Tractatus theologico-politicus/Caput XII

De Spinoza et Nous.
(Différences entre les versions)
Aller à : Navigation, rechercher
m (a déplacé Tractatus theologico-politicus - Caput XII vers Tractatus theologico-politicus/Caput XII : Remplacement du texte — « Tractatus theologico-politicus - » par « Tractatus theologico-politicus/ »)

Ligne 1 : Ligne 1 :

'''De vero legis divinae syngrapho,'''

{{chapitre|

| 1= [[Tractatus theologico-politicus]]

| 2= Benedictus de Spinoza

| 3= Caput XII

| 4=

et qua ratione Scriptura sacra vocatur,
et qua ratione Verbum Dei,
et denique ostenditur ipsam, quatenus Verbum Dei continet,
incorruptam ad nos pervenisse

'''et qua ratione Scriptura sacra vocatur,'''

{{ttpLa}}

'''et qua ratione Verbum Dei,'''

Qui Biblia ut ut sunt, tanquam Epistolam Dei, e coelo hominibus missam considerant, clamabunt sine dubio me peccatum in Spiritum Sanctum commisisse, qui scilicet Dei verbum mendosum, truncatum, adulteratum, et sibi non constans statuerim, nosque ejus non nisi fragmenta habere et denique syngraphum pacti Dei, quod cum Judaeis pepigit, periisse. Verum non dubito, si rem ipsam perpendere velint, quin statim clamare desinent : Nam tam ipsa ratio, quam Prophetarum et Apostolorum sententiae aperte clamant Dei aeternum verbum et pactum, veramque religionem hominum cordibus, hoc est, humanae menti divinitus inscriptam esse, eamque verum esse Dei syngraphum, quod ipse suo sigillo, nempe sui idea, tanquam imagine suae divinitatis consignavit. Primis Judaeis Religio tanquam lex scripto tradita est, nimirum quia tum temporis veluti infantes habebantur. Verum imposterum Moses (Deuter. cap. 30. v. 6.) et Jeremias (cap. 31. v. 33.) tempus futurum ipsis praedicant, quo Deus suam legem eorum cordibus inscribet. Adeoque solis Judaeis, et praecipue Zaducaeis competebat olim pro lege in tabulis scripta pugnare, at iis minime, qui ipsam mentibus inscriptam habent : qui igitur ad haec attendere velit, nihil in supradictis reperiet, quod Dei verbo sive verae Religioni, et fidei repugnet, vel quod eam infirmare possit, sed contra nos eandem confirmare, ut etiam circa finem cap. X. ostendimus; et ni hoc esset, plane de his tacere decrevissem, imo libenter concessissem ad effugiendas omnes difficultates, in Scripturis profundissima latere mysteria : sed quia inde intolerabilis orta est superstitio, et alia perniciosissima incommoda, de quibus in praefatione cap. VII. loquutus sum, his minime supersedendum esse duxi; praesertim quia religio nullis superstitiosis ornamentis indiget, sed contra de ipsius splendore adimitur, quando similibus figmentis adornatur. At dicent, quamvis lex divina cordibus inscripta sit, Scripturam nihilominus Dei esse verbum, adeoque non magis de Scriptura, quam de Dei Verbo dicere licet, eandem truncatam, et depravatam esse : Verum ego contra vereor, ne nimis studeant esse sancti et Religionem in superstitionem convertant, imo ne simulacra et imagines, hoc est chartam et atramentum pro Dei Verbo adorare incipiant. Hoc scio, me nihil indignum Scriptura aut Dei verbo dixisse, qui nihil statuerim, quod non evidentissimis rationibus verum esse demonstraverim; et hac de causa etiam certo affirmare possim, me nihil dixisse, quod impium sit, vel quod impietatem redoleat. Fateor profanos quosdam homines, quibus religio onus est, ex his licentiam peccandi sumere posse, et sine ulla ratione, sed tantum ut voluptati concedant, hinc concludere Scripturam ubique esse mendosam et falsificatam, et consequenter nullius etiam authoritatis. Verum similibus subvenire impossibile est secundum illud tritum, quod nihil adeo recte dici potest, quin male interpretando possit depravari. Qui voluptatibus indulgere volunt, facile causam quamcumque invenire possunt, nec olim ii, qui ipsa originalia, arcam foederis, imo ipsos Prophetas et Apostolos habebant, meliores fuerunt, nec magis obtemperantes, sed omnes tam Judaei, quam Gentiles iidem semper fuerunt, et in omni aevo virtus admodum rara fuit. Attamen ut omnem amoveam scrupulum, ostendendum hic est, qua ratione Scriptura, et quaecunque res muta sacra et divina dici debeat, deinde quid sit revera verbum Dei, et quod id non contineatur in certo numero librorum, et denique Scripturam, quatenus ea docet, quae ad obedientiam et salutem necessaria sunt, non potuisse corrumpi. Nam ex his facile unusquisque judicare poterit, nos nihil contra Dei verbum dixisse, nec ullum locum impietati dedisse.

