Tractatus theologico-politicus/Caput X

De Spinoza et Nous.
Version du 18 août 2006 à 21:53 par JF (discuter | contributions)
(diff) ← Version précédente | Voir la version courante (diff) | Version suivante → (diff)
Aller à : Navigation, rechercher
Reliqui Veteris Testamenti libri
eodem modo quo superiores examinantur



Transeo ad reliquos Veteris Testamenti libros. At de duobus Paralipomenon nihil certi et quod operae pretium sit, notandum habeo, nisi quod dudum post Hezram, et forte postquam Judas Machabaeus templum restauravit [1], scripti fuerunt. Nam cap. 9. libri I. narrat Historicus, quaenam familiae primum (tempore scilicet Hezrae) Hierosolymae habitaverint ; et deinde v. 17. Janitores, quorum duo etiam in Nehem. cap. 2 v. 19. narrantur, indicat. Quod ostendit hos libros dudum post urbis reaedificationem scriptos fuisse. Caeterum de vero eorundem Scriptore, deque eorum authoritate, utilitate et doctrina nihil mihi constat. Imo non satis mirari possum, cur inter Sacros recepti fuerint ab iis, qui librum sapientiae, Tobiae et reliquos, qui apocryphi dicuntur, ex canone Sacrorum deleverunt : intentum tamen non est eorum authoritatem elevare, sed quandoquidem ab omnibus sunt recepti, eos etiam, ut ut sunt, relinquo. Psalmi collecti etiam fuerunt, et in quinque libros dispartiti in secundo templo; nam Ps. 88. ex Philonis Judaei testimonio editus fuit, dum Rex Jehojachin Babiloniae in carcere detentus adhuc erat, et Ps. 89. cum idem Rex libertatem adeptus est; nec credo, quo Philo hoc unquam dixisset, nisi vel sui temporis recepta opinio fuisset, vel ab aliis fide dignis accepisset. Proverbia Salomonis eodem etiam tempore collecta fuisse credo, vel ad minimum tempore Josiae Regis, idque quia cap. 24. vers. ult. dicitur, Haec etiam sunt Salomonis Proverbia, quae transtulerunt viri Hiskiae Regis Judae. At hic tacere nequeo Rabinorum audaciam, qui hunc librum cum Ecclesiaste ex canone Sacrorum exclusos volebant, et cum reliquis, quos jam desideramus, custodire. Quod absolute fecissent, nisi quaedam reperissent loca, ubi lex Mosis commendatur. Dolendum sane, quod res sacrae et optimae ab horum electione dependerint. Ipsis tamen gratulor, quod hos etiam nobis communicare voluerunt, verum non possum non dubitare, num eos bona cum fide tradiderint, quod hic ad severum examen revocare nolo. Pergo igitur ad libros Prophetarum. Cum ad hos attendo, video Prophetias, quae in iis continentur, ex aliis libris collectas fuisse, neque in hisce eodem ordine semper describi, quo ab ipsis Prophetis dictae vel scriptae fuerunt, neque etiam omnes contineri, sed eas tantum, quas hinc illinc invenire potuerunt : quare hi libri non nisi fragmenta Prophetarum sunt. Nam Esaias regnante Huzia prophetare incepit, ut descriptor ipse primo versu testatur. At non tantum tum temporis prophetavit, sed insuper omnes res ab hoc Rege gestas descripsit (vide Paral. lib. 2. cap. 26. v. 22.), quem librum jam desideramus. Quae autem habemus, ex Chronicis Regum Judae, et Isra‚lis descripta esse ostendimus. His adde, quod Rabini statuunt hunc Prophetam etiam regnante Manasse, a quo tandem peremtus est, prophetavisse, et quamvis fabulam narrare videantur, videntur tamen credidisse omnes ejus Prophetias non extare. Jeremiae deinde Prophetiae, quae historice