Tractatus theologico-politicus/Caput XIX

De Spinoza et Nous.
Version du 14 août 2006 à 21:57 par JF (discuter | contributions)
(diff) ← Version précédente | Voir la version courante (diff) | Version suivante → (diff)
Aller à : Navigation, rechercher
Ostenditur, jus circa sacra penes summas potestates omnino esse,
et religionis cultum externum reipublicae paci accommodari debere,
si recte Deo obtemperare velimus




Cum supra dixi, eos, qui imperium tenent, jus ad omnia solos habere, et a solo eorum decreto jus omne pendere, non tantum civile intelligere volui, sed etiam sacrum; nam hujus etiam et interpretes esse debent, et vindices; atque hoc hic expresse notare volo, et de eo ex professo in hoc Capite agere, quia plurimi sunt, qui pernegant, hoc jus, nempe circa sacra summis potestatibus competere, neque eos interpretes juris divini agnoscere volunt; unde etiam licentiam sibi sumunt, easdem accusandi, et traducendi, imo ab Ecclesia (ut olim Ambrosius Theodosium caesarem) excommunicandi. Sed eos hac ratione imperium dividere, imo viam ad imperium affectare, infra in hoc ipso Capite videbimus; nam prius ostendere volo, Religionem vim juris accipere ex solo eorum decreto, qui jus imperandi habent; et Deum nullum singulare regnum in homines habere, nisi per eos, qui imperium tenent, et praeterea quod Religionis cultus, et pietatis exercitium Reipublicae paci, et utilitati accommodari, et consequenter a solis summis potestatibus determinari debet, quaeque adeo ejus etiam interpretes debent esse. Loquor expresse de pietatis exercitio, et externo Religionis cultu; non autem de ipsa pietate, et Dei interno cultu, sive mediis, quibus mens interne disponitur ad Deum integritate animi colendum; internus enim Dei cultus, et ipsa pietas uniuscujusque juris est (ut in fine cap. VII. ostendimus), quod in alium transferri non potest. Porro quid hic per Dei Regnum intelligam, ex cap. XIV. satis constare existimo; in eo enim ostendimus, eum legem Dei adimplere, qui justitiam, et charitatem ex Dei mandato colit : unde sequitur illud Regnum esse Dei, in quo justitia et charitas vim juris, et mandati habent. Atque hic nullam agnosco differentiam, sive Deus verum justitiae et charitatis cultum lumine naturali, sive revelatione doceat, imperetque; nihil enim refert, quomodo ille cultus revelatus sit, modo summum jus obtineat, summaque lex hominibus sit. Si igitur jam ostendam justitiam, et charitatem vim juris, et mandati non posse accipere, nisi ex jure imperii, facile inde concludam (quandoquidem jus imperii penes summas potestates tantum est) Religionem vim juris accipere ex solo eorum decreto, qui jus imperandi habent, et Deum nullum singulare regnum in homines habere, nisi per eos, qui imperium tenent. At quod cultus justitiae, et charitatis vim juris non accipit, nisi ex jure imperii, ex antecedentibus patet; ostendimus enim cap. XVI. in statu naturali non plus juris rationi, quam appetitui esse, sed tam eos, qui secundum leges appetitus, quam eos, qui secundum leges rationis vivunt, jus ad omnia, quae possunt, habere. Hac de causa in statu naturali peccatum concipere non potuimus, nec Deum tanquam judicem homines propter peccata punientem, sed omnia secundum ‰leges universae naturae communes ferri, et eundem casum (ut cum Salomone loquar) justo, ac impio, puro, ac impuro etc. contingere, et nullum locum justitiae, nec charitati esse. At, ut verae rationis documenta, hoc est (ut in cap. IV. circa legem divinam ostendimus), ipsa divina documenta vim juris absolute haberent, necesse fuisse, ut unusquisque jure suo naturali cederet, et omnes idem in omnes, vel in aliquot, vel in unum transferrent, et tum demum nobis primum innotuit, quid justitia, quid injustitia, quid aequitas, quidque iniquitas esset. Justitia igitur, et absolute omnia verae rationis documenta, et consequenter erga proximum charitas, a solo imperii jure, hoc est (per ea quae in eodem cap. ostendimus), a solo eorum decreto, qui jus imperandi habent, vim juris, et mandati accipiunt : et quia (ut jam ostendi) in solo justitiae, et charitatis, sive verae Religionis jure Dei regnum consistit, sequitur, ut volebamus, Deum nullum regnum in homines habere, nisi per eos, qui imperium tenent; et perinde, inquam, est, sive Religionem lumine naturali, sive Prophetico