'''et denique ostenditur ipsam, quatenus Verbum Dei continet,'''

Id sacrum et divinum vocatur, quod pietati et religioni exercendae destinatum est, et tamdiu tantum sacrum erit, quamdiu homines eo religiose utuntur : quod si pii esse desinant, et id etiam simul sacrum esse desinet : at si idem ad res impias patrandas dedicent, tum id ipsum, quod antea sacrum erat, immundum et profanum reddetur. Ex. gr. locus quidam a Jacobo Patriarcha vocatus fuit [heb.] ''domus Dei'', quia ibi Deum ei revelatum coluit : sed a Prophetis ille ipse locus vocatus fuit [heb.] ''domus iniquitatis'' (vide Hamos cap. 5. v. 5. et Hoseae cap. 10. v. 5.), quia Isra‚litae ex instituto Jarobohami ibi idolis sacrificare solebant. Aliud exemplum, quod rem clarissime indicat. Verba ex solo usu certam habent significationem, et si secundum hunc eorum usum ita disponantur, ut homines eadem legentes ad devotionem moveant, tum illa verba sacra erunt, et etiam liber tali verborum dispositione scriptus. Sed si postea usus ita pereat, ut verba nullam habeant significationem, vel quod liber prorsus negligatur, sive ex malitia, sive quia eodem non indigent, tum et verba, et liber nullius usus, neque sanctitatis erunt : denique si eadem verba aliter disponantur, vel quod usus praevaluerit ad eadem in contrariam significationem sumenda, tum et verba et liber, qui antea sacri, impuri et profani erunt. Ex quo sequitur nihil extra mentem absolute, sed tantum respective ad ipsam, sacrum aut profanum aut impurum esse. Quod etiam ex multis Scripturae locis evidentissime constat. Jeremias (ut unum aut alterum adferam) cap. 7. v. 4. ait Judaeos sui temporis falso vocavisse templum Salomonis, templum Dei : nam, ut ipse in eodem capite pergit, Dei nomen illi templo tantum inesse potuerat, quamdiu ab hominibus, qui ipsum colunt, et justitiam defendunt, frequentatur; quod si ab homicidis, furibus, idololatris, aliisque nefariis hominibus frequentetur, tum foveam potius esse transgressorum. Quid de arca foederis factum sit, nihil Scriptura narrat, quod saepe miratus sum : hoc tamen certum est, eandem periisse, vel cum templo combustam fuisse, etsi nihil magis sacrum, nec majoris reverentiae apud Hebraeos fuit. Hac itaque ratione Scriptura etiam tamdiu sacra est, et ejus orationes divinae, quamdiu homines ad devotionem erga Deum movet; sed si ab iisdem prorsus negligatur, ut olim a Judaeis, nihil est praeter chartam, et atramentum, et ab iisdem absolute profanatur, et corruptioni obnoxia relinquitur, ideoque si tum corrumpitur, aut perit, falso tum dicitur verbum Dei corrumpi, aut perire : sicuti etiam tempore Jeremiae falso diceretur templum, quod tum temporis templum Dei esset, flammis periisse. Quod ipse Jeremias etiam de ipsa lege ait : Sic namque impios sui temporis increpat [heb.] ''qua ratione dicitis, periti sumus, et lex Dei nobiscum est. Certe frustra adornata fuit; calamus scribarum frustra'' (factus est), hoc est, falso dicitis vos, etsi Scriptura penes vos est, legem Dei habere, postquam ipsam irritam fecistis. Sic etiam cum Moses primas tabulas fregit, ille minime verbum Dei prae ira e manibus ejecit, atque fregit (nam quis hoc de Mose, et verbo Dei suspicari posset), sed tantum lapides, qui quamvis antea sacri essent, quia iis inscriptum erat foedus, sub quo Judaei Deo obedire se obligaverant, tamen quia postea vitulum adorando pactum illud irritum fecerant, nullius prorsus tum erant sanctitatis; et eadem etiam de causa secundae cum arca perire potuerunt. Non itaque mirum, si jam etiam prima originalia Mosis non extent, neque quod ea, quae in superioribus diximus, libris, quos habemus, contigerint, quando verum originale foederis divini, et omnium sanctissimum totaliter perire potuerit. Desinant ergo nos impietatis accusare, qui nihil contra verbum Dei loquuti sumus, nec idem contaminavimus, sed iram, si quam justam habere possint, in antiquos vertant, quorum malitia Dei arcam, templum, legem et omnia sacra profanavit, et corruptioni subjecit. Deinde si secundum illud Apostoli in 2. Epist. ad Corinth. cap. 3. v. 3. Dei Epistolam in se habent non atramento, sed Dei Spiritu, neque in tabulis lapideis, sed in tabulis carneis cordis scriptam, desinant literam adorare et de eadem adeo esse solliciti. His puto me satis explicuisse, qua ratione Scriptura Sacra et divina habenda sit. Videndum jam est, quid proprie intelligendum sit per [heb.] ''debar Jehova'' (verbum Dei). [heb.] ''dabar'' quidem significat ''verbum, orationem, edictum'' et ''rem''. Quibus autem de causis res aliqua hebraice dicitur Dei esse, et ad Deum refertur, in cap. I. ostendimus; atque ex iis facile intelligitur, quid Scriptura significare velit per verbum Dei, orationem, edictum et rem. Omnia itaque hic repetere non est opus, nec etiam quae in cap. VI. de miraculis tertio loco ostendimus. Sufficit rem tantum indicare, ut, quae de his hic dicere volumus, melius intelligantur. Nempe, quod verbum Dei, quando de subjecto aliquo praedicatur, quod