narrantur, ex variis Chronologis decerptae et collectae sunt. Nam praeterquam, quod perturbate accumulentur nulla temporum ratione habita, eadem insuper historia diversis modis repetitur. Nam cap. 21. causam apprehensionis Jeremiae exponit, quod scilicet urbis vastationem Zedechiae ipsum consulenti praedixerit, et hac historia interrupta transit cap. 22. ad ejus in Jehojachinum, qui ante Zedechiam regnavit, declamationem narrandum, et quod Regis captivitatem praedixerit, et deinde cap. 25. ea describit, quae ante haec anno scilicet quarto Jehojakimi, Prophetae revelata sunt. Deinde quae anno primo hujus Regis, et sic porro, nullo temporum ordine servato, Prophetias accumulare pergit, donec tandem cap. 38. (quasi haec 15 capita per parenthesin dicta essent) ad id, quod cap. 21. narrare incepit, revertitur. Nam conjunctio, qua illud caput incipit, ad v. 8. 9. et 10. hujus refertur; atque tum longe aliter ultimam Jeremiae apprehensionem describit, et causam diuturnae ejus detentionis in atrio custodiae longe aliam tradit, quam quae in cap. 37. narratur : Ut clare videas haec omnia ex diversis Historicis esse collecta, nec ulla alia ratione excusari posse. At reliquae Prophetiae, quae in reliquis capitibus continentur, ubi Jeremias in prima persona loquitur, ex volumine, quod Baruch, ipso Jeremia dictante, scripsit, descriptae videntur : Id enim (ut ex cap. 36. v. 2. constat) ea tantum continebat, quae huic Prophetae revelata fuerant a tempore Josiae usque ad annum quartum Jehojakimi ; a quo etiam tempore hic liber incipit. Deinde ex eodem volumine etiam descripta videntur, quae habentur ex cap. 45. v. 2. usque ad cap. 51. v. 59. Quod autem Ezechiëlis liber fragmentum etiam tantum sit, id primi ejus versus clarissime indicant; quis enim non videt conjunctionem, qua liber incipit, ad alia jam dicta referri, et cum iis dicenda connectere? at non tantum conjunctio, sed totus etiam orationis contextus alia scripta supponit : annus enim trigesimus, a quo hic liber incipit, ostendit Prophetam in narrando pergere, non autem incipere; quod etiam Scriptor ipse per parenthesin v. 3. sic notat, fuerat saepe verbum Dei Ezechiëli filio Buzi sacerdoti in terra Chaldaeorum etc., quasi diceret, verba Ezechiëlis, quae huc usque descripserat, ad alia referri, quae ipsi ante hunc annum trigesimum revelata erant. Deinde Josephus lib. 10. Antiq. cap. 7. narrat Ezechiëlem praedixisse, quod Tsedechias Babiloniam non videret, quod in nostro, quem ejus habemus, libro, non legitur, sed contra cap. scilicet 17., quod Babiloniam captus duceretur [2]. De Hosea non certo dicere possumus, quod plura scripserit, quam quae in libro, qui ejus dicitur, continentur. Attamen miror nos ejus plura non habere, qui ex testimonio Scriptoris plus quam octoginta quatuor annos prophetavit. Hoc saltem in genere scimus, horum librorum Scriptores neque omnium Prophetarum, neque horum, quos habemus, omnes prophetias collegisse : Nam eorum Prophetarum, qui regnante Manasse prophetaverunt, et de quibus in Libr. 2. Paral. cap. 33. v. 10. 18. 19. in genere fit mentio, nullas plane prophetias habemus; nec etiam omnes horum duodecim Prophetarum. Nam Jonae non nisi Prophetiae de Ninivitis describuntur, cum tamen etiam Isra‚litis prophetaverit, qua de re vide Libr. 2. Reg. cap. 14. v. 25.