revelatam concipiamus; demonstratio enim universalis est, quandoquidem religio eadem est, et a Deo aeque revelata, sive hoc, sive illo modo hominibus innotuisse supponatur; et ideo, ut etiam religio Prophetice revelata vim juris apud Hebraeos haberet, necesse fuit, ut unusquisque eorum jure suo naturali prius cederet, et omnes ex communi consensu statuerent, iis tantum obedire, quae ipsis a Deo Prophetice revelarentur, eodem prorsus modo, ac in imperio democratico fieri ostendimus, ubi omnes communi consensu deliberant, ex solo rationis dictamine vivere; et quamvis Hebraei suum jus praeterea in Deum transtulerint, hoc magis mente, quam opera facere potuerunt : Nam re ipsa (ut supra vidimus) jus imperii absolute retinuerunt, donec ipsum in Mosen transtulerunt, qui etiam deinceps rex absolute mansit, et per eum solum Deus Hebraeos regnavit. Porro hac etiam de causa (quod scilicet religio ex solo jure imperii vim juris accipit) Moses nullo eos supplicio afficere potuit, qui ante pactum, et qui consequenter sui adhuc juris erant, Sabbatum violaverunt (vide Exodi cap. 16. v. 27.), sicuti post pactum (vide Num. cap. 15. v. 36.), postquam scilicet unusquisque jure suo naturali cessit, et Sabbatum ex jure imperii, vim mandati accepit. Denique hac etiam de causa destructo Hebraeorum imperio Religio revelata vim juris habere desiit; nequaquam enim dubitare possumus, quin simul, ac Hebraei jus suum in Babilonium Regem transtulerunt, continuo regnum Dei, jusque divinum cessaverit. Nam eo ipso pactum, quo promiserant, omnibus, quae Deus loqueretur, obedire, quodque Dei regni fundamentum fuerat, omnino sublatum est, nec eo amplius stare poterant, quandoquidem ab eo tempore non amplius sui juris (ut cum in desertis, vel in patria essent) sed Regis Babiloniae erant, cui in omnibus (ut cap. XVI. ostendimus) obedire tenebantur; quod etiam Jeremias eosdem cap. 29. v. 7. expresse monet. Consulite, inquit, paci civitatis, ad quam vos captivos duxi : Nam ipsius incolumitate vobis erit incolumitas. At incolumitati illius civitatis consulere non poterant, tanquam imperii ministri (captivi enim erant), sed tanquam servi; se scilicet, ad vitandas seditiones, in omnibus obedientes praestando, imperii jura, et leges, tametsi a legibus, quibus in patria consueverant, admodum diversa, observando, etc. Ex quibus omnibus evidentissime ‰sequitur, Religionem apud Hebraeos vim juris a solo imperii jure accepisse, et eo destructo, non amplius tanquam jussum singularis imperii, sed catholicum rationis documentum haberi potuisse; rationis, inquam; nam Catholica Religio nondum ex revelatione innotuerat. Absolute igitur concludimus religionem, sive ea lumine naturali, sive Prophetico revelata sit, vim mandati accipere ex solo eorum decreto, qui jus imperandi habent, et Deum nullum singulare regnum in homines habere, nisi per eos, qui imperium tenent. Sequitur hoc etiam, et clarius etiam intelligitur ex dictis in cap. IV. Ibi enim ostendimus, Dei decreta aeternam veritatem, et necessitatem omnia involvere, nec posse concipi, Deum tanquam principem vel legislatorem leges hominibus ferentem. Quapropter divina documenta lumine naturali, vel Prophetico revelata vim mandati a Deo immediate non accipiunt, sed necessario ab iis, vel mediantibus iis, qui jus imperandi, et decretandi habent; adeoque non nisi mediantibus iisdem concipere possumus Deum in homines regnare, resque humanas secundum justitiam, et aequitatem dirigere, quod ipsa etiam experientia comprobatur; nam nulla divinae justitiae vestigia reperiuntur, nisi ubi justi regnant, alias (ut Salomonis verba iterum repetam) eundem casum justo, ac injusto, puro, ac impuro contingere videmus; quod quidem plurimos, qui Deum in homines immediate regnare, et totam naturam in eorum usum dirigere putabant, de divina providentia dubitare fecit. Cum itaque tam experientia, quam ratione constet jus divinum a solo decreto summarum potestatum pendere, sequitur, easdem etiam ejusdem esse interpretes; qua autem ratione, jam videbimus; nam tempus est, ut ostendamus, cultum religionis externum, et omne pietatis exercitium reipublicae paci, et conservationi debere accommodari, si recte Deo obtemperare velimus. Hoc autem demonstrato facile intelligemus, qua ratione summae potestates interpretes religionis, et pietatis sunt.