non sit ipse Deus, proprie significat legem illam Divinam, de qua in IV. cap. egimus : hoc est, religionem toti humano generi universalem, sive catholicam, qua de re vide Esaiae cap. I. v. 10. etc., ubi verum vivendi modum docet, qui scilicet non in caeremoniis, sed in charitate, et vero animo consistit, eumque legem, et verbum Dei promiscue vocat. Sumitur deinde metaphorice pro ipso naturae ordine, et fato (quia revera ab aeterno divinae naturae decreto pendet et sequitur) et praecipue pro eo, quod hujus ordinis Prophetae praeviderant, idque quia ipsi res futuras per causas naturales non percipiebant, sed tanquam Dei placita vel decreta. Deinde etiam sumitur pro omni cujuscunque Prophetae edicto, quatenus id singulari sua virtute, vel dono Prophetico, et non ex communi naturali lumine perceperat, idque potissimum, quia revera Deum tanquam legislatorem percipere solebant Prophetae, ut cap. IV. ostendimus. Tribus itaque his de causis Scriptura verbum Dei appellatur : nempe quia veram docet religionem, cujus Deus aeternus est author; deinde quia praedictiones rerum futurarum, tanquam Dei decreta narrat; et denique quia ii, qui revera fuerunt ejus authores, ut plurimum non ex communi naturali lumine, sed quodam sibi peculiari docuerunt, et Deum eadem loquentem introduxerunt. Et quamvis praeter haec plura in Scriptura contineantur, quae mere historica sunt, et ex lumine naturali percepta, nomen tamen a potiore sumitur. Atque hinc facile percipimus, qua ratione Deus author Bibliorum sit intelligendus, nempe propter veram religionem, quae in iis docetur : at non quod voluerit certum numerum librorum hominibus communicare. Deinde hinc etiam scire possumus, cur Biblia in libros Veteris et Novi Testamenti dividantur : videlicet quia ante adventum Christi Prophetae religionem praedicare solebant, tanquam legem Patriae, et ex vi pacti tempore Mosis initi : post adventum autem Christi eandem tanquam legem catholicam, et ex sola vi passionis Christi omnibus praedicaverunt Apostoli; at non quod doctrina diversi sint, nec quod tanquam syngrapha foederis scripti fuerint, nec denique quod religio catholica, quae maxime naturalis est, nova esset, nisi respectu hominum, qui eam non noverant; ''in mundo erat'', ait Johannes Euangelista cap. I. v. 10., ''et mundus non novit eum''. Quamvis itaque pauciores libros, tam Veteris, quam Novi Testamenti haberemus, non tamen Dei verbo (per quod proprie, ut jam diximus, vera religio intelligitur) destitueremur, sicuti non putamus nos eodem jam destitutos esse, etsi multis aliis praestantissimis scriptis caremus, ut libro Legis, qui tanquam foederis syngraphum religiose in templo custodiebatur, et praeterea libris Bellorum, Chronologiarum, et aliis plurimis, ex quibus hi, quos Veteris Testamenti habemus, decerpti et collecti sunt : atque hoc multis praeterea rationibus confirmatur. Nempe I. quia libri utriusque Testamenti non fuerunt expresso mandato uno eodemque tempore omnibus saeculis scripti, sed casu quibusdam hominibus, idque prout tempus et eorum singularis constitutio exigebat, ut aperte indicant Prophetarum vocationes (qui ut impios sui temporis monerent, vocati sunt), et etiam Apostolorum Epistolae. II. quia aliud est Scripturam et mentem Prophetarum, aliud autem mentem Dei, hoc est, ipsam rei veritatem intelligere, ut ex eo, quod in cap. II. de Prophetis ostendimus, sequitur. Quod etiam in Historiis et miraculis locum habere ostendimus cap. VI. Atqui hoc de locis, in quibus de vera religione et vera virtute agitur, minime dici potest. III. quia Libri Veteris Testamenti ex multis electi fuerunt, et a concilio tandem Pharisaeorum collecti et probati, ut in cap. X. ostendimus. Libri autem Novi Testamenti decretis etiam Conciliorum quorundam in Canonem assumpti sunt, quorum etiam decretis plures alii, qui sacri a multis habebantur, ut spurii rejecti sunt. At horum Conciliorum (tam Pharisaeorum quam Christianorum) membra non constabant ex Prophetis, sed tantum ex Doctoribus et peritis; et tamen fatendum necessario est, eos in hac electione verbum Dei pro norma habuisse : adeoque antequam omnes libros probaverant, debuerunt necessario notitiam Verbi Dei habere. IV. quia Apostoli non tanquam Prophetae, sed (ut in praecedente Capite diximus) tanquam Doctores scripserunt, et viam ad docendum elegerunt, quam faciliorem judicaverunt fore discipulis, quos tum docere volebant : ex quo sequitur in iis (ut etiam in fine praedicti Capitis conclusimus) multa contineri, quibus jam ratione religionis carere possumus. V. denique quia quatuor habentur in Novo Testamento Euangelistae, et quis credet, quod Deus quater Historiam Christi narrare voluerit, et scripto hominibus communicare? et quamvis quaedam in uno contineantur, quae in alio non habentur, et quod unus ad alium intelligendum saepe juvat, inde tamen non concludendum est, omnia, quae in hisce quatuor narrantur, cognitu necessaria fuisse, et Deum eos elegisse ad scribendum, ut Christi Historia