa promittit bona. Eosque itaque eodem modo docuit, ac parentes pueros, omni ratione carentes, solent. Quare certum est, eos virtutis excellentiam, veramque beatitudinem ignoravisse. Jonas conspectum Dei fugere putavit, quod videtur ostendere, eum etiam credidisse, Deum curam caeterarum regionum, extrà Judaeam, aliis potentiis, a se tamen substitutis, tradidisse.Nec ullus in Vetere Testamento habetur, qui magis secundum rationem de Deo locutus est, quam Salomon, qui lumine naturali omnes sui saeculi superavit ; et ideo etiam se supra Legem (nam ea iis tantum tradita est, qui ratione, et naturalis intellectus documentis carent) existimavit, legesque omnes, quae regem spectant, et quae tribus potissimum constabant (vide Deut. cap. 17 v. 16-17), parvi pependit, imo eas plane violavit (in quo tamen erravit, nec quod philosopho dignum egit, nempe, quod voluptatibus indulserit), omnia fortunae bona mortalibus vana esse docuit (vide Eccl.), et nihil homines intellectu praestantius habere, nec majori supplicio, quam stultitiâ, puniri (vide Proverb. cap. 16 v. 22). Sed ad prophetas revertamur, quorum discrepantes opiniones etiam notare suscepimus. Ezechiëlis sententias adeo sententiis Mosis repugnantes invenerunt rabini, qui nobis illos (qui jam tantum extant) libros Prophetarum reliquerunt (ut tractatu Sabbati cap. 1 fol. 13 p. 2 narratur), ut fere deliberaverint, ejus librum inter canonicos non admittere, atque eundem plane abscondidissent, nisi quidam Chananias in se suscepisset ipsum explicare, quod tandem magno cum labore, et studio (ut ibi narratur) ajunt ipsum fecisse ; qua ratione autem, non satis constat, nempe, an quod commentarium, qui forte periit, scripserit, vel quod ipsa Ezechiëlis verba, et orationes (ut fuit audacia) mutaverit, et ex suo ingenio ornaverit ; quidquid sit, cap. saltem 18 non videtur convenire cum v. 7 cap. 34 Exodi, nec cum v. 18 cap. 32 Jerem. etc. Shamuël credebat Deum, ubi aliquid decreverat, nunquam decreti poenitere (vide lib. 1 Shamuëlis cap. 15 v. 29), nam Saulo, sui peccati poenitenti, et Deum adorare, veniamque ab ipso petere volenti, dixit, Deum suum contra eum decretum non mutaturum : Jeremiae autem contra revelatum fuit (vide cap. 18 v. 8, 10), nempe Deum, sive aliquid damni, sive aliquid boni alicui nationi decreverit, sui decreti poenitere, modo homines etiam a tempore sententiae, vel in melius, vel in pejus mutentur. At Joël Deum damni poenitere tantum docuit (vide ejus cap. 2 v. 13). Denique ex cap. 4 Gen. v. 7 clarissime constat, hominem posse peccati tentationes domare, et bene agere ; id enim Kaino dicitur, qui tamen, ut ex ipsa Scripturâ, et Josepho constat, eas nunquam domavit ; idem etiam ex modo allato cap. Jeremiae evidentissime colligitur ; nam ait Deum sui decreti in damnum, aut bonum hominum prolati, poenitere, prout homines mores, et modum vivendi mutare volunt : at Paulus contra nihil apertius docet, quam quod homines nullum imperium, nisi ex Dei singulari vocatione, et gratia in carnis tentationes habent. Vide Epist. ad Romanos cap. 9 ex v. 10 etc. et quod cap. 3 v. 5 et cap. 6 v. 19, ubi Deo justitium tribuit, se corrigit, quod humano more sic loquatur, et propter carnis imbecillitatem.