Certum est, quod pietas erga patriam summa sit, quam aliquis praestare potest, nam, sublato imperio, nihil boni potest consistere, sed omnia in discrimen veniunt, et sola ira, et impietas maximo omnium metu regnat; unde sequitur nihil proximo pium praestari posse, quod non impium sit, si inde damnum totius reipublicae sequatur, et contra nihil in eundem impium committi, quod pietati non tribuatur, si propter reipublicae conservationem fiat. Ex. gr. pium est, ei, qui mecum contendit, et meam tunicam vult capere, pallium etiam dare. At ubi judicatur, hoc reipublicae conservationi perniciosum esse, pium contra est, eundem in judicium vocare, tametsi mortis damnandus sit. Hac de causa Manlius Torquatus celebratur, quod salus populi plus apud ipsum valuerit, quam erga filium pietas. Cum hoc ita sit, sequitur, salutem populi summam esse legem, cui omnes, tam humanae, quam divinae accommodari debent. At cum solius summae potestatis officium sit, determinare, quid saluti totius populi, et imperii securitati necesse sit, et quid necesse esse judicaverit, imperare, hinc sequitur, solius etiam summae potestatis officium esse, determinare, qua ratione unusquisque debet proximum pietate colere, hoc est, qua ratione unusquisque Deo obedire tenetur. Ex his clare intelligimus, qua ratione summae potestates interpretes religionis sint; deinde quod nemo Deo recte obedire potest, si cultum pietatis, qua unusquisque tenetur, publicae utilitati non accommodet, et consequenter, si omnibus summae ‰potestatis decretis non obediat. Nam quandoquidem ex Dei mandato omnes (nullo excepto) pietate colere tenemur, neminique damnum inferre, hinc sequitur, nemini licere, opem alicui cum alterius, et multo minus cum totius reipublicae damno ferre; adeoque neminem posse proximum pietate colere secundum Dei mandatum, nisi pietatem, et religionem publicae utilitati accommodet. At nullus privatus scire potest, quid reipublicae utile sit, nisi ex decretis summarum potestatum, quarum tantum est, negotia publica tractare; ergo nemo pietatem recte colere, nec Deo obedire potest, nisi omnibus summae potestatis decretis obtemperet : Atque hoc ipsa etiam praxi confirmatur. Quem enim, sive civem, sive extraneum, privatum, vel imperium in alios tenentem summa potestas reum mortis vel hostem judicavit, nemini subditorum eidem auxilium ferre licet. Sic etiam, quamvis Hebraeis dictum fuerit, ut unusquisque socium tanquam se ipsum amaret (vide Levit. cap. 19. v. 17. 18.), tenebantur tamen eum, qui contra edicta legis aliquid commiserat, Judici indicare (vide Levit. cap. 5. v. I. et Deut. cap. 13. v. 8. 9.) et eundem, si reus mortis judicabatur, interficere (vide Deut. cap. 17. v. 7.). Deinde ut Hebraei libertatem adeptam possent conservare, et terras, quas occuparent, imperio absoluto retinerent, necesse fuit, ut cap. XVII. ostendimus, religionem suo soli imperio accommodarent, seseque a reliquis nationibus separarent; et ideo iis dictum fuit, dilige proximum tuum, et odio habe inimicum tuum (vide Matth. cap. 5. v. 43); postquam autem imperium amiserunt, et Babiloniam captivi ducti sunt, Jeremias eosdem docuit, ut incolumitati (etiam) illius civitatis, in quam captivi ducti erant, consulerent, et postquam Christus eos per totum orbem dispersum iri vidit, docuit, ut omnes absolute pietate colerent; quae omnia evidentissime ostendunt, religionem reipublicae utilitati accommodatam semper fuisse. Si quis autem jam quaerat, quo ergo jure Christi discipuli, qui viri scilicet