melius intelligeretur; nam unusquisque suum Euangelium diverso loco praedicavit, et unusquisque id, quod praedicaverat, scripsit, idque simpliciter, ut Historiam Christi dilucide narraret, et non ad reliquos explicandum. Si jam ex eorum mutua collatione facilius et melius quandoque intelliguntur, id casu contingit et paucis tantum in locis, quae quamvis ignorarentur, historia tamen aeque perspicua esset, et homines non minus beati. His ostendimus Scripturam ratione religionis tantum, sive ratione legis divinae universalis, proprie vocari verbum Dei : Superest jam ostendere eandem, quatenus proprie sic vocatur, non esse mendosam, depravatam, neque truncatam. Atqui id hic mendosum, depravatum, atque truncatum voco, quod adeo perperam scriptum et constructum est, ut sensus orationis ex usu linguae investigari, vel ex sola Scriptura depromi nequeat : nam affirmare nolo, quod Scriptura, quatenus legem Divinam continet, semper eosdem apices, easdem literas, et denique eadem verba servavit (hoc enim Masoretis, et qui literam superstitiose adorant, demonstrandum relinquo), sed tantum quod sensus, ratione cujus tantum oratio aliqua divina vocari potest, incorruptus ad nos pervenit, tametsi verba, quibus primo significatus fuit, saepius mutata fuisse supponantur. Nam hoc, ut diximus, nihil Scripturae divinitati detrahit; nam Scriptura aeque divina esset, etsi aliis verbis aut alia lingua scripta fuisset. Quod itaque legem divinam hac ratione incorruptam accepimus nemo dubitare potest. Nam ex ipsa Scriptura absque ulla difficultate, et ambiguitate percipimus ejus summam esse, Deum supra omnia amare, et proximum tanquam se ipsum : atqui hoc adulterium esse non potest, nec a festinante et errante calamo scriptum; nam si Scriptura unquam aliud docuit, necessario etiam reliqua omnia docere aliter debuit, quandoquidem hoc totius religionis fundamentum est, quo sublato tota fabrica uno lapsu ruit. Adeoque talis Scriptura illa eadem non esset, de qua hic loquimur, sed alius prorsus liber. Manet igitur inconcussum Scripturam hoc semper docuisse, et consequenter hic nullum errorem, qui sensum corrumpere possit, incidisse, qui statim ab unoquoque non animadverteretur, nec aliquem hoc depravare potuisse, cujus malitia non illico pateret. Cum itaque hoc fundamentum statuendum sit incorruptum, idem necessario fatendum est de reliquis, quae ex eo absque ulla controversia sequuntur, et quae etiam fundamentalia sunt : ut, quod Deus existit, quod omnibus provideat, quod sit omnipotens, et quod piis ex ipsius decreto bene sit, improbis vero male, et quod nostra salus a sola ejus gratia pendeat. Haec enim omnia Scriptura perspicue ubique docet, et semper docere debuit, alias reliqua omnia vana essent, et sine fundamento : nec minus incorrupta statuenda reliqua moralia, quandoquidem ab hoc universali fundamento evidentissime sequuntur. Videlicet justitiam defendere, inopi auxilio esse, neminem occidere, nihil alterius concupiscere etc. Horum inquam nihil nec hominum malitia depravare, nec vetustas delere potuit. Quicquid enim ex his deletum esset, id statim iterum horum universale fundamentum dictavisset, et praecipue documentum charitatis, quae ubique in utroque Testamento summe commendatur. Adde quod, quamvis nullum facinus execrandum excogitari possit, quod non sit ab aliquo commissum, tamen nemo est, qui ad facinora sua excusanda leges delere tentet, aut aliquid, quod impium sit, tanquam documentum aeternum et salutare introducere : ita enim hominum naturam constitutam videmus, ut unusquisque (sive Rex, sive subditus sit), si quid turpe commisit, factum suum talibus circumstantiis adornare studeat, ut nihil contra justum et decorum commisisse credatur. Concludimus itaque absolute totam legem divinam universalem, quam Scriptura docet, incorruptam ad nostras manus pervenisse. At praeter haec alia adhuc sunt, de quibus non possumus dubitare, quin bona fide nobis sint tradita. Nempe summae Historiarum Scripturae, quia notissimae omnibus fuerunt. Vulgus Judaeorum solebat olim nationis antiquitates Psalmis cantare. Summa etiam rerum a Christo gestarum et ejus passio statim per totum Romanum Imperium vulgata fuit. Quare minime credendum est, nisi maxima hominum pars in eo conveniret, quod incredibile est, id, quod harum historiarum praecipuum est, posteros aliter tradidisse, quam a primis acceperant. Quicquid igitur adulteratum est, aut mendosum, id tantum in reliquis contingere potuit : Videlicet in una aut altera historiae aut Prophetiae circumstantia, ut populus ad devotionem magis commoveretur, vel in uno aut altero miraculo, ut Philosophos torquerent, vel denique in rebus speculativis, postquam a schismaticis in religionem introduci inceperunt, ut sic unusquisque sua figmenta authoritate divina abutendo statuminaret. Sed ad salutem parum refert, sive talia depravata sint, sive minus : quod in sequenti cap. ex professo ostendam, etsi ex jam dictis et praecipue ex cap. II. jam constare puto.