De Libro Jobi, et de ipso Jobo multa inter Scriptores fuit controversia. Quidam putant Mosen eundem scripsisse, et totam historiam non nisi parabolam esse; quod quidam Rabinorum in Talmude tradunt, quibus Maimonides etiam favet in suo libro More Nebuchim. Alii historiam veram esse crediderunt, quorum quidam sunt, qui putaverunt hunc Jobum tempore Jacobi vixisse, ejusque filiam Dinam in uxorem duxisse. At Aben Hezra, ut jam supra dixi, in suis commentariis supra hunc librum affirmat eum ex alia lingua in hebraeam fuisse translatum; quod quidem vellem, ut nobis evidentius ostendisset, nam inde possemus concludere gentiles etiam libros sacros habuisse. Rem itaque in dubio relinquo, hoc tamen conjicio, Jobum gentilem aliquem fuisse virum, et animi constantissimi, cui primo res prosperae, deinde adversissimae, et tandem foelicissimae fuerunt. Nam Ezechiël cap. 14. v. 14. eum inter alios nominat : atque hanc Jobi variam fortunam, et animi constantiam multis occasionem dedisse credo de Dei providentia disputandi, vel saltem authori hujus libri Dialogum componendi : nam quae in eo continentur, ut etiam stylus, non viri inter cineres misere aegrotantis, sed otiose in musaeo meditantis videntur : Et hic cum Aben Hezra crederem hunc librum ex alia lingua translatum fuisse, quia Gentilium po‚sin affectare videtur; Deorum namque Pater bis concilium convocat, et Momus, qui hic Satan vocatur, Dei dicta summa cum libertate carpit etc.; sed haec merae conjecturae sunt, nec satis firmae. Transeo ad Dani‚lis librum; hic sine dubio ex cap. 8. ipsius Dani‚lis scripta continet. Undenam autem priora septem capita descripta fuerint, nescio. Possumus suspicari, quandoquidem praeter primum Chaldaice scripta sunt, ex Chaldaeorum Chronologiis. Quod si clare constaret, luculentissimum esset testimonium, unde evinceretur, Scripturam eatenus tantum esse sacram, quatenus per ipsam intelligimus res in eadem significatas, at non quatenus verba sive linguam et orationes, quibus res significantur, intellegimus : et praeterea libros, qui res optimas docent et narrant, quacunque demum lingua, et a quacunque natione scripti fuerint, aeque sacros esse. Hoc tamen notare saltem possumus, haec capita Chaldaice scripta esse, et nihilominus aeque sacra esse, ac reliqua Bibliorum. Huic autem Dani‚lis libro primus Hezrae ita annectitur, ut facile dignoscatur eundem Scriptorem esse, qui res Judaeorum a prima captivitate successive narrare pergit. Atque huic non dubito annecti Librum Ester. Nam conjunctio, qua is liber incipit, ad nullum alium referri potest : nec credendum est, eum eundem esse, quem Mardochaeus scripsit. Nam cap. 9. v. 20. 21. 22. narrat alter de ipso Mardochaeo, quod Epistolas scripserit, et quid illae continuerint : deinde v. 31. ejusdem cap., quod regina Ester edicto firmaverit res ad festum Sortium (Purim) pertinentes, et quod scriptum fuerit in libro, hoc est (ut hebraice sonat) in libro omnibus tum temporis (quo haec scilicet scripta sunt) noto : atque hunc fatetur Aben Hezra, et omnes fateri tenentur, cum aliis periisse. Denique reliqua Mardochaei refert Historicus ad Chronica Regum Persarum. Quare non dubitandum est, quin hic liber ab eodem Historico, qui res Dani‚lis et Hezrae narravit, etiam scriptus fuerit; et insuper etiam liber Nehemiae [3], quia Hezrae secundus dicitur. Quatuor igitur hos libros, nempe Dani‚lis, Hezrae, Esteris et Nehemiae ab uno eodemque