Tractatus theologico-politicus/Caput XV

De Spinoza et Nous.
Version du 20 août 2006 à 19:56 par JF (discuter | contributions)
(diff) ← Version précédente | Voir la version courante (diff) | Version suivante → (diff)
Aller à : Navigation, rechercher
Nec theologiam rationi, nec rationem theologiae ancillari, ostenditur,
et ratio, qua nobis Sanctae Scripturae authoritatem persuademus




Qui philosophiam a theologia separare nesciunt, disputant, num Scriptura rationi, an contra ratio Scripturae debeat ancillari ; hoc est, an sensus Scripturae rationi, an vero ratio Scripturae accommodari debeat : atque hoc a scepticis, qui rationis certitudinem negant, illud autem a dogmaticis defenditur. Sed tam hos quam illos toto coelo errare ex jam dictis constat. Nam utramque sequamur sententiam, vel rationem vel Scripturam corrumpere necesse est. Ostendimus enim Scripturam non res philosophicas, sed solam pietatem docere, et omnia, quae in eadem continentur, ad captum et praeconceptas opiniones vulgi fuisse accommodata. Qui igitur ipsam ad philosophiam accommodare vult, is sanè prophetis multa, quae ne per somnium cogitarunt, affinget, et perperam eorum mentem interpretabitur. Qui autem contra rationem et philosophiam theologiae ancillam facit, is antiqui vulgi praejudicia tanquam res divinas tenetur admittere, et iisdem mentem occupare et obcaecare ; adeoque uterque, hic scilicet sine ratione, ille vero cum ratione insaniet. Primus, qui inter pharisaeos apertè statuit Scripturam rationi esse accommodandam, fuit Maimonides (cujus quidem sententiam cap. VII recensuimus, multisque argumentis refutavimus), et quamvis hic author magnae inter eos fuerit authoritatis, eorum tamen maxima pars hac in re ab eo recedit, et pedibus it in sententiam cujusdam R. Jehudae Alpakhar, qui errorem Maimonidis vitare cupiens in alterum ei contrarium incidit. Statuit scilicet [1] rationem Scripturae ancillari debere, eique prorsus submitti ; nec aliquid in Scripturae ancillari debere, eique prorsus submitti ; nec aliquid in Scriptura propterea metaphorice explicandum sensit, quod literalis sensus rationi, sed tantum, quia ipsi Scripturae, hoc est, claris ejus dogmatibus repugnat ; atque hinc hanc universalem regulam format, videlicet, quicquid Scriptura dogmaticè docet [2], et expressis verbis affirmat, id ex sola ejus authoritate, tanquam verum absolute admittendum ; nec ullum aliud dogma in Bibliis reperietur, quod ei directe repugnet, sed tantum per consequentiam, quia scilicet modi loquendi Scripturae saepe videntur supponere aliquid contrarium ei, quod expresse docuit : et propterea tantum eadem loca metaphoricè explicanda. Ex. gr. Scriptura clare docet, Deum esse unicum (vide Deut. cap. 6 v. 4), nec ullibi alius locus reperitur directè affirmans, dari plures Deos : at quidem plura, ubi Deus de se, et prophetae de Deo in plurali numero loquuntur, qui modus tantum loquendi supponit, non autem ipsius orationis intentum indicat, plures esse Deos, et ideo ipsa omnia metaphoricè explicanda, scilicet non quia rationi repugnat, plures dari, sed quia ipsa Scriptura directè affirmat, unicum esse Deum. Sic etiam, quia Scriptura Deut. cap. 4 v; 15 directè (ut putat) affirmat, Deum esse incorporeum, ideo, ex sola scilicet hujus loci et non rationis authoritate, tenemur credere Deum non habere corpus, et consequenter ex sola Scripturae authoritate omnia loca metaphoricè explicare tenemur, quae Deo manus, pedes etc. tribuunt, quorumque solus modus loquendi videtur Deum corporeum supponere. Haec est hujus authoris sententia, quem quatenus Scripturas per Scripturas explicare vult, laudo : at miror, quod vir ratione praeditus ipsam destruere studeat. Verum quidem est Scripturam per Scripturam explicandam esse, quamdiu de solo orationum sensu, et mente prophetarum laboramus, sed postquam verum sensum eruimus, necessariò judicio et ratione utendum, ut ipsi assensum praebeamus. Quod si ratio, quamvis reclamet Scripturae, tamen plane