Tractatus theologico-politicus/Caput III

De Spinoza et Nous.
Version du 14 août 2006 à 20:55 par JF (discuter | contributions)
(diff) ← Version précédente | Voir la version courante (diff) | Version suivante → (diff)
Aller à : Navigation, rechercher
De Hebraeorum vocatione.
Et an donum propheticum Hebraeis peculiare fuerit.




Vera foelicitas, et beatitudo uniuscujusque in sola boni fruitione consistit, non vero in ea gloria, quod solus scilicet, et reliquis exclusis, bono fruatur ; qui enim se propterea beatoriem aestimat, quod ipsi soli, caeteris non item bene sit, aut quod reliquis sit beatior, et magis fortunatus, is veram foelicitatem, et beatitudinem ignorat, et laetitia, quam inde concipit, nisi puerilis sit, ex nulla alia re oritur, quam ex invidia, et malo animo. Ex. gr. vera hominis foelicitas, et beatitudo in sola sapientiâ, et veri cognitione consistit, at minime in eo, quod sapientior reliquis sit, vel quod reliqui vera cognitione careant ; hoc enim ejus sapientiam, hoc est, veram ejus foelicitatem nihil prorsus auget. Qui itaque propter hoc gaudet, is malo alterius gaudet, adeoque invidus est, et malus, nec veram novit sapientiam, neque verae vitae tranquillitatem. Cum igitur Scriptura, ut Hebraeos ad obedientiam legis hortetur, dicit Deum eos prae caeteris nationibus sibi elegisse (vide Deut. cap. 10 v. 15), ipsis propinquum esse, aliis non item (Deut. cap. 4 v. 4, 7), iis tantum leges justas praescripsisse (ejusdem cap. v. 8), ipsis denique tantum, caeteris posthabitis, innotuisse (vide ejusdem cap. v. 32), etc., ad eorum captum tantum loquitur, qui, ut in superiore capite ostendimus, et Moses etiam testatur (vide Deut.cap. 9 v. 6, 7) veram beatitudinem non noverant ; nam sane ipsi non minus beati fuissent, si Deus omnes aeque ad salutem vocavisset ; nec ipsis Deus minus foret propitius, quamvis reliquis aeque prope adesset, nec leges minus justae, nec ipsi minus sapientes, etsi omnibus praescriptae fuissent, nec miracula Dei potentiam minus ostendissent, si etiam propter alias nationes facta fuissent ; nec denique Hebraei minus tenerentur Deum colere, si Deus haec omnia dona omnibus aequaliter largitus fuisset. Quod autem Deus Salomoni dicit (vide Reg. Lib. 1 cap. 3 v. 12), neminem post eum aeque sapientem, acipsum, futurum, modus tantum loquendi videtur esse ad significandam eximiam sapientiam ; quicquid sit, minime credendum est, quod Deus Salomoni, ad majorem ejus foelicitatem, promiserit, se nemini postea tantam sapientiam largiturum fore ; hoc enim Salomonis intellectum nihil augeret, nec prudens Rex, etsi Deus se eadem sapientiâ omnes donaturum dixisset, minores pro tanto munere Deo ageret gratias.

Verum enimvero, etsi dicamus Mosen in locis Pentateuchi modò citatis ad Hebraeorum captum locutum fuisse, nolumus tamen negare, quod Deus ipsis solis leges illas Pentateuchi praescripserit, neque, quod tantum iis locutus fuerit, nec denique quod Hebraei tot miranda viderint, qualia nulli alii nationi contigerunt ; sed id tantum volumus, Mosen tali modo, iisque praecipue rationibus Hebraeos monere voluisse, ut eos ex ipsorum puerili captu ad Dei cultum magis devinciret ; deinde ostendere voluimus Hebraeos non scientiâ, neque pietate, sed plane alia re caeteras nationes excelluisse ; sive (ut cum Scripturâ ad eorum captum loquar) Hebraeos non ad veram vitam, et sublimes speculationes, quanquam saepe monitos, sed ad aliam plane rem electos a Deo prae reliquis fuisse ; quaenam autem ea fuerit, ordine hic ostendam.