'''incorruptam ad nos pervenisse'''

{{Navigateur|[[Tractatus theologico-politicus/Caput XI|Caput XI]] |[[Tractatus theologico-politicus]]|[[Tractatus theologico-politicus/Caput XIII|Caput XIII]]}}

Version actuelle en date du 3 janvier 2012 à 18:28

Benedictus de Spinoza

Caput XII

et qua ratione Scriptura sacra vocatur,
et qua ratione Verbum Dei,
et denique ostenditur ipsam, quatenus Verbum Dei continet,
incorruptam ad nos pervenisse

PraefatioCaput IIIIIIIVV
VIVIIVIIIIXX
XIXIIXIIIXIVXV
XVIXVIIXVIIIXIXXX

Traité
théologico-politique

Préface
I : De la prophétie
II : Des prophètes
III : De la vocation des Hébreux
IV : De la loi divine
V : Des cérémonies religieuses
VI : Des miracles
VII : De l'interprétation de l'Écriture
VIII : Authenticité du pentateuque
IX : Recherches sur les mêmes livres
X : Autres livres de l'ancien testament
XI : Sur les apôtres
XII : Sur la Parole de Dieu.
XIII : Simplicité morale de l'Écriture
XIV : Foi et philosophie
XV : Théologie et raison
XVI : Du fondement de l'État
XVII : Les droits du souverain
XVIII : Quelques principes politiques
XIX : Religion et politique
XX : Liberté de penser

Autres œuvres

Qui Biblia ut ut sunt, tanquam Epistolam Dei, e coelo hominibus missam considerant, clamabunt sine dubio me peccatum in Spiritum Sanctum commisisse, qui scilicet Dei verbum mendosum, truncatum, adulteratum, et sibi non constans statuerim, nosque ejus non nisi fragmenta habere et denique syngraphum pacti Dei, quod cum Judaeis pepigit, periisse. Verum non dubito, si rem ipsam perpendere velint, quin statim clamare desinent : Nam tam ipsa ratio, quam Prophetarum et Apostolorum sententiae aperte clamant Dei aeternum verbum et pactum, veramque religionem hominum cordibus, hoc est, humanae menti divinitus inscriptam esse, eamque verum esse Dei syngraphum, quod ipse suo sigillo, nempe sui idea, tanquam imagine suae divinitatis consignavit. Primis Judaeis Religio tanquam lex scripto tradita est, nimirum quia tum temporis veluti infantes habebantur. Verum imposterum Moses (Deuter. cap. 30. v. 6.) et Jeremias (cap. 31. v. 33.) tempus futurum ipsis praedicant, quo Deus suam legem eorum cordibus inscribet. Adeoque solis Judaeis, et praecipue Zaducaeis competebat olim pro lege in tabulis scripta pugnare, at iis minime, qui ipsam mentibus inscriptam habent : qui igitur ad haec attendere velit, nihil in supradictis reperiet, quod Dei verbo sive verae Religioni, et fidei repugnet, vel quod eam infirmare possit, sed contra nos eandem confirmare, ut etiam circa finem cap. X. ostendimus; et ni hoc esset, plane de his tacere decrevissem, imo libenter concessissem ad effugiendas omnes difficultates, in Scripturis profundissima latere mysteria : sed quia inde intolerabilis orta est superstitio, et alia perniciosissima incommoda, de quibus in praefatione cap. VII. loquutus sum, his minime supersedendum esse duxi; praesertim quia religio nullis superstitiosis ornamentis indiget, sed contra de ipsius splendore adimitur, quando similibus figmentis adornatur. At dicent, quamvis lex divina cordibus inscripta sit, Scripturam nihilominus Dei esse verbum, adeoque non magis de Scriptura, quam de Dei Verbo dicere licet, eandem truncatam, et depravatam esse : Verum ego contra vereor, ne nimis studeant esse sancti et Religionem in superstitionem convertant, imo ne simulacra et imagines, hoc est chartam et atramentum pro Dei Verbo adorare incipiant. Hoc scio, me nihil indignum Scriptura aut Dei verbo dixisse, qui nihil statuerim, quod non evidentissimis rationibus verum esse demonstraverim; et hac de causa etiam certo affirmare possim, me nihil dixisse, quod impium sit, vel quod impietatem redoleat. Fateor profanos quosdam homines, quibus religio onus est, ex his licentiam peccandi sumere posse, et sine ulla ratione, sed tantum ut voluptati concedant, hinc concludere Scripturam ubique esse mendosam et falsificatam, et consequenter nullius etiam authoritatis. Verum similibus subvenire impossibile est secundum illud tritum, quod nihil adeo recte dici potest, quin male interpretando possit depravari. Qui voluptatibus indulgere volunt, facile causam quamcumque invenire possunt, nec olim ii, qui ipsa originalia, arcam foederis, imo ipsos Prophetas et Apostolos habebant, meliores fuerunt, nec magis obtemperantes, sed omnes tam Judaei, quam Gentiles iidem semper fuerunt, et in omni aevo virtus admodum rara fuit. Attamen ut omnem amoveam scrupulum, ostendendum hic est, qua ratione Scriptura, et quaecunque res muta sacra et divina dici debeat, deinde quid sit revera verbum Dei, et quod id non contineatur in certo numero librorum, et denique Scripturam, quatenus ea docet, quae ad obedientiam et salutem necessaria sunt, non potuisse corrumpi. Nam ex his facile unusquisque judicare poterit, nos nihil contra Dei verbum dixisse, nec ullum locum impietati dedisse.