submittenda est, quaeso an id cum, vel sine ratione, ut caeci, facere debemus ? Si hoc, stulte sane et sine judicio agimus; si illud? ex solo igitur rationis imperio Scripturam amplectimur, quam igitur, si eidem repugnaret, non amplecteremur. Et quaeso quis mente aliquid amplecti potest reclamante ratione? quid enim aliud est mente aliquid negare, quam quod ratio reclamat? et profecto non satis mirari possum, quod rationem, donum maximum, et lucem divinam mortuis literis, et quae humana malitia depravari potuerunt, submittere velint, et quod nullum existimetur scelus, contra mentem, verum Dei verbi syngraphum, indigne loqui, eamque corruptam, caecam, et perditam statuere; at maximum habeatur scelus, talia de litera et verbi Dei idolo cogitare. Pium esse putant, rationi et proprio judicio nihil fidere, at impium de fide eorum dubitare, qui nobis Libros Sacros tradiderunt, quod quidem mera stultitia est, non pietas. Sed quaeso quid eos sollicitat? quid timent? an Religio et fides defendi non possunt, nisi homines data opera omnia ignorent et rationi prorsus valedicant? profecto, si hoc credunt, Scripturae magis timent, quam fidunt. Sed longe absit, quod Religio et pietas rationem, aut quod ratio Religionem sibi ancillari velit, et quod utraque suum regnum summa cum concordia obtinere nequeat; qua de re statim, nam hic ante omnia istius Rabini Regulam examinare libet. Is, uti diximus, vult nos id omne, quod Scriptura affirmat aut negat, tanquam verum amplecti, vel tanquam falsum rejicere teneri : deinde Scripturam nunquam aliquid expressis verbis affirmare vel negare, contrarium ei, quod in alio loco affirmavit vel negavit. Quae duo, quam temere dicta sint, nemo ignorare potest. Nam ut jam omittam, quod non animadverterit, Scripturam diversis libris constare, diversis temporibus, diversis hominibus, et denique a diversis authoribus scriptam esse, tum hoc alterum, quod haec ex propria authoritate, et ratione et Scriptura nihil tale dicentibus, statuat; debuisset enim ostendere omnia loca, quae non nisi per consequentiam aliis repugnant, posse ex natura linguae, et ratione loci commode metaphorice explicari, deinde Scripturam ad nostras manus incorruptam venisse. Sed rem ordine examinemus, et quidem circa primum rogo, quid si ratio reclamet, an nihilominus tenemur id, quod Scriptura affirmat vel negat, tanquam verum amplecti, vel tanquam falsum rejicere? at forte addet, nihil in Scriptura reperiri, quod rationi repugnet. Verum ego insto, ipsam expresse affirmare et docere, Deum esse zelotypum (nempe in ipso Decalogo et Exod. 4. v. 14. et Deut. 4. v. 24. et pluribus aliis locis); atqui hoc rationi repugnat, ergo nihilominus tanquam verum ponendum. Imo si quaedam in Scriptura reperiantur, quae supponant Deum non esse zelotypum, ea necessario metaphorice essent explicanda, ut nihil tale supponere videantur. Sic etiam Scriptura expresse dicit, Deum in montem Sinai descendisse (vide Exod. cap. 19. v. 20. etc.), ipsique alios motus locales tribuit, nec ullibi docet expresse, Deum non moveri, adeoque hoc etiam omnibus tanquam verum admittendum, et quod Salomon dicit, Deum nullo loco comprehendi (vide I. Reg. cap. 8. v. 27.), quandoquidem non expresse statuit, sed tantum inde sequitur, Deum non moveri, id necessario ita explicandum, ne videatur Deo motum localem detrahere. Sic etiam coeli pro Dei habitaculo, et solio sumendi essent, quia Scriptura id expresse affirmat. Et ad hunc modum plurima secundum opiniones Prophetarum et vulgi dicta, et quae sola ratio et Philosophia, non autem Scriptura, docet falsa esse, quae tamen omnia ex opinione istius authoris, quia nulla in his rationi consultatio est, tanquam vera essent supponenda. Deinde falso affirmat, unum locum alteri per consequentiam tantum repugnare, non autem directe. Nam Moses directe affirmat, Deum esse ignem (vide Deut. 4. v. 24.) et directe negat, Deum ullam habere similitudinem cum rebus visibilibus (vide Deut. 4. v. 12.), et, si regerat, hoc non directe, sed tantum per consequentiam negare Deum esse ignem, adeoque illi accommodandum, ne id negare videatur, age concedamus, Deum esse ignem, vel potius, ne cum ipso insaniamus, haec missa faciamus, et aliud exemplum in medium proferamus. Nempe Samuël [3] directe negat, Deum sententiae poenitere (vide I. Samuël. cap. 15. v. 29.) et Jeremias contra affirmat, Deum poenitere boni et mali, quod decreverat (vide Jerem. cap. 18. v. 8. 