Verum antequam incipiam, explicare paucis volo, quid per Dei directionem, perque Dei auxilium externum et internum, et quid per Dei electionem, quidque denique per fortunam in sequentibus intelligam. Per Dei directionem intelligo fixum illum et immutabilem naturae ordinem, sive rerum naturalium concatenationem : diximus enim supra, et in alio loco jam ostendimus, leges naturae universales, secundum quas omnia fiunt et determinantur, nihil esse nisi Dei aeterna decreta, quae semper aeternam veritatem et necessitatem involvunt. Sive igitur dicamus omnia secundum leges naturae fieri, sive ex Dei decreto et directione ordinari, idem dicimus. Deinde quia rerum omnium naturalium potentia nihil est nisi ipsa Dei potentia, per quam solam omnia fiunt, et determinantur, hinc sequitur, quicquid homo, qui etiam pars est naturae, sibi in auxilium, ad suum esse conservandum parat, vel quicquid natura ipso nihil operante, ipsi offert, id omne sibi a sola divina potentia oblatum esse, vel quatenus per humanam naturam agit, vel per res extra humanam naturam. Quicquid itaque natura humana ex solo sua potentia praestare potest ad suum esse conservandum, id Dei auxilium internum, et quicquid praeterea ex potentia causarum externarum in ipsius utile cedit, id Dei auxilium externum merito vocare possumus. Atque ex his etiam facile colligitur, quid per Dei electionem sit intelligendum : Nam cum nemo aliquid agat, nisi ex praedeterminato naturae ordine, hoc est, ex Dei aeterna directione et decreto, hinc sequitur, neminem sibi aliquam vivendi rationem eligere, neque aliquid efficere, nisi ex singulari Dei vocatione, qui hunc ad hoc opus, vel ad hanc vivendi rationem prae aliis eligit. Denique per fortunam nihil aliud intelligo, quam Dei directionem, quatenus per causas externas et inopinatas res humanas dirigit. His praelibatis ad nostrum intentum revertamur, ut videamus, quid id fuerit, propter quod hebraea natio dicta fuerit a Deo prae reliquis electa. Ad quod ostendendum, sic procedo.

Omnia, quae honeste cupimus, ad haec tria potissimum referuntur, nempe, res per primas suas causas intelligere, passiones domare, sive virtutis habitum acquirere, et denique secure, et sano corpore vivere. Media, quae ad primum et secundum directe inserviunt, et quae tanquam causae proximae, et efficientes considerari possunt, in ipsa humana natura continentur ; ita ut eorum acquisitio a sola nostra potentiâ, sive a solis humanae naturae legibus praecipue pendeat : et hac de causa omnino statuendum est, haec dona nulli nationi peculiara, sed toti humano generi communia semper fuisse ; nisi somniare velimus, naturam olim diversa hominum genera procreavisse. At media, quae ad secure vivendum, et corpus conservandum inserviunt, in rebus externis praecipue sita sunt ; atque ideo dona fortunae vocantur, quia nimirum maxime a directione causarum externarum, quam ignoramus, pendent : ita ut hac in re stultus fere aeque foelix et in foelix, ac prudens sit. Attamen ad secure vivendum, et injurias aliorum hominum, et etiam brutorum, evitandum, humana directio, et vigilantia multum juvare potest. Ad quod nullum certius medium ratio, et experientia docuit, quam societatem certis legibus formare, certamque mundi plagam occupare, et omnium vires ad unum quasi corpus, nempe societatis, redigere : Verum enimvero ad societatem formandam, et conservandam ingenium, et vigilantia non mediocris requiritur ; et idcirco illa societas securior erit, et magis constans, minusque fortunae obnoxia, quae maxime ab hominibus prudentibus, et vigilantibus fundatur, et dirigitur ; et contra, quae ex hominibus rudis ingenii constat, maximâ ex parte a fortuna pendet, et minus est constans. Quod si tamen diu permanserit, id alterius directioni, non suae debetur ; imo si magna pericula exsuperaverit, et res ipsi prospere successerint, non poterit ipsa Dei directionem (nempe quatenus Deus per causas latentes externas, at non quatenus per humanam naturam, et mentem agit) non admirari, et adorare : quandoquidem ipsi nihil nisi admodum inexpectatum, et praeter opinionem contigit ; quod revera etiam pro miraculo haberi potest.