Historico scriptos esse affirmamus : quisnam autem is fuerit, nec suspicari quidem possum. Ut autem sciamus, undenam ipse, quisquis tandem fuerit, notitiam harum historiarum acceperit, et forte etiam maximam earum partem descripserit, notandum, quod praefecti, sive principes Judaeorum in secundo templo, ut eorum Reges in primo, scribas sive historiographos habuerunt, qui annales sive eorum Chronologiam successive scribebant : Chronologiae enim Regum sive annales in libris Regum passim citantur : at Principum et sacerdotum secundi templi citantur primo in libr. Nehemiae cap. 12. v. 23., deinde in Mach. lib. I. cap. 16. v. 24. Et sine dubio hic ille est liber (vide Est. cap. 9. v. 31.), de quo modo loquuti sumus, ubi edictum Esteris, et illa Mardochaei scripta erant, quemque cum Aben Hezra periisse diximus. Ex hoc igitur libro omnia, quae in hisce continentur, desumpta vel descripta videntur; nullus enim alius ab eorum Scriptore citatur, neque ullum alium publicae authoritatis novimus. Quod autem hi libri nec ab Hezra, nec a Nehemia scripti fuerint, patet ex eo, quod Nehem. cap. 12. v. 10. 11. producitur genealogia summi pontificis Jesuhgae usque ad Jaduah, sextum scilicet pontificem, et qui Alexandro Magno, jam fere Persarum imperio subacto, obviam ivit (vide Josephi Antiq. lib. II. cap. 8.), vel ut Philo Judaeus in libro temporum ait, sextum et ultimum sub Persis pontificem. Imo in eodem hoc Nehemiae cap., vers. scilicet 22., hoc ipsum clare indicatur. Levitae, inquit Historicus, temporis Eljasibi, Jojadae, Jonatanis et Jaduhae [4] supra regnum Darii Persae scripti sunt, nempe in Chronologiis : atque neminem existimare credo, quod Hezras [5] aut Nehemias adeo longaevi fuerint, ut quatuordecim Reges Persarum supervixerint; nam Cyrus omnium primus Judaei veniam largitus est templus reaedificandi, et ab eo tempore usque ad Darium decimumquartum, et ultimum Persarum Regem ultra 230 anni numerantur. Quare non dubito, quin hi libri, dudum postquam Judas Machabaeus templi cultum restauravit, scripti fuerint, idque quia tum temporis falsi Dani‚lis, Hezrae et Esteris libri edebantur a malevolis quibusdam, qui sine dubio Sectae Zaducaeorum erant; nam Pharisaei nunquam illos libros, quod sciam, receperunt. Et quamvis in libro, qui Hezrae quartus dicitur, fabulae quaedam reperiantur, quas etiam in Talmude legimus, non tamen ideo Pharisaeis sunt tribuendi, nam, si stupidissimos demas, nullus eorum est, qui non credat, illas fabulas ab aliquo nugatore adjectas fuisse; quod etiam credo aliquos fecisse, ut eorum traditiones omnibus ridendas praeberent. Vel forte ea de causa tum temporis descripti atque editi sunt, ut populo ostenderent, Dani‚lis Prophetias adimpletas esse, atque eum hac ratione in religione confirmarent, ne de melioribus et futura salute in tantis calamitatibus desperaret. Verum enimvero quamvis hi libri adeo recentes et novi sint, multae tamen mendae ex festinatione, ni fallor, describentium in eosdem irrepserunt. In hisce enim, ut in reliquis, notae marginales, de quibus in praecedenti cap. egimus, plures etiam reperiuntur, et praeterea etiam loca quaedam, quae nulla alia ratione excusari possunt, ut jam ostendam : sed prius circa horum marginales lectiones notari volo, quod si Pharisaeis concedendum, eas aeque antiquas esse, ac ipsos horum librorum Scriptores, tum necessario dicendum erit Scriptores ipsos, si forte plures fuerunt, eas