Id sacrum et divinum vocatur, quod pietati et religioni exercendae destinatum est, et tamdiu tantum sacrum erit, quamdiu homines eo religiose utuntur : quod si pii esse desinant, et id etiam simul sacrum esse desinet : at si idem ad res impias patrandas dedicent, tum id ipsum, quod antea sacrum erat, immundum et profanum reddetur. Ex. gr. locus quidam a Jacobo Patriarcha vocatus fuit [heb.] domus Dei, quia ibi Deum ei revelatum coluit : sed a Prophetis ille ipse locus vocatus fuit [heb.] domus iniquitatis (vide Hamos cap. 5. v. 5. et Hoseae cap. 10. v. 5.), quia Isra‚litae ex instituto Jarobohami ibi idolis sacrificare solebant. Aliud exemplum, quod rem clarissime indicat. Verba ex solo usu certam habent significationem, et si secundum hunc eorum usum ita disponantur, ut homines eadem legentes ad devotionem moveant, tum illa verba sacra erunt, et etiam liber tali verborum dispositione scriptus. Sed si postea usus ita pereat, ut verba nullam habeant significationem, vel quod liber prorsus negligatur, sive ex malitia, sive quia eodem non indigent, tum et verba, et liber nullius usus, neque sanctitatis erunt : denique si eadem verba aliter disponantur, vel quod usus praevaluerit ad eadem in contrariam significationem sumenda, tum et verba et liber, qui antea sacri, impuri et profani erunt. Ex quo sequitur nihil extra mentem absolute, sed tantum respective ad ipsam, sacrum aut profanum aut impurum esse. Quod etiam ex multis Scripturae locis evidentissime constat. Jeremias (ut unum aut alterum adferam) cap. 7. v. 4. ait Judaeos sui temporis falso vocavisse templum Salomonis, templum Dei : nam, ut ipse in eodem capite pergit, Dei nomen illi templo tantum inesse potuerat, quamdiu ab hominibus, qui ipsum colunt, et justitiam defendunt, frequentatur; quod si ab homicidis, furibus, idololatris, aliisque nefariis hominibus frequentetur, tum foveam potius esse transgressorum. Quid de arca foederis factum sit, nihil Scriptura narrat, quod saepe miratus sum : hoc tamen certum est, eandem periisse, vel cum templo combustam fuisse, etsi nihil magis sacrum, nec majoris reverentiae apud Hebraeos fuit. Hac itaque ratione Scriptura etiam tamdiu sacra est, et ejus orationes divinae, quamdiu homines ad devotionem erga Deum movet; sed si ab iisdem prorsus negligatur, ut olim a Judaeis, nihil est praeter chartam, et atramentum, et ab iisdem absolute profanatur, et corruptioni obnoxia relinquitur, ideoque si tum corrumpitur, aut perit, falso tum dicitur verbum Dei corrumpi, aut perire : sicuti etiam tempore Jeremiae falso diceretur templum, quod tum temporis templum Dei esset, flammis periisse. Quod ipse Jeremias etiam de ipsa lege ait : Sic namque impios sui temporis increpat [heb.] qua ratione dicitis, periti sumus, et lex Dei nobiscum est. Certe frustra adornata fuit; calamus scribarum frustra (factus est), hoc est, falso dicitis vos, etsi Scriptura penes vos est, legem Dei habere, postquam ipsam irritam fecistis. Sic etiam cum Moses primas tabulas fregit, ille minime verbum Dei prae ira e manibus ejecit, atque fregit (nam quis hoc de Mose, et verbo Dei suspicari posset), sed tantum lapides, qui quamvis antea sacri essent, quia iis inscriptum erat foedus, sub quo Judaei Deo obedire se obligaverant, tamen quia postea vitulum adorando pactum illud irritum fecerant, nullius prorsus tum erant sanctitatis; et eadem etiam de causa secundae cum arca perire potuerunt. Non itaque mirum, si jam etiam prima originalia Mosis non extent, neque quod ea, quae in superioribus diximus, libris, quos habemus, contigerint, quando verum originale foederis divini, et omnium sanctissimum totaliter perire potuerit. Desinant ergo nos impietatis accusare, qui nihil contra verbum Dei loquuti sumus, nec idem contaminavimus, sed iram, si quam justam habere possint, in antiquos vertant, quorum malitia Dei arcam, templum, legem et omnia sacra profanavit, et corruptioni subjecit. Deinde si secundum illud Apostoli in 2. Epist. ad Corinth. cap. 3. v. 3. Dei Epistolam in se habent non atramento, sed Dei Spiritu, neque in tabulis lapideis, sed in tabulis carneis cordis scriptam, desinant literam adorare et de eadem adeo esse solliciti. His puto me satis explicuisse, qua ratione Scriptura Sacra et divina habenda sit. Videndum jam est, quid proprie intelligendum sit per [heb.] debar Jehova (verbum Dei). [heb.] dabar quidem significat verbum, orationem, edictum et rem. Quibus autem de causis res aliqua hebraice dicitur Dei esse, et ad Deum refertur, in cap. I. ostendimus; atque ex iis facile intelligitur, quid Scriptura significare velit per verbum Dei, orationem, edictum et rem. Omnia itaque hic repetere non est opus, nec etiam quae in cap. VI. de miraculis tertio loco ostendimus. Sufficit rem tantum indicare, ut, quae de his hic dicere volumus, melius intelligantur. Nempe, quod verbum Dei, quando de subjecto aliquo praedicatur, quod non sit ipse Deus, proprie significat legem illam Divinam, de qua in IV. cap. egimus : hoc est, religionem