Per hoc igitur tantum nationes ab invicem distinguuntur, nempe ratione societatis, et legum, sub quibus vivunt, et diriguntur ; adeoque hebraea natio, non ratione intellectus, neque animi tranquillitatis a Deo prae caeteris electa fuit, sed ratione societatis, et fortunae, quâ imperium adepta est, quâque id ipsum tot annos retinuit. Quod etiam ex ipsa Scripturâ quam clarissime constat : si quis enim ipsam vel leviter percurrit, clare videt Hebraeos in hoc solo caeteras nationes excelluisse, quod res suas, quae ad vitae securitatem pertinent, foeliciter gesserint, magnaque pericula exsuperaverint, idque maxime solo Dei externo auxilio, in reliquis autem caeteris aequales fuisse, et Deum omnibus aeque propitium. Nam ratione intellectus constat (ut in superiori capite ostendimus) eos de Deo et natura vulgares admodum cogitationes habuisse ; quare ratione intellectus non fuerunt a Deo prae caeteris electi ; at nec etiam ratione virtutis, et verae vitae ; hac enim in re etiam reliquis Gentibus aequales fuerunt, et non nisi paucissimi electi ; eorum igitur electio, et vocatio in sola imperii temporanea foelicitate, et commodis constitit ; nec videmus, quod Deus Patriarchis [1], aut eorum successoribus aliud praeter hoc promiserit ; imo in Lege pro obedientia nihil aliud promittitur, quam imperii continua foelicitas, et reliqua hujus vitae commoda, et contra pro contumacia, pactique ruptione, imperii ruina, maximaque incommoda. Nec mirum ; nam finis universae societatis, et imperii est (ut ex modo dictis patet, et in sequentibus fusius ostendemus) secure et commode vivere ; imperium autem non nisi legibus, quibus unusquisque teneatur, subsistere potest : quod si omnia unius societatis membra legibus valedicere velint, eo ipso societatem dissolvent, et imperium destruent. Hebraeorum igitur societati nihil aliud, pro constanti legum observatione, promitti potuit, quam vitae securitas [2], ejusque commoda, et contra pro contumacia nullum certius supplicium praedici, quam imperii ruina, et mala, quae inde communiter sequuntur, et praeterea alia, quae ex eorum singularis imperii ruina ipsis peculiariter suborirentur, sed de his non est opus impraesentiarum prolixius agere. Hoc tantum addo, Leges etiam Veteris Testamenti Judaeis tantum revelatas, et praescriptas fuisse ; nam, cum Deus ipsos ad singularem societatem, et imperium constituendum tantum elegerit, necessario singulares etiam leges habere debebant ; an vero aliis etiam nationibus Deus leges peculiares praescripserit, et earum Legislatoribus sese prophetice revelaverit, nempe sub iis attributis, quibus Deum imaginari solebant, mihi non satis constat ; hoc saltem ex ipsa Scriptura patet, alias etiam nationes ex Dei directione externa imperium, legesque singulares habuisse : ad quod ostendendum, duo tantum Scripturae loca adferam. Cap. 14 Gen. v. 18-20 narratur, quod Malkitsedek rex fuit Hierosolymae, et Dei altissimi pon tifex ; et quod Abrahamo, ut jus erat Pontificis (vide Numeri cap. 6 v. 23) benedixit, et denique quod Abrahamus Dei dilectus decimam partem totius praedae huic Dei pontifici dedit. Quae omnia satis ostendunt, Deum,antequam Gentem Israëliticam condiderit, reges, et pontifices in Hierosolyma constituisse, iisque ritus, et leges praescripsisse : an vero prophetice, id, uti diximus, non satis constat. Hoc mihi saltem persuadeo, Abrahamum, dum ibi vixit, religiose secundum illas leges vixisse ; nam Abrahamus nullos ritus particulariter a Deo accepit, et nihilominus dicitur Gen. cap. 26 v. 5 Abrahamum observavisse cultum, praecepta, instituta, et Leges Dei, quod sine dubio intelligendum est de cultu, praeceptis, institutis, et legibus regis Malkitsedeki. Malachias cap. 1 v. 10-11 Judaeos his