privati, religionem praedicare poterant? eosdem id fecisse dico jure potestatis, quam a Christo acceperant, adversus Spiritus impuros (vide Matth. cap. 10. v. 1.). Supra enim in fine cap. XVI. expresse monui, omnes fidem Tyranno etiam servare teneri, excepto eo, cui Deus certa revelatione singulare contra Tyrannum auxilium promiserit; quare nemini inde exemplum sumere licet, nisi etiam potestatem habeat ad facienda miracula, quod hinc etiam conspicuum fit, quod Christus discipulis etiam dixerit, ne metuerent eos, qui occidunt corpora (vide Matth. cap. 10. v. 28.). Quod si hoc unicuique dictum fuisset, frustra imperium statueretur, et illud Salomonis (Prov. cap. 24. v. 21.) fili mi, time Deum, et regem, impie dictum fuisset, quod longe a vero abest; atque adeo necessario fatendum authoritatem illam, quam Christus discipulis dedit, iis tantum singulariter datam fuisse, nec inde exemplum aliis sumi posse. Caeterum adversariorum rationes, quibus jus sacrum a jure civili separare volunt, et hoc tantum penes summas potestates, illud autem penes universam ecclesiam esse contendunt, nihil moror; adeo namque frivolae sunt, ut nec refutari mereantur. Hoc unum silentio praeterire nequeo, quam misere ipsi decipiantur, quod ad hanc seditiosam opinionem (veniam verbo duriori precor) confirmandam exemplum sumant a summo Hebraeorum Pontifice, penes quem olim jus sacra administrandi fuit; quasi Pontifices illud jus a Mose non acceperint (qui, ut supra ostendimus, summum solus imperium retinuit), ex cujus etiam decreto eodem privari poterant; ipse enim non tantum Aharonem, sed etiam filium ejus Eleazarum, et nepotem Pineham elegit, et authoritatem pontificatum administrandi dedit, quam postea Pontifices ita retinuerunt, ut nihilominus Mosis, id est, summae potestatis substituti viderentur : Nam, ut jam ostendimus, Moses nullum imperii successorem elegit, sed ejus omnia officia ita distribuit, ut posteri ejus vicarii visi fuerint, qui imperium, quasi rex absens esset, non mortuus, administrabant. In secundo deinde imperio hoc jus absolute tenuerunt Pontifices, postquam cum pontificatu jus principatus etiam adepti sunt. Quare jus pontificatus ex edicto summae potestatis semper dependit, nec Pontifices id unquam nisi cum principatu tenuerunt. Imo jus circa sacra penes Reges absolute fuit (ut ex mox dicendis in fine hujus Capitis patebit) praeter hoc unum, quod manus sacris in templo administrandis admovere non licebat, quia omnes, qui suam genealogiam ex Aharone non ducebant, profani habebantur, quod sane in Christiano imperio locum nullum habet; atque ideo dubitare non possumus, quin hodierna sacra (quorum administratio singulares mores, non autem familiam requirit, unde nec ii, qui imperium tenent, tanquam profani ab eadem secluduntur) solius juris summarum potestatum sint; et nemo, nisi ex eorum authoritate, vel concessu jus potestatemque eadem administrandi, eorum ministros eligendi, Ecclesiae fundamenta, ejusque doctrinam determinandi, et stabiliendi, de moribus et pietatis actionibus judicandi, aliquem excommunicandi, vel in Ecclesiam recipiendi, nec denique pauperibus providendi habet. Atque haec non tantum demonstrantur (ut jam fecimus) vera, sed etiam apprime necessaria, tam ipsi religioni, quam reipublicae conservationi esse; norunt enim omnes, quantum jus, et authoritas circa sacra apud populum valeat, et quantum unusquisque ab ejus ore pendeat, qui eandem habet; ita ut affirmare liceat eum maxime in animos regnare, cui haec authoritas competit. Si quis ergo hanc summis potestatibus adimere vult, is imperium dividere studet, ex quo necessario, ut olim inter Hebraeorum Reges, et Pontifices contentiones, et discordiae oriri debebunt, quae nunquam sedari possunt : Imo qui hanc authoritatem summis potestatibus adimere studet, is viam (ut jam diximus) ad imperium affectat. Nam quid ipsae decernere possunt, si hoc iisdem jus denegatur? nihil profecto nec de bello, nec de pace, nec de ullo quocunque negotio, si sententiam alterius expectare tenentur, qui ipsas doceat, num id, quod utile judicant, pium sit, an impium; sed contra omnia potius ex illius decreto fient, qui jus habet judicandi, et decretandi, quid pium vel impium, fas, nefasque sit. Cujus rei exempla omnia viderunt saecula, quorum unum tantum, quod instar omnium est, adferam. Quia Romano Pontifici hoc jus absolute concessum fuit, tandem omnes paulatim Reges sub potestate habere incepit, donec etiam ad summum imperii fastigium ascenderit; et quicquid postea monarchae, et praecipue Germaniae Caesares conati sunt, ejus authoritatem vel tantillum diminuere, nihil promoverunt, sed contra eandem eo ipso multis numeris auxerunt. Verum enimvero hoc idem, quod nullus Monarcha nec ferro, nec igne, Ecclesiastici solo tantum calamo facere potuerunt, ut vel hinc tantum ejusdem vis, et potentia facile dignoscatur, et praeterea, quam necesse sit ‰summis potestatibus hanc sibi authoritatem reservare. Quod, si etiam ea, quae in superiore Capite notavimus, considerare velimus, videbimus hoc ipsum religionis et pietatis incremento non parum etiam conducere : Vidimus enim supra, ipsos Prophetas, quamvis divina virtute praeditos, tamen quia privati viri erant, libertate sua monendi, increpandi, et exprobrandi, homines magis irritavisse, quam correxisse, qui tamen a Regibus moniti vel castigati facile flectebantur. Deinde ipsos reges ab hoc tantum, quod ipsis hoc jus non absolute competebat, saepissime a religione descivisse, et cum ipsis fere totum populum, quod etiam in Christianis imperiis ob eandem causam saepissime contigisse constat. At hic forsan me aliquis rogabit, quisnam ergo, si ii, qui imperium tenent, impii esse velint, pietatem jure vindicabit? an tum etiam iidem ejus interpretes habendi sunt? Verum ego contra ipsum rogo, quid si Ecclesiastici (qui etiam homines sunt et privati, quibus sua tantum negotia curare incumbit), vel alii, penes quos jus circa sacra esse vult, impii esse velint; an tum etiam ejusdem interpretes habendi sunt? Certum quidem est, quod si ii, qui imperium tenent, qua juvat, ire velint, sive jus circa sacra habeant, sive minus, omnia tam sacra, quam profana in deterius ruent : et longe citius, si qui viri privati seditiose jus divinum vindicare velint. Quapropter hoc iisdem jus denegando nihil absolute promovetur, sed contra malum magis augetur, nam hoc ipso fit, ut necessario (sicuti Hebraeorum Reges, quibus hoc jus non absolute concessum fuit) impii sint, et consequenter, ut totius Reipublicae damnum et malum ex incerto, et contingente certum, et necessarium reddatur. Sive igitur rei veritatem, sive imperii securitatem, sive denique pietatis incrementum spectemus, statuere cogimur jus etiam divinum, sive jus circa sacra a decreto summarum potestatum absolute pendere, easque ejusdem interpretes esse, et vindices; ex quibus sequitur, illos Dei verbi ministros esse, qui populum ex authoritate summarum potestatum pietatem docent, prout ipsa ex earum decreto publicae utilitati accomodata est.

Superest jam causam etiam indicare, cur semper in Christiano imperio de hoc jure disceptatum fuit, cum tamen Hebraei nunquam, quod sciam, de eodem ambegerint. Sane monstro simile videri posset, quod de re tam manifesta, tamque necessaria quaestio semper fuerit, et quod summae potestates hoc jus nunquam absque controversia, imo nunquam nisi magno seditionum periculo, et religionis detrimento habuerint. Profecto, si hujus rei nullam certam causam assignare possemus, facile mihi persuaderem, omnia, quae in hoc Capite ostendi, non nisi theoretica esse, sive ex earum speculationum genere, quae nunquam ex usu esse possunt : Etenim ipsa primordia Christianae religionis consideranti hujus rei causa sese omnino manifestat. Christianam namque religionem non reges primi docuerunt, sed viri privati, qui, invitis iis, qui imperium tenebant, et quorum subditi erant, privatis Ecclesiis concionari, sacra officia instituere, administrare, et soli omnia ordinare, et decretare, nulla imperii ratione habita, diu consueverunt; cum autem multis jam elapsis annis religio in imperium introduci incepit, Ecclesiastici eandem, sicuti ipsam determinaverant, ipsos Imperatores docere debuerunt, ex quo facile obtinere potuerunt, ut ejus doctores, et interpretes, et praeterea Ecclesiae pastores, et quasi Dei vicarii agnoscerentur ‰et ne postea Reges Christiani hanc sibi authoritatem capere possent, optime sibi caverunt Ecclesiastici, prohibendo scilicet matrimonium supremis Ecclesiae ministris, summoque religionis interpreti. Ad quod praeterea accessit, quod Religionis dogmata ad tam magnum numerum auxerant, et cum Philosophia ita confuderant, ut summus ejus interpres summus Philosophus, et Theologus esse, et plurimis inutilibus speculationibus vacare deberet, quod tantum viris privatis, et otio abundantibus contingere potest. At apud Hebraeos longe aliter res sese habuit : Nam eorum Ecclesia simul cum imperio incepit, et Moses, qui id absolute tenebat, populum religionem docuit, sacra ministeria ordinavit, eorumque ministros elegit. Hinc igitur contra factum est, ut authoritas regia apud populum maxime valuerit, et ut jus circa sacra Reges maxime tenuerint. Nam quamvis post mortem Mosis nemo imperium absolute tenuerit, jus tamen decretandi tam circa sacra, quam circa reliqua, penes principem (ut jam ostendimus) erat; deinde, ut populus religionem, et pietatem edoceretur, non magis Pontificem, quam supremum Judicem adire tenebatur. (Vide Deut. cap. 17. v. 9. 11.) Reges denique quamvis non aequale ac Moses jus habuerint, omnis tamen fere sacri ministerii ordo, et electio ab eorum decreto pendebat : David enim fabricam templi totam concinnavit (vide Paralip. 1. cap. 28. v. 11. 12. etc.), ex omnibus deinde Levitis viginti quatuor millia elegit ad psallendum, et sex millia, ex quibus Judices, et praetores eligerentur, quatuor deinde millia janitorum, et quatuor denique millia, qui organis canerent. (Vide ejusdem libri cap. 23. v. 4. 5.) Porro eosdem in cohortes (quarum etiam primarios elegit) divisit, ut unaquaeque suo tempore, servatis vicibus, administraret. (Vide v. 6. ejusdem cap.) Sacerdotes itidem in tot cohortes divisit; sed ne omnia singulatim recensere tenear, lectorem refero ad lib. 2. Paralip. cap. 8., ubi vers. scil. 13. dicitur, cultum Dei, sicuti eundem Moses instituerat, fuisse ex mandato Salomonis in templo administratum, et v. 14., quod ipse (Salomon) cohortes sacerdotum in suis ministeriis et Levitarum etc. constituerit, secundum jussum viri divini Davidis. Et versu denique 15. testatur Historicus, quod non recesserunt a praecepto Regis imposito sacerdotibus, et Levitis in nulla re, neque in aerariis administrandis, ex quibus omnibus, et aliis Regum historiis sequitur evidentissime, totum religionis exercitium, sacrumque ministerium a solo Regum mandato dependisse. Cum autem supra dixi, eosdem jus non habuisse, ut Moses, summum pontificem eligendi, Deum immediate consulendi, et Prophetas, qui ipsis viventibus prophetarent, damnandi; nulla alia de causa id dixi, quam quia Prophetae ex authoritate, quam habebant, novum Regem eligere poterant, et veniam parricidio dare, at non quod Regem, si quid contra leges audebat, in judicium vocare liceret, et jure contra eundem agere [1]. Quapropter, si nulli fuissent Prophetae, qui singulari revelatione veniam parricidio tuto possent concedere, jus ad omnia absolute tam sacra, quam civilia omnino habuissent; quare hodiernae summae potestates, quae nec Prophetas habent, nec recipere jure tenentur (Hebraeorum enim legibus addicti non sunt), hoc jus, tametsi caelibes non sint, absolute habent, et semper retinebunt, modo tantum Religionis dogmata in magnum numerum non augeri, neque cum scientiis confundisinant.

Adnotationes

  1. Cf. Adnot. 39. — Adnotatio 39 : Hic apprime ad illa attendendum est, quae cap. XVI de jure diximus.
Outils personnels
Espaces de noms
Variantes
Actions
Découvrir
Œuvres
Échanger
Ressources
Boîte à outils