10.); quid? an ne haec quidem sibi invicem directe opponuntur? quem igitur ex istis duobus metaphorice explicare vult? Utraque sententia universalis est et utrique contraria; quod una directe affirmat, id altera directe negat. Adeoque ipse ex ipsius regula, hoc ipsum tanquam verum amplecti et simul tanquam falsum rejicere tenetur. Deinde quid refert, quod locus aliquis non directe, sed tantum per consequentiam alteri repugnet, si consequentia clara sit, et loci circumstantia, et natura metaphoricas explicationes non patiantur, quorum plurima in Bibliis reperiuntur, de quibus vide cap. Secundum (ubi ostendimus Prophetas diversas, et contrarias habuisse opiniones) et praecipue omnes illas contradictiones, quas in Historiis esse ostendimus (nempe Capitibus IX. et X.). Nec opus habeo hic omnia recensere, nam dicta sufficiunt ad absurda, quae ex hac sententia et regula sequuntur, ejusque falsitatem et authoris praecipitantiam ostendendum. Quare tam hanc, quam illam Maimonidis sententiam explodimus, et pro inconcusso statuimus, quod nec Theologia rationi, nec ratio Theologiae ancillari teneatur, sed unaquaeque suum regnum obtineat. Nempe, uti diximus, ratio regnum veritatis, et sapientiae, Theologia autem pietatis, et obedientiae : nam rationis potentia, ut jam ostendimus, non eo usque se extendit, ut determinare possit, quod homines sola obedientia absque rerum intelligentia possint esse beati : Theologia vero nihil praeter hoc dictat, nihilque praeter obedientiam imperat, et contra rationem nihil vult, neque potest : Fidei enim dogmata (ut in praecedente Capite ostendimus) eatenus tantum determinat, quatenus obedientiae sufficit; quomodo autem praecise ratione veritatis intelligenda sint, rationi determinandum relinquit, quae revera mentis lux est, sine qua nihil videt praeter insomnia, et figmenta. Atque hic per Theologiam praecise intelligo revelationem, quatenus indicat scopum, quem diximus Scripturam intendere (nempe rationem et modum obediendi, sive verae pietatis et fidei dogmata), hoc est, id quod proprie vocatur Dei verbum, quod in certo numero librorum non consistit (qua de re vide cap. XII.). Theologiam enim sic acceptam, si ejus praecepta sive documenta vitae spectes, cum ratione convenire, et si ejus intentum et finem, nulla in re eidem repugnare comperies, et propterea omnibus universalis est. Quod ad totam Scripturam in genere attinet, jam etiam cap. VII. ostendimus, ejus sensum ex sola ejus historia, et non ex universali historia Naturae, quae solius Philosophiae fundamentum est, determinandum esse; nec nobis moram injicere debet, si postquam ejus verum sensum sic investigavimus, ipsam hic illic rationi repugnare comperiamus. Nam quicquid hujus generis in Bibliis reperitur, vel quod homines salva charitate ignorare possunt, id certo scimus Theologiam sive vebum Dei non tangere, et consequenter unumquemque de iis, quicquid velit, sentire posse absque scelere. Absolute igitur concludimus, quod nec Scriptura rationi, nec ratio Scripturae accommodanda sit. Verum enimvero quandoquidem Theologiae fundamentum, quod scilicet homines vel sola obedientia salvantur, ratione non possumus demonstrare, verum sit, an falsum, potest ergo nobis etiam objici, cur igitur id credimus? si sine ratione, tanquam caeci, id ipsum amplectimur, ergo nos etiam stulte et sine judicio agimus. Quod si contra statuere velimus, hoc fundamentum ratione demonstrari posse, erit ergo Theologia Philosophiae pars, nec ab eadem esset separanda. Sed ad haec respondeo me