Tractatus politicus

Un article de Somme spinoziste.



TRACTATUS POLITICUS

in quo demonstratur

quomodò societas, ubi imperium monarchicum locum habet,

sicut et ea, ubi optimi imperant, debet institui,

ne in tyrannidem labatur,

et ut pax libertasque civium inviolata maneat


[Retravailler chap. 8, 9 et 10 + tout relire]


Sommaire

[modifier] Auctoris epistola ad Amicum

quae Praefationis loco huic Tractatui politico aptè praefigi, et inservire poterit.