toti humano generi universalem, sive catholicam, qua de re vide Esaiae cap. I. v. 10. etc., ubi verum vivendi modum docet, qui scilicet non in caeremoniis, sed in charitate, et vero animo consistit, eumque legem, et verbum Dei promiscue vocat. Sumitur deinde metaphorice pro ipso naturae ordine, et fato (quia revera ab aeterno divinae naturae decreto pendet et sequitur) et praecipue pro eo, quod hujus ordinis Prophetae praeviderant, idque quia ipsi res futuras per causas naturales non percipiebant, sed tanquam Dei placita vel decreta. Deinde etiam sumitur pro omni cujuscunque Prophetae edicto, quatenus id singulari sua virtute, vel dono Prophetico, et non ex communi naturali lumine perceperat, idque potissimum, quia revera Deum tanquam legislatorem percipere solebant Prophetae, ut cap. IV. ostendimus. Tribus itaque his de causis Scriptura verbum Dei appellatur : nempe quia veram docet religionem, cujus Deus aeternus est author; deinde quia praedictiones rerum futurarum, tanquam Dei decreta narrat; et denique quia ii, qui revera fuerunt ejus authores, ut plurimum non ex communi naturali lumine, sed quodam sibi peculiari docuerunt, et Deum eadem loquentem introduxerunt. Et quamvis praeter haec plura in Scriptura contineantur, quae mere historica sunt, et ex lumine naturali percepta, nomen tamen a potiore sumitur. Atque hinc facile percipimus, qua ratione Deus author Bibliorum sit intelligendus, nempe propter veram religionem, quae in iis docetur : at non quod voluerit certum numerum librorum hominibus communicare. Deinde hinc etiam scire possumus, cur Biblia in libros Veteris et Novi Testamenti dividantur : videlicet quia ante adventum Christi Prophetae religionem praedicare solebant, tanquam legem Patriae, et ex vi pacti tempore Mosis initi : post adventum autem Christi eandem tanquam legem catholicam, et ex sola vi passionis Christi omnibus praedicaverunt Apostoli; at non quod doctrina diversi sint, nec quod tanquam syngrapha foederis scripti fuerint, nec denique quod religio catholica, quae maxime naturalis est, nova esset, nisi respectu hominum, qui eam non noverant; in mundo erat, ait Johannes Euangelista cap. I. v. 10., et mundus non novit eum. Quamvis itaque pauciores libros, tam Veteris, quam Novi Testamenti haberemus, non tamen Dei verbo (per quod proprie, ut jam diximus, vera religio intelligitur) destitueremur, sicuti non putamus nos eodem jam destitutos esse, etsi multis aliis praestantissimis scriptis caremus, ut libro Legis, qui tanquam foederis syngraphum religiose in templo custodiebatur, et praeterea libris Bellorum, Chronologiarum, et aliis plurimis, ex quibus hi, quos Veteris Testamenti habemus, decerpti et collecti sunt : atque hoc multis praeterea rationibus confirmatur. Nempe I. quia libri utriusque Testamenti non fuerunt expresso mandato uno eodemque tempore omnibus saeculis scripti, sed casu quibusdam hominibus, idque prout tempus et eorum singularis constitutio exigebat, ut aperte indicant Prophetarum vocationes (qui ut impios sui temporis monerent, vocati sunt), et etiam Apostolorum Epistolae. II. quia aliud est Scripturam et mentem Prophetarum, aliud autem mentem Dei, hoc est, ipsam rei veritatem intelligere, ut ex eo, quod in cap. II. de Prophetis ostendimus, sequitur. Quod etiam in Historiis et miraculis locum habere ostendimus cap. VI. Atqui hoc de locis, in quibus de vera religione et vera virtute agitur, minime dici potest. III. quia Libri Veteris Testamenti ex multis electi fuerunt, et a concilio tandem Pharisaeorum collecti et probati, ut in cap. X. ostendimus. Libri autem Novi Testamenti decretis etiam Conciliorum quorundam in Canonem assumpti sunt, quorum etiam decretis plures alii, qui sacri a multis habebantur, ut spurii rejecti sunt. At horum Conciliorum (tam Pharisaeorum quam Christianorum) membra non constabant ex Prophetis, sed tantum ex Doctoribus et peritis; et tamen fatendum necessario est, eos in hac electione verbum Dei pro norma habuisse : adeoque antequam omnes libros probaverant, debuerunt necessario notitiam Verbi Dei habere. IV. quia Apostoli non tanquam Prophetae, sed (ut in praecedente Capite diximus) tanquam Doctores scripserunt, et viam ad docendum elegerunt, quam faciliorem judicaverunt fore discipulis, quos tum docere volebant : ex quo sequitur in iis (ut etiam in fine praedicti Capitis conclusimus) multa contineri, quibus jam ratione religionis carere possumus. V. denique quia quatuor habentur in Novo Testamento Euangelistae, et quis credet, quod Deus quater Historiam Christi narrare voluerit, et scripto hominibus communicare? et quamvis quaedam in uno contineantur, quae in alio non habentur, et quod unus ad alium intelligendum saepe juvat, inde tamen non concludendum est, omnia, quae in hisce quatuor narrantur, cognitu necessaria fuisse, et Deum eos elegisse ad scribendum, ut Christi Historia melius intelligeretur; nam unusquisque suum Euangelium diverso loco praedicavit, et unusquisque id, quod praedicaverat, scripsit, idque