verbis increpat, [heb.] quinam est inter vos, qui claudat ostia (scil. templi), ne meae arae frustra ignis imponatur ; in vobis non delector etc. Nam ex ortu solis usque in ejus occasum meum nomen magnum est inter gentes, et ubique suffitus mihi adfertur, et munus purum ; meum enim nomen magnum est inter gentes, ait Deus exercituum : Quibus sane verbis, quandoquidem nullum aliud tempus quam praesens, nisi iis vim inferri velimus, pati possunt, satis superque testatur, Judaeos illo tempore Deo non magis dilectos fuisse, quam alias Nationes ; imo Deum aliis Nationibus miraculis magis innotuisse, quam tum temporis Judaeis, qui tum sine miraculis imperium iterum ex parte adepti fuerant : deinde Nationes ritus, et caeremonias, quibus Deo acceptae erant, habuisse. Sed haec missa facio, nam ad meum intentum sufficit ostendisse electionem Judaeorum nihil aliud spectavisse, quam temporaneam corporis foelicitatem, et libertatem, sive imperium, et modum, et media, quibus ipsum adepti sunt, et consequenter etiam Leges, quatenus ad illud singulare imperium stabiliendum necessariae erant, et denique modum, quo ipsae revelatae fuerunt ; in caeteris autem, et in quibus vera hominis foelicitas consistit, eos reliquis aequales fuisse. Cum itaque in Scriptura (vide Deut. cap. 4 v. 7) dicitur, nullam Nationem Deos sibi aeque propinquos, ac Judaeos Deum habere ; id tantum ratione imperii, et de illo solo tempore, quo iis tot miracula contigerunt, intelligendum etc. Ratione enim intellectus, et virtutis, hoc est, ratione beatitudinis Deus, uti jam diximus, et ipsa ratione ostendimus, omnibus aeque propitius est, quod quidem ex ipsa Scriptura satis etiam constat ; ait enim Psaltes Psal. 145 v. 18 [heb.] propinquus est Deus omnibus, qui eum vocant, omnibus, qui eum vere vocant. Item in eodem Psal. v. 9 [heb.] benignus est Deus omnibus, et ejus misericordia (est) erga omnia, quae fecit. In Psal. 33 v. 15 clare dicitur Deum omnibus eundem intellectum dedisse, his scilicet verbis [heb.] qui format eodem modo eorum cor. Cor enim ab Hebraeis sedes animae, et intellectus credebatur, quod omnibus satis esse notum existimo. Deinde ex cap. 29 v. 28 Jobi constat, Deum toti humano generi hanc Legem praescripsisse, Deum revereri, et a malis operibus abstinere, sive bene agere, et ideo Jobus, quamvis gentilis, Deo omnium acceptissimus fuit, quoniam omnes pietate, et religione superavit. Denique ex cap. 4 v. 2 Jonae clarissime constat, Deum non solum Judaeis, sed omnibus propitium, misericordem, longanimem, et amplum benignitate, ac poenitentem mali esse ; ait enim Jonas, ideo antea statui fugere Tharsum, quia noveram (nempe ex verbis Mosis, quae habentur cap. 34 v. 6 Exodi) te Deum propitium, misericordem etc. esse, adeoque gentilibus Ninivitis condonaturum. Concludimus ergo (quandoquidem Deus omnibus aeque propitius est, et Hebraei, non nisi ratione societatis, et imperii a Deo electi fuerunt) unumquemque Judaeum extra societatem, et imperium solum consideratum nullum Dei donum supra alios habere, nec ullum discrimen inter ipsum, et gentilem esse. Cum itaque verum sit, quod Deus omnibus aeque benignus, misericors etc. sit, et prophetae officium non tam fuerit leges patriae peculiares, quam veram virtutem docere, hominesque de ea monere, non dubium est, quin omnes nationes prophetas habuerint, et quod donum propheticum Judaeis peculiare non fuerit. Quod revera etiam tam profanae, quam sacrae historiae testantur ; et quamvis ex sacris historiis Veteris Testamenti non constet alias Nationes tot prophetas, ac Hebraeos, habuisse, imo nullum prophetam gentilem a Deo nationibus expresse missum, id nihil refert, nam Hebraei res suas tantum, non autem aliarum gentium scribere curaverunt. Sufficit