Ex his itaque satis, superque constat, id, quod ostendere proponebamus, nempe Deum revelationes captui, et opinionibus prophetarum accommodavisse, prophetasque res, quae solam speculationem, et quae non charitatem, et usum vitae spectant, ignorare potuisse, et revera ignoravisse, contrariasque habuisse opiniones. Quare longe abest, ut ab iis cognitio rerum naturalium, et spiritualium sit petenda. Concludimus itaque nos Prophetis nihil aliud teneri credere praeter id, quod finis et substantia est revelationis ; in reliquis, prout unicuique libet, liberum est credere ; exempli gratia, revelatio Kaini nos tantum docet, Deum Kainum monuisse ad veram vitam ; id enim tantum intentum, et substantia revelationis est, non vero libertatem voluntatis, aut res Philosophicas docere ; quare, tametsi in verbis illius monitionis, et rationibus libertas voluntatis clarissime continetur, nobis tamen licitum est, contrarium sentire, quandoquidem verba illa, et rationes ad captum tantum Kaini accommodatae sunt. Sic etiam Michaeae revelatio tantum docere vult, quod Deus Michaeae verum exitum pugnae Achabi contra Aram revelavit, quare hoc etiam tantum tenemur credere ; quicquid igitur praeter hoc in illa revelatione continetur, nempe de Dei Spiritu vero, et falso, et de exercitu coeli, ab utroque Dei latere stante, et reliquae illius revelationis circumstantiae, nos minime tangunt : adeoque de iis unusquisque, prout suae rationi magis consentaneum videbitur, credat. De rationibus, quibus Deus Jobo ostendit suam in omnia potentiam, si quidem verum est, quod Jobo revelatae fuerunt, et quod author historiam narrare, non autem (ut quidam credunt) suos conceptus ornare studuerit, idem etiam dicendum, nempe eas ad captum Jobi, et ad ipsum tantum convincendum allatas fuisse, non vero quod sint rationes universales ad omnes convincendum. Nec aliter de Christi rationibus, quibus Pharisaeos contumaciae, et ignorantiae convincit, discipulosque ad veram vitam hortatur, statuendum ; quod nempe suas rationes opinionibus, et principiis unius cujusque accommodavit. Ex. gr. cum Pharisaeis dixit, vide Matth. cap. 12 v. 26, et si Satanas Satanam ejicit, adversus se ipsum divisus est ; quomodo igitur staret regnum ejus, nihil nisi Pharisaeos ex suis principiis convincere voluit, non autem docere, dari Daemones, aut aliquod Daemonum regnum : sic etiam cum discipulis dixit Matth. 18 v. 10, videte ne contemnatis unum ex parvis istis, dico enim vobis Angelos eorum in coelis etc. Nihil aliud docere vult, quam ne sint superbi, et ne aliquem contemnant, non vero reliqua, quae in ipsius rationibus, quas tantum adfert ad rem discipulis melius persuadendum, continentur. Idem denique de rationibus, et signis Apostolorum absolute dicendum, nec de his opus est fusius loqui : nam si mihi enumeranda essent omnia Scripturae Loca, quae tantum ad hominem, sive ad captum alicujus scripta sunt, et quae non sine magno Philosophiae praejudicio, tanquam divina doctrina defenduntur, a brevitate, cui studeo, longe discederem : sufficiat igitur, quaedam pauca, et universalia attigisse, reliqua curiosus lector apud se perpendat. Verum enimvero quamvis haec tantum, quae de Prophetis, et Prophetia egimus, ad scopum, ad quem intendo, praecipue pertineant, nempe ad separandam Philosophiam a Theologia, attamen, quia hanc quaestionem universaliter attigi, lubet adhuc inquirere, num donum Propheticum Hebraeis tantum peculiare fuerit, an vero omnibus nationibus commune ; tum etiam quid de vocatione Hebraeorum statuendum ; de quibus vide caput sequens.

Outils personnels
Espaces de noms
Variantes
Actions
Découvrir
Œuvres
Échanger
Ressources
Boîte à outils