ea de causa notavisse, quia ipsas Chronologias, unde eas descripserunt, non satis accurate scriptas invenerunt; et quamvis quaedam mendae clarae essent, non tamen ausos fuisse antiquorum et majorum scripta emendare. Nec opus jam habeo, ut de his prolixius hic iterum agam. Transeo igitur ad eas indicandum, quae in margine non notantur. Atque I. nescio, quot dicam irrepsisse in cap. 2. Hezrae : nam v. 64. traditur summa totalis eorum omnium, qui distributive in toto capite numerantur, atque iidem dicuntur simul fuisse 42360 : et tamen, si summas partiales addas, non plures invenies, quam 29818. Error igitur hic est vel in totali, vel in partialibus summis. At totalis credenda videtur recte tradi, quia sine dubio eam unusquisque memoriter retinuit, ut rem memorabilem, partiales autem non item. Adeoque si error in totalem summam laberetur, statim unicuique pateret, et facile corrigeretur. Atque hoc ex eo plane confirmatur, quod in Nehem. cap. 7., ubi hoc caput Hezrae (quod Epistola genealogiae vocatur) describitur, sicuti expresse v. 5. ejusdem cap. Nehemiae dicitur, summa totalis cum hac libri Hezrae plane convenit, partiales autem valde discrepant : quasdam enim majores, quasdam porro minores, quam in Hezra reperies, easque omnes simul conficere 31089. Quare non dubium est, quin in solas summas partiales tam libri Hezrae quam Nehemiae plures mendae irrepserint. Commentatorum autem, qui has evidentes contradictiones reconciliare conantur, unusquisque pro viribus sui ingenii, quicquid potest, fingit et interea, dum scilicet literas et verba Scripturae adorant, nihil aliud faciunt, ut jam supra monuimus, quam Bibliorum Scriptores contemtui exponere, adeo ut viderentur nescivisse loqui, neque res dicendas ordinare : Imo nihil aliud faciunt, quam Scripturae perspicuitatem plane obscurare : nam si ubique liceret Scripturas ad eorum modum interpretari, nulla esset sane oratio, de cujus vero sensu non possemus dubitare. Sed non est, cur circa haec diu detinear : mihi enim persuadeo, quod si aliquis Historicus ea omnia imitari vellet, quae ipsi Scriptoribus Bibliorum devote concedunt, eum ipsi multis modis irriderent. Et si putant eum blasphemum esse, qui Scripturam alicubi mendosam esse dicit, quaeso quo nomine tum ipsos apellabo, qui Scripturis, quicquid lubet, affingunt? qui Sacros Historicos ita prostituunt, ut balbutire, et omnia confundere credantur? qui denique sensus Scripturae perspicuos et evidentissimos negant? quid enim in Scriptura clarius, quam quod Hezras cum sociis in Epistola Genealogiae, in cap. 2. libri, qui ejus dicitur, descripta, numerum eorum omnium, qui Hierosolymam profecti sunt, per partes comprehenderit, quandoquidem in iis, non tantum eorum numerus traditur, qui suam Genealogiam, sed etiam eorum, qui eam non potuerunt indicare. Quid inquam clarius, ex v. 5. cap. 7. Nehemiae, quam quod ipse hanc eandem Epistolam simpliciter descripserit? Ii igitur, qui haec aliter explicant, nihil aliud faciunt, quam verum Scripturae sensum et consequenter Scripturam ipsam negare; quod autem putant pium esse, una loca Scripturae aliis accomodare, ridicula sane pietas, quod loca clara obscuris, et recta mendosis accommodent, et sana putridis corrumpant. Absit tamen, ut eos blasphemos appellem, qui nullum animum maledicendi habent; nam errare humanum quidem est. Sed ad propositum revertor. Praeter mendas, quae in summis Epistolae Genealogiae tam Hezrae quam Nehemiae sunt concedendae, plures etiam notantur in ipsis nominibus familiarum, plures insuper in ipsis Genealogiis, in historiis, et vereor ne etiam in ipsis Prophetiis. Nam sane Prophetia Jeremiae cap. 22. de Jechonia nullo modo cum ejus historia (vide finem libri 2. Regum, et Jerem. et libr. I. Paral. cap. 3. v. 17. 