itaque, quod in Vetere Testamento reperiamus, homines gentiles, et incircumcisos, ut Noach, Chanoch, Abimelech, Bilham, etc. prophetavisse ; deinde hebraeos prophetas non tantum suae, sed etiam multis aliis nationibus a Deo missos fuisse. Ezechiël enim omnibus gentibus tum notis vaticinatus est. Imo Hobadias nullis, quod scimus, nisi Idumaeis, et Jonas Ninivitas praecipue vates fuit. Esaias non tantum Judaeorum calamitates lamentatur, et praedicit, eorumque restaurationem canit, sed etiam aliarum gentium ; ait enim cap. 16 v. 9 [heb.] ideo fletu deplorabo Jahzerem, et cap. 19 prius Aegyptiorum calamitates, et postea eorum restaurationem praedicit (vide ejusdem cap. v. 19, 20 , 21, 25). Nempe quod Deus iis Salvatorem mittet, qui eos liberabit, et quod Deus iis innotescet, et quod denique Aegyptii Deum sacrificiis, et numeribus colent, et tandem vocat hanc natione, Benedictum Aegyptium Dei populum : quae omnia profecto valde digna sunt, ut notentur. Jeremias denique non Hebraeae gentis tantum, sed absolute gentium propheta vocatur (vide ejus cap. 1 v. 5) ; hic etiam nationum calamitates praedicendo deflet, et eorum restaurationem praedicit ; ait enim cap. 48 v. 31 de Moabitis [heb.] idcirco propter Moabum ejulabo, et propter totum Moabum clamo etc., et v. 36 [heb.] idcirco cor meum propter Moabum, sicut tympana, obstrepit ; et tandem eorum restaurationem praedicit ; ut et etiam restaurationem Aegyptiorum, Hamonitarum, et Helamitarum. Quare non dubium est caeteras gentes suos etiam prophetas ut Judaeos habuisse, qui iis et Judaeis prophetaverunt. Quamvis tamen Scriptura non nisi de uno Bilhamo, cui res futurae Judaeorum, et aliarum nationum revelatae fuerint, mentionem faciat, non tamen credendum est, Bilhamum sola illa occasione prophetavisse ; ex ipsa enim historia clarissime constat eum dudum antea prophetiâ, et aliis divinis dotibus claruisse. Nam, cum Balak eum ad se accersere jubet, ait (Num. cap. 22 v. 6) [heb.] quoniam scio eum, cui benedictis, benedictum, et cui maledicis, maledictum esse. Quare is illam eandem virtutem, quam Deus Abrahamo (vide Genes. cap. 12 v. 3) largitus est, habebat. Balamus deinde, ut assuetus prophetiis, legatis respondet, ut ipsum manerent, donec ei Dei voluntas revelaretur. Cum prophetabat, hoc est, cum veram Dei mentem interpretabatur, haec de se dicere solebat [heb.] dictus ejus, qui audit dicta Dei, et qui novit scientiam (vel mentem, et praescientiam) excelsi, visionem omnipotentis videt, excidens, sed retectus oculis. Denique postquam Hebraeis ex mandato Dei benedixit (nimirum ut solebat) aliis gentibus prophetare, resque earum futuras praedicere incipit. Quae omnia satis superque indicant eum semper prophetam fuisse, aut saepius prophetavisse, et (quod adhuc hic notandum) id, quod praecipue prophetas de prophetiae veritate certos reddebat, habuisse, nempe animum ad solum aequum, et bonum inclinatum ; non enim cui ipse volebat, benedicebat, nec, cui volebat, maledicebat, ut Balak putabat, sed tantum iis, quibus Deus benedici, aut maledici volebat ; ideo Balako respondit, quamvis Balakus mihi daret tantum argenti, et auri, quantum ejus domum adimplere posset, non potero transgredi edictum Dei, ad faciendum ex meo arbitrio bonum aut malum ; quod Deus loquetur, loquar ; quod autem Deus ei, dum erat in itinere, iratus fuerit, id etiam Mosi, dum in Aegyptum ex Dei mandato proficiscebatur, contigit (vide Exodi cap. 4 v. 24), et quod argentum ad prophetandum accipiebat, idem Shamuël faciebat (vide Shamuël. lib. 1 cap. 9 v. 7-8), et si in aliqua re peccavit (de eo vide 2 Epist. Petr. cap. 2 v. 15-16 et Judae v. 11), nemo adeo aequus, qui bene semper agat, et nunquam peccet (vide Eccl. cap. 7 v. 20). Et sane ejus orationes multum