absolute statuere hoc Theologiae fundamentale dogma non posse lumine naturali investigari, vel saltem neminem fuisse, qui ipsum demonstraverit, et ideo revelationem maxime necessariam fuisse : at nihilominus nos judicio uti posse, ut id jam revelatum morali saltem certitudine amplectamur : Dico morali certitudine, nam non est, quod expectemus, nos de eo certiores esse posse, quam ipsos Prophetas, quibus primo revelatum fuit, et quorum tamen certitudo non nisi moralis fuit, ut jam ostendimus cap. II. hujus Tractatus. Ii igitur tota errant via, qui Scripturae authoritatem mathematicis demonstrationibus ostendere conantur. Nam Bibliorum authoritas ab authoritate Prophetarum dependet, adeoque ipsa nullis fortioribus argumentis demonstrari potest, quam iis, quibus Prophetae olim suam populo persuadere solebant; imo nullo alio fundamento nostra de eadem certitudo fundari potest, quam eo, quod Prophetae suam certitudinem et authoritatem fundabant. Nam totam Prophetarum certitudinem his tribus consistere ostendimus. Nempe I. distincta, et vivida imaginatione, II. Signo, III. denique et praecipuo, animo ad aequum et bonum inclinato; nec ullis aliis rationibus fundabantur, adeoque neque etiam populo, cui olim viva voce, nec nobis, quibus scripto loquuntur, ullis aliis rationibus suam authoritatem demonstrare poterunt. At primum, quod scilicet res vivide imaginabantur, Prophetis tantum constare poterat, quare tota nostra de revelatione certitudo in reliquis duobus tantum, nempe Signo, et Doctrina fundari potest et debet. Quod quidem Moses etiam expresse docet. Nam Deuter. cap. 18. jubet populum obedire Prophetae, qui nomine Dei verum signum dedit, sed si falso aliquid, etsi nomine Dei, praedixerit, mortis tamen eundem damnare, ut et etiam eum, qui populum a vera religione seducere voluerit, tametsi suam authoritatem signis et portentis confirmaverit : qua de re vide Deut. cap. 13., unde sequitur verum Prophetam a falso dignosci ex doctrina et miraculo simul; talem enim Moses verum esse declarat, eique absque ullo fraudis timore credere jubet : atque eos falsos esse ait et reos mortis, qui falso, etsi nomine Dei, aliquid praedixerint, vel qui falsos Deos, etsi vera miracula fecissent, docuerunt. Quare nos etiam hac tantum de causa Scripturae, hoc est ipsis Prophetis credere tenemur, nimirum propter doctrinam signis confirmatam. Nam quoniam videmus Prophetas Charitatem et Justitiam supra omnia commendare, et nihil aliud intendere, hinc concludimus, eos non dolo malo, sed ex vero animo docuisse, homines obedientia et fide beatos fieri, et quia hoc insuper signis confirmaverunt, hinc nobis persuademus, eos non temere id dixisse, neque deliravisse, dum prophetabant; in quo etiam magis confirmamur, dum attendimus, quod nihil morale docuerunt, quod cum ratione planissime non conveniat; nam non temere est, quod verbum Dei in Prophetis cum ipso verbo Dei in nobis loquente omnino conveniat. Atque haec, inquam, nos aeque certi ex Bibliis, ac olim Judaei ex viva voce Prohetarum haec eadem concludebant. Nam supra in fine cap. XII. ostendimus Scripturam ratione doctrinae et praecipuarum historiarum incorruptam ad nostras manus pervenisse. Quare hoc totius Theologiae et Scripturae fundamentum, quamvis mathematica demonstratione ostendi nequeat, sano tamen judicio amplectimur. Nam inscitia quidem est, id, quod tot Prophetarum testimoniis confirmatum est, et ex quo magnum solamen iis, qui ratione non ita pollent, oritur, et Reipublicae non mediocris utilitas sequitur, et quod absolute sine periculo aut damno credere possumus, nolle tamen amplecti, idque ea sola de causa, quia mathematice demonstrari nequit : quasi vero ad vitam sapienter instituendam, nihil tanquam verum admittamus, quod ulla dubitandi ratione in dubium revocari queat, aut quod pleraeque nostrae actiones non admodum incertae sint, et alea plenae. Equidem fateor, qui putant Philosophiam et Theologiam sibi invicem contradicere, et propterea