simpliciter, ut Historiam Christi dilucide narraret, et non ad reliquos explicandum. Si jam ex eorum mutua collatione facilius et melius quandoque intelliguntur, id casu contingit et paucis tantum in locis, quae quamvis ignorarentur, historia tamen aeque perspicua esset, et homines non minus beati. His ostendimus Scripturam ratione religionis tantum, sive ratione legis divinae universalis, proprie vocari verbum Dei : Superest jam ostendere eandem, quatenus proprie sic vocatur, non esse mendosam, depravatam, neque truncatam. Atqui id hic mendosum, depravatum, atque truncatum voco, quod adeo perperam scriptum et constructum est, ut sensus orationis ex usu linguae investigari, vel ex sola Scriptura depromi nequeat : nam affirmare nolo, quod Scriptura, quatenus legem Divinam continet, semper eosdem apices, easdem literas, et denique eadem verba servavit (hoc enim Masoretis, et qui literam superstitiose adorant, demonstrandum relinquo), sed tantum quod sensus, ratione cujus tantum oratio aliqua divina vocari potest, incorruptus ad nos pervenit, tametsi verba, quibus primo significatus fuit, saepius mutata fuisse supponantur. Nam hoc, ut diximus, nihil Scripturae divinitati detrahit; nam Scriptura aeque divina esset, etsi aliis verbis aut alia lingua scripta fuisset. Quod itaque legem divinam hac ratione incorruptam accepimus nemo dubitare potest. Nam ex ipsa Scriptura absque ulla difficultate, et ambiguitate percipimus ejus summam esse, Deum supra omnia amare, et proximum tanquam se ipsum : atqui hoc adulterium esse non potest, nec a festinante et errante calamo scriptum; nam si Scriptura unquam aliud docuit, necessario etiam reliqua omnia docere aliter debuit, quandoquidem hoc totius religionis fundamentum est, quo sublato tota fabrica uno lapsu ruit. Adeoque talis Scriptura illa eadem non esset, de qua hic loquimur, sed alius prorsus liber. Manet igitur inconcussum Scripturam hoc semper docuisse, et consequenter hic nullum errorem, qui sensum corrumpere possit, incidisse, qui statim ab unoquoque non animadverteretur, nec aliquem hoc depravare potuisse, cujus malitia non illico pateret. Cum itaque hoc fundamentum statuendum sit incorruptum, idem necessario fatendum est de reliquis, quae ex eo absque ulla controversia sequuntur, et quae etiam fundamentalia sunt : ut, quod Deus existit, quod omnibus provideat, quod sit omnipotens, et quod piis ex ipsius decreto bene sit, improbis vero male, et quod nostra salus a sola ejus gratia pendeat. Haec enim omnia Scriptura perspicue ubique docet, et semper docere debuit, alias reliqua omnia vana essent, et sine fundamento : nec minus incorrupta statuenda reliqua moralia, quandoquidem ab hoc universali fundamento evidentissime sequuntur. Videlicet justitiam defendere, inopi auxilio esse, neminem occidere, nihil alterius concupiscere etc. Horum inquam nihil nec hominum malitia depravare, nec vetustas delere potuit. Quicquid enim ex his deletum esset, id statim iterum horum universale fundamentum dictavisset, et praecipue documentum charitatis, quae ubique in utroque Testamento summe commendatur. Adde quod, quamvis nullum facinus execrandum excogitari possit, quod non sit ab aliquo commissum, tamen nemo est, qui ad facinora sua excusanda leges delere tentet, aut aliquid, quod impium sit, tanquam documentum aeternum et salutare introducere : ita enim hominum naturam constitutam videmus, ut unusquisque (sive Rex, sive subditus sit), si quid turpe commisit, factum suum talibus circumstantiis adornare studeat, ut nihil contra justum et decorum commisisse credatur. Concludimus itaque absolute totam legem divinam universalem, quam Scriptura docet, incorruptam ad nostras manus pervenisse. At praeter haec alia adhuc sunt, de quibus non possumus dubitare, quin bona fide nobis sint tradita. Nempe summae Historiarum Scripturae, quia notissimae omnibus fuerunt. Vulgus Judaeorum solebat olim nationis antiquitates Psalmis cantare. Summa etiam rerum a Christo gestarum et ejus passio statim per totum Romanum Imperium vulgata fuit. Quare minime credendum est, nisi maxima hominum pars in eo conveniret, quod incredibile est, id, quod harum historiarum praecipuum est, posteros aliter tradidisse, quam a primis acceperant. Quicquid igitur adulteratum est, aut mendosum, id tantum in reliquis contingere potuit : Videlicet in una aut altera historiae aut Prophetiae circumstantia, ut populus ad devotionem magis commoveretur, vel in uno aut altero miraculo, ut Philosophos torquerent, vel denique in rebus speculativis, postquam a schismaticis in religionem introduci inceperunt, ut sic unusquisque sua figmenta authoritate divina abutendo statuminaret. Sed ad salutem parum refert, sive talia depravata sint, sive minus : quod in sequenti cap. ex professo ostendam, etsi ex jam dictis et praecipue ex cap. II. jam constare puto.

Caput XI Tractatus theologico-politicus Caput XIII
Outils personnels
Espaces de noms
Variantes
Actions
Découvrir
Œuvres
Échanger
Ressources
Boîte à outils