semper apud Deum valere debuerunt, et ejus vis ad maledicendum certe magna admodum fuit, quandoquidem toties in Scriptura reperiatur, ad Dei magnam misericordiam erga Israëlitas testandum, quod Deus noluerit Bilhamum audire, et quod maledictionem in benedictionem converterit (vide Deut. cap. 23 v. 6, Jos. 24 v. 10, Neh. 13 v. 2) ; quare sine dubio Deo acceptissimus erat ; nam impiorum orationes, et maledicta Deum minime movent. Cum itaque hic verus propheta fuerit, et tamen ab Josua (cap. 13 v. 22) vocetur [heb.] divinus, sive augur, certum est, hoc nomen etiam in bonam partem sumi, et quos gentiles solebant vocare augures, et divinos, veros fuisse prophetas, et eos, quos Scriptura saepe acculat, et condemnat, pseudo-divinos fuisse, qui gentes sicut pseudo-prophetae Judaeos, decipiebant, quod etiam ex aliis Scripturae locis satis clare constat ; quare concludimus, donum propheticum Judaeis peculiare non fuisse, sed omnibus nationibus commune. Pharisaei tamen contra acriter contendunt, hoc donum divinum suae tantum nationi peculiare fuisse, reliquas autem nationes ex virtute nescio quâ diabolicâ (quid tandem non finget superstitio) res futuras praedixisse. Praecipuum, quod ex Vetere Testamento adferunt, ad hanc opinionem ejus authoritate confirmandum, est illud Exod. cap. 33 v. 16, ubi Moses Deo ait, [heb.] quânam enim re cognoscetur, me, et populum tuum invenisse gratiam in oculis tuis ? certe quando cum nobis ibis, et separabimur ego, et populus tuus ab omni populo, qui est in superficie terrae ; hinc inquam inferre volunt, Mosen a Deo petiisse, ut Judaeis esset praesens, iisque prophetice sese revelaret, deinde ut hanc gratiam nulli alii nationi concederet. Ridiculum sane, quod Moses praesentiam Dei gentibus invideret, aut quod tale quid a Deo ausus esset petere. Sed res est, postquam Moses novit ingenium, et animum suae nationis contumacem, clare vidit, eos non sine maximis miraculis, et singulari Dei auxilio externo, res inceptas perficere posse ; imo eos necessario sine tali auxilio perituros ; adeoque ut constaret, Deum eos conservatos velle, hoc Dei singulare auxilium externum petit. Sic enim cap. 34 v. 9 ait, si inveni gratiam in oculis tuis Domine, eat, precor, Dominus inter nos, quoniam hic populus contumax est etc. Ratio itaque, cur Dei singulare auxilium externum petit, est, quia populus erat contumax, et quod adhuc clarius ostendit, Mosen nihil praeter hoc singulare Dei auxilium externum petivisse, est ipsa Dei responsio ; respondit enim statim (v. 10 ejusdem capitis), ecce ego pango foedus, coram toto populo tuo me facturum mirabilia, quae non fuerunt facta in tota terra, nec in omnibus gentibus etc. Quare Moses hic de sola Hebraeorum electione, ut eam explicui, agit, nec aliud a Deo petiit. Attamen in Epistola Pauli ad Rom. alium textum reperio, qui me magis movet, nempe cap. 3 v. 1-2, ubi Paulus aliud, quam nos hic, docere videtur ; ait enim, quae est igitur praestantia Judaei ? aut quae utilitas circumcisionis ? multa per omnem modum ; primarium enim est, quod ei concredita sunt eloquia Dei. Sed si ad Pauli doctrinam, quam praecipue docere vult, attendimus, nihil inveniemus, quod nostrae huic doctrinae repugnet, sed contra eadem, quae nos hic, docere : ait enim v. 29 ejusdem capitis, Deum, et Judaeorum, et gentium Deum esse, et cap. 2 v. 25-26, si circumcisum resiliat a lege, circumcisionem factam fore praeputium, et contra, si praeputium observet mandatum legis, ejus praeputium reputari circumcisionem. Deinde v. 9 cap. 3 et v. 15 cap. 4 ait omnes aeque Judaeos scilicet, et gentes sub peccato fuisse ; peccatum autem sine mandato, et lege non dari. Quare hinc evidentissime constat, legem omnibus absolute (quod supra etiam ex Job. cap. 