18. 19.) convenire videtur, et praecipue verba versus ultimi illius capitis; nec etiam video, qua ratione de Tsidchia, cujus oculi, simulac filios necare vidit, effossi sunt, dicere potuit pacifice morieris etc. (vide Jerem. cap. 34. v. 5.). Si ex eventu Prophetiae interpretandae sunt, haec nomina mutanda essent, et pro Tsidchia Jechonias, et contra pro hoc ille sumendus videretur : Sed hoc nimis paradoxum, adeoque rem ut imperceptibilem relinquere malo, praecipue quia, si hic aliquis est error, is Historico, non vitio exemplarium tribuendus est. Quod ad reliquos attinet, quos dixi, eos hic notare non puto, quandoquidem id non sine magno lectoris taedio efficere possim; praesertim quia ab aliis jam animadversa sunt. Nam R. Selomo ob manifestissimas contradictiones, quas in relatis genealogiis observavit, coactus est in haec verba erumpere, nempe (vide ejus commentaria in lib. I. cap. 8. Paralip.) quod Hezras (quem libros Paral. scripsisse putat) filios Benjaminis aliis nominibus appellat, ejusque genealogiam aliter, quam eam habemus in libr. Geneseos, diducit, et quod denique maximam partem civitatum Levitarum aliter, quam Josua, indicat, inde evenit, quod discrepantia originalia invenit; et paulo infra quod Genealogia Gibeonis et aliorum bis et varie describitur, quia Hezras plures et varias uniuscujusque Genealogiae Epistolas invenit, et in his describendis maximum numerum exemplarium secutus est, at quando numerus discrepantium Genealogorum aequalis erat, tum utrorumque exemplaria descripsit ; atque hoc modo absolute concedit hos libros ex originalibus non satis correctis nec satis certis descriptos fuisse. Imo commentatores ipsi saepissime, dum loca conciliare student, nihil plus agunt quam errorum causas indicare; denique neminem sani judicii credere existimo, quod Sacri Historici consulto ita scribere voluerint, ut sibi passim contradicere viderentur. At forte aliquis dicet, me hac ratione Scripturam plane evertere, nam hac ratione eam ubique mendosam esse suspicari omnes possunt : Sed ego contra ostendi, me hac ratione Scripturae consulere, ne ejus loca clara, et pura mendosis accommodentur, et corrumpantur : nec quia quaedam loca corrupta sunt, idem de omnibus suspicari licet : nullus enim liber unquam sine mendis repertus est. An quaeso ea de causa ubique mendosos aliquis unquam suspicatus est? nemo sane : praesertim quando oratio est perspicua, et mens authoris clare percipitur. His ea, quae circa historiam Librorum Veteris Testamenti notare volueram absolvi. Ex quibus facile colligimus ante tempus Machabaeorum nullum canonem Sacrorum Librorum fuisse [6], sed hos, quos jam habemus, a Pharisaeis secundi templi, qui etiam formulas precandi instituerunt, prae multis aliis selectos esse, et ex solo eorum decreto receptos. Qui itaque authoritatem Sacrae Scripturae demonstrare volunt, ii authoritatem uniuscujusque libri ostendere tenentur, nec sufficit divinitatem unius probare ad eandem de omnibus concludendam : alias statuendum concilium Pharisaeorum in hac electione librorum errare non potuisse, quod nemo unquam demonstrabit. Ratio autem, quae me cogit statuere, solos Pharisaeos libros Veteris Testamenti elegisse, et in canonem Sacrorum posuisse, est, quia in libro Dani‚lis cap. ult. v. 2. resurrectio mortuorum praedicitur, quam Tsaducaei negabant : deinde quia ipsi Pharisaei in Talmude hoc clare indicant. Nempe Tractatus Sabbathi cap. 2. fol. 30. p. 2. dicitur [heb.] dixit R. Jehuda nomine Rabi, quaesiverunt periti abscondere librum Ecclesiastis, quia ejus verba verbis legis (NB libro legis Mosis) repugnant. Cur autem ipsum non absconderunt? quia secundum legem incipit et secundum legem desinit. Et paulo infra [heb.] et etiam librum Proverbiorum quaesiverunt abscondere etc. et denique ejusdem Tractatus cap. I. fol. 13. p. 2. [heb.] profecto illum virum benignitatis causa nomina, cui nomen Neghunja filius Hiskiae ; nam ni ipse fuisset, absconditus fuisset liber Ezechiëlis, quia ejus verba verbis legis repugnabant etc. Ex quibus clarissime sequitur, legis peritos concilium adhibuisse, quales libri ut sacri essent recipiendi, et quales excludendi. Qui igitur de omnium authoritate certus esse vult, consilium de integro ineat, et rationem cujusque exigat. Jam autem tempus esset libros etiam Novi Testamenti eodem modo examinare. Sed quia id a Viris cum scientiarum, tum maxime linguarum peritissimis factum esse audio, et etiam, quia tam exactam linguae Graecae cognitionem non habeo, ut hanc provinciam suscipere audeam, et denique quia librorum, qui hebraea lingua scripti fuerunt, exemplaribus destituimur, ideo huic negotio supersedere malo. Attamen ea notare puto, quae ad meum institutum maxime faciunt, de quibus in sequentibus.

Adnotationes

  1. Cf. Adnot. 21. — Adnotatio 21. Oritur hic suspicio, siquidem suspicio dici potest, quod certum est, ex deductione genealogiae regis Jechoniae, quae traditur cap. 3 l. 1 Paral. et producitur usque ad filios Eljohgenai, qui decimi tertii ab eo erant <en ligne directe> ; et notandum, quod Jechonias iste, cum ei catenae injectae sunt, liberos non habebat, sed videtur, quod <deux> liberos in carcere genuerit, quantum ex nominibus, quae iis dedit, conjicere licet. At nepotes, quantum etiam ex eorum nominibus conjicere licet, habuisse videtur, postquam e carcere liberatus fuit ; ac proinde [heb.] Pedaja (quod significat Deus liberavit), qui in hoc capite dicitur fuisse <le Pere de Zorobabel, nâquit> anno 37, aut 38 captivitatis Jechoniae, hoc est 33 annis, antequam Cyrus rex Judaeis veniam dedit, et consequenter Zerubabel, quem Cyrus Judaeis praeposuerat, 13 aut 14 annos ad summum natus videtur fuisse. Sed haec potius silentio praetire volui ob causas, quas temporis [injuriae et superstitio regnans] gravitas explicare non sinit. Sed prudentibus rem indicare sufficit. Qui si hanc Jechoniae integram progeniem, quae traditur cap. 3 lib. 1 Paralip. ex vs. 17 usque ad finem ipsius capitis, aliqua cum attentione percurrere, et Hebraeum textum cum versione, quae Septuaginta dicitur, conferre velint, nullo negotio videre poterunt, hos libros post secundam Urbis restaurationem a Juda Machabaeo factam restitutos fuisse, quo tempore Jechoniae posteri principatum amiserant, non antea.
  2. Cf. Adnot. 22. — Adnotatio 22. Atque adeo suspicari potuisset nemo, ejus prophetiam Jeremiae praedictioni contradicere, ut ex Josephi narratione suspicati sunt omnes, donec ex rei eventu ambos vera praedixisse cognoverunt.
  3. Cf. Adnot. 23. — Adnotatio 23. Hujus libri maximam partem desumtam esse ex libro, quem ipse Nehemias scripsit, testatur ipse historicus v. 1 cap. 1. Sed quae ex cap. 8 usque ad v. 26 cap. 12 narrantur, et praeterea duos ultimos versus cap. 12, qui Nehemiae verbis per parenthesin inseruntur, ab ipso historico, qui post Nehemiam vixit, additos esse dubio caret.
  4. NB. Nisi significat ultra, error describentis fuit, qui [heb.] supra pro [heb.] usque scripsit.
  5. Cf. Adnot. 24. — Adnotatio 24. Hezras avunculus primi summi pontificis Josuae fuit (vid. Hezr. cap. 7 v. 1 et 1 Paral. cap. 6 v. 13-15) et simul cum Zorobabele Babylone Hierosolymam profectus est (vide Nehem. cap. 12 v. 1). Sed videtur, quod, cum Judaerorum res turbari viderit, Babyloniam iterum petierit ; quod etiam alii fecerunt, ut patet ex Nehem. cap. 1 v. 2 ; ibique usque ad Artaghsasti regnum manserit, donec, impetratis, quae voluerat, secundo Hierosolymam petiit. Nehemias etiam cum Zorobabele Hierosolymam tempore Cyri petiit ; vid. Hezrae cap. 2 v. 2 et 63, quem confer cum v. 2 cap. 10, Nehem. et cap. 12 v. 1. Nam quod interpretes [heb.] Hatirschata legatum vertunt, nullo id exemplo probant, cum contra certum sit, quod Judaeis, qui aulam frequentare debebant, nova nomina imponebantur. Sic Daniel Beltesatsar, Zerubabel Sesbatsar (vid. Dan. cap. 1 v. 7, Hezr. cap. 1 v. 8 et cap. 5 v. 14), et Nehemias Hatirschata vocabatur. At ratione officii salutari solebat [heb.] procurator s. praeses ; vid. Nehem. cap. 5 v. 14 et cap. 12 v. 26. <Il est donc certain qu’Atirçatha est un nom propre, comme Hatselelphoni, Hatsobeba 1 Paral. chap. 4 v. 3, 8 Halloghes. Néhémie chap. 10 v. 25 et ainsi du reste.>
  6. Cf. Adnot. 25. — Adnotatio 25. Synagoga, quae dicitur magna, initium non habuit, nisi postquam Asia a Macedonibus subacta fuit. Quod autem Maimonides, R. Abraham ben David, et alii statuunt, hujus concilii praesides fuisse Hgezram, Daniëlem, Nehemiam, Ghagaeum, Zachariam, etc., ridiculum figmentum est, nec alio fundamento nituntur, quam Rabinorum traditione, qui scilicet tradunt Persarum regnum 34 annos stetisse, non amplius. Nec alia ratione probare possunt, decreta magnae istius Synagogae sive Synodi, a solis Pharisaeis habitae, <lesquels estoient rejettez par les Saducéens,> accepta fuisse a Prophetis, qui eadem ab aliis Prophetis accepissent, et sic porro usque ad Mosen, qui eadem ab ipso Deoi accepissent, et posteris ore, non scripto, tradiderit. Sed haec ea, quâ solent, pertinaciâ Pharisaei credant ; prudentes autem, qui Conciliorum et Synodorum causas, et simul Pharisaeorum et Tsadducaeorum controversias norunt, facile conjicere poterunt causas magnae illius Synagogae seu Concilii convocandi. Hoc certum est illi concilio nullos interfuisse Prophetas, et Pharisaeorum decreta, quae traditiones vocant, <dont on a fait tant de bruit,> auctoritatem ex eodem Concilio accepisse.
Outils personnels
Espaces de noms
Variantes
Actions
Découvrir
Œuvres
Échanger
Ressources
Boîte à outils