alterutram e suo regno deturbandam existimant, et huic aut illi valedicendum, eos non absque ratione studere Theologiae firma fundamenta jacere, eamque mathematice demonstrare conari. Quis enim nisi desperatus et insanus rationi temere valedicere vellet, vel artes et scientias contemnere, et rationis certitudinem negare? at interim eos absolute excusare non possumus, quandoquidem rationem in auxilium vocare volunt ad eandem repellendam, et certa ratione eandem incertam reddere conantur. Imo dum student mathematicis demonstrationibus Theologiae veritatem et authoritatem ostendere, et rationi et lumini naturali authoritatem adimere, nihil aliud faciunt quam ipsam Theologiam sub rationis imperium trahere, et plane videntur supponere, Theologiae authoritatem nullum habere splendorem, nisi lumine naturali rationis illustretur. Et, si contra jactant se interno Spiritus Sancti testimonio omnino acquiescere, et nulla alia de causa rationem in auxilium vocare, quam propter infideles, ad eosdem scilicet convincendos, nil tamen fidei eorum dictis habendum, nam jam facile ostendere possumus, eos vel ex affectibus, vel vana gloria id dicere. Ex praecedente enim Capite evidentissime sequitur, Spiritum Sanctum non nisi de bonis operibus testimonium dare; quae etiam Paulus ideo in Epist. ad Galat. cap. 5. v. 22. fructus Spiritus Sancti vocat, et ipse revera nihil aliud est, praeter animi acquiescientiam, quae ex bonis actionibus in mente oritur. De veritate autem et certitudine rerum, quae solius sunt speculationis, nullus Spiritus testimonium dat, praeter rationem, quae sola, ut jam ostendimus, veritatis regnum sibi vindicavit. Si quem ergo praeter hunc Spiritum contendunt habere, qui ipsos de veritate certos reddit, id falso jactant, et non nisi ex affectuum praejudicio loquuntur, vel prae magno timore, ne a Philosophis vincantur et publice risui exponantur, ad sacra confungiunt; sed frustra, nam quam aram sibi parare potest, qui rationis majestatem laedit? verum eos missos facio, quandoquidem me meae causae satisfecisse puto, quod ostenderim, qua ratione Philosophia a Theologia separanda sit, et in quo utraque potissimum consistat, et quod neutra neutri ancilletur, sed quod unaquaeque suum regnum sine ulla alterius repugnantia obtineat, et quod denique, ubi data fuit occasio, etiam ostenderim absurda, incommoda et damna, quae secuta sunt ex eo, quod homines has duas facultates miris modis inter se confuderint, nec accurate inter ipsas distinguere, unamque ab alia separare sciverint. Jam antequam ad alia pergam, hic expresse monere volo [4] (tametsi jam dictum sit) circa utilitatem, et necessitatem Sacrae Scripturae, sive revelationis, quod ipsam permagnam statuo. Nam, quandoquidem non possumus lumine naturali percipere, quod simplex obedientia via ad salutem sit [5], sed sola revelatio doceat, id ex singulari Dei gratia, quam ratione assequi non possumus, fieri, hinc sequitur Scripturam magnum admodum solamen mortalibus attulisse. Quippe omnes absolute obedire possunt, et non nisi paucissimi sunt, si cum toto humano genere comparentur, qui virtutis habitum ex solo rationis ductu acquirunt, adeoque, nisi hoc Scripurae testimonium haberemus, de omnium fere salute dubitaremus.

Adnotationes

  1. NB. Memini me haec olim legisse in Epistola contra Maimonidem, quae inter Epistolas, quae Maimonidis dicuntur, habetur.
  2. Cf. Adnot. 28. — Adnotatio 28. Vide Interpret. Scripturae, p. 75.
  3. Cf. Adnot. 29. — Adnotatio 29. Interpr. Script. p. 76.
  4. Cf. Adnot. 30. — Adnotatio 30. Interpret. Script. p. 115.
  5. Cf. Adnot. 31. — Adnotatio 31. Hoc est, <que nous ne savons pas naturellement>(quod ad salutem s. beatitudinem satis sit, divina decreta tanquam jura seu mandata amplecti, nec opus sit, eadem ut aeternas vertitates concipere, non ratio sed revelatio docere potest, ut patet ex demonstratis cap. IV.
Outils personnels
Espaces de noms
Variantes
Actions
Découvrir
Œuvres
Échanger
Ressources
Boîte à outils