28 v. 28 ostendimus) revelatam fuisse, sub quâ omnes vixerunt, nempe legem, quae solam veram virtutem spectat, non autem illam, quae pro ratione, et constitutione singularis cujusdam imperii stabilitur, et ad ingenium unius nationis accommodatur. Denique concludit Paulus, quoniam Deus omnium nationum Deus est, hoc est, omnibus aeque propitius, et omnes aeque sub lege, et peccato fuerant, ideo Deus omnibus nationibus Christum suum misit, qui omnes aeque a servitute legis liberaret, ne amplius ex mandato Legis, sed ex constanti animi decreto, bene agerent. Paulus itaque id, quod volumus, adamussim docet. Cum ergo ait, Judaeis tantum Dei eloquia credita fuisse, vel intelligendum est, quod iis tantum leges scripto, reliquis autem gentibus sola tantum revelatione, et conceptu concreditae fuerunt, vel dicendum (quandoquidem id, quod soli Judaei objicere poterant, propulsare studet), Paulum ex captu et secundum opiniones Judaeorum, tum temporis receptas, respondere ; nam ad ea, quae partim viderat, partim audiverat, edocendum, cum Graecis erat Graecus, et cum Judaeis Judaeus. Superest jam tantum, ut quorundam rationibus respondeamus, quibus sibi persuadere volunt, Hebraeorum electionem non temporaneam, et ratione solius imperii, sed aeternam fuisse : nam, ajunt, videmus Judaeos post imperii amissionem, tot annos ubique sparsos, separatosque ab omnibus nationibus, superstites esse, quod nulli alii Nationi contigit, deinde quod Sacrae Literae multis in locis docere videntur, Deum Judaeos in aeternum sibi elegisse, adeoque, tametsi imperium perdiderunt, nihilominus tamen Dei electos manere. Loca quae hanc aeternam electionem quam clarissime docere putant, sunt praecipue, I. v. 36 cap. 31 Jeremiae, ubi propheta semen Israëlis in aeternum gentem Dei mansurum testatur, comparando nimirum eos cum fixo coelorum et naturae ordine. II. Ezechiëlis cap. 20 v. 32 etc., ubi videtur velle, quod, quamvis Judaei data opera Dei cultui valedicere velint, Deus tamen eos ex omnibus regionibus, in quibus dispersi erant, recolliget, ducetque ad desertum populorum, sicuti eroum parentes ad Aegypti deserta duxit, et tandem inde, postquam eos a rebellibus et deficientibus selegerit, ad montem ejus sanctitatis, ubi tota Israëlis familia ipsum colet. Alia praeter haec adferri solent, praecipue a Pharisaeis, sed omnibus me satisfacturum puto, ubi hisce duobus respondero : quod levi negotio faciam, postquam ex ipsa Scriptura ostendero, Deum Hebraeos in aeternum non elegisse, sed tantum eadem conditione, quâ ante Canahanitas elegerit, qui etiam, ut supra ostendimus, pontifices habuerunt, qui Deum religiose colebant, et quos tamen Deus propter eorum luxum, et socordiam, et malum cultum rejecit. Moses enim in Levitico cap. 18 v. 27-28 monet Israëlitas, ne incestis polluantur, veluti Canahanitae, ne ipsos terra evomat, sicuti evomuit illas gentes, quae illa loca inhabitabant. Et Deut. cap. 8 v. 19-20 ipsis expressissimis verbis totalem ruinam minatur. Sic enim ait, [heb.] testor vobis hodie, quod absolute peribitis, sicuti gentes, quas Deus ex vestrâ praesentiâ perire facit, sic peribitis. Et ad hunc modum alia in Lege reperiuntur, quae expresse indicant, Deum non absolute, neque in aeternum Hebraeam nationem elegisse. Si itaque Prophetae iis novum, et aeternum foedus Dei cognitionis, amoris, et gratiae praedixerunt, id piis tantum promitti facile convincitur ; nam in eodem Ezechiëlis capite, quod modo citavimus, expresse dicitur, quod Deus ab iis separabit rebelles, et deficientes, et Tsephoniae cap. 3 v. 12-13, quod Deus superbos auferet e medio, et pauperes superstites faciet, et quia haec electio veram virtutem spectat, non putandum est, quod piis Judaeorum tantum, caeteris exclusis, promissa fuerit, sed plane credendum gentiles veros prophetas, quos omnes nationes habuisse ostendimus, eandem etiam fidelibus suarum Nationum promisisse, eosque eâdem solatos fuisse. Quare hoc aeternum foedus Dei cognitionis, et amoris universale est, etiam ex Tsephoniae cap. 3 v. 10-11 evidentissime constat, adeoque hac in re nulla est admittenda differentia inter Judaeos, et gentes, neque igitur etiam alia electio iis peculiaris praeter illam, quam jam ostendimus. Et quod prophetae, dum de hac electione, quae solam veram virtutem spectat, multa de sacrificiis, et aliis caeremoniis, Templi, et Urbis reaedificatione misceant, pro more, et natura prophetiae res spirituales sub talibus figuris explicare voluerunt, ut Judaeis, quorum erant prophetae, imperii, et Templi restaurationem, tempore Cyri expectandam, simul indicarent. Quare hodie Judaei nihil prorsus habent, quod sibi supra omnes nationes tribuere possint. Quod autem tot annos dispersi absque imperio perstiterint, id minime mirum, postquam se ab omnibus nationibus ita separaverunt, ut omnium odium in se converterint, idque non tantum ritibus externis, ritibus caeterarum nationum contrariis, sed etiam signo circumcisionis, quod religiosissime servant. Quod autem nationum odium eos admodum conservet, id jam experientia docuit. Cum rex Hispaniae olim Judaeos coëgit regni religionem admittere, vel in exilium ire, perplurimi Judaei pontificiorum religionem admiserunt ; sed quia iis, qui religionem admiserunt, omnia Hispanorum naturalium privilegia concessa sunt, iique omnibus honoribus digni existimati sunt, statim ita se Hispanis immiscuerunt, ut pauco post tempore nullae eorum reliquiae manserint, neque ulla memoria. At plane contra iis contigit, quos rex Lusitanorum religionem sui imperii admittere coëgit, qui semper, quamvis ad religionem conversi, ab omnibus separati vixerunt, nimirum quia eos omnibus honoribus indignos declaravit. Signum circumsicionis etiam hac in re tantum posse existimo, ut mihi persuadeam, hoc unum hanc nationem in aeternum conservaturum, imo nisi fundamenta suae religionis eorum animos effoeminarent, absolute crederem, eos aliquando, data occasione, ut sunt res humanae mutabiles, suum imperium iterum erecturos, Deumque eos de novo electurum. Cujus etiam rei exemplum praeclarum habemus in Chinensibus, qui etiam comma aliquod in capite religiosissime servant, quo se ab omnibus aliis separant, et ita separati tot annorum millia se conservaverunt, ut antiquitate reliquas omnes nationes longe superent ; nec semper imperium ostinuerunt, attamen illud amissum recuperaverunt, et sine dubio iterum recuperabunt, ubi Tartarorum animi prae luxu divitiarum, et socordia languescere incipient. Denique si quis vellet defendere, Judaeos hac, vel alia de causa a Deo in aeternum electos fuisse, non ipsi repugnabo, modo statuat, hanc electionem, vel temporaneam, vel aeternam, quatenus ea tantum Judaeis peculiaris est, non respicere, nisi imperium, et corporis commoditates (quandoquidem hoc solum unam nationem ab alia distinguere potest), at ratione intellectus, et verae virtutis nullam nationem ab alia distingui, adeoque his in rebus nec a Deo unam prae alia eligi.

Adnotationes

  1. Cf. Adnot. 4. — Adnotatio 4 : Genes. cap. 15 narratur, quod Deus Abrahamo dixerit, se ipsius esse defensorem, et remunerationem daturum amplam admodum ; ad quae Abrahamus <repartit>, sibi nihil, quod alicujus posset momenti esse, expectandum, quia provecta jam senectute orbus erat.
  2. Cf. Adnot. 5. — Adnotatio 5 : Ad vitam aeternam non sufficere Veteri Testamenti mandata observare, patet ex Marco cap. 10, v. 21.
Outils personnels
Espaces de noms
Variantes
Actions
Découvrir
Œuvres
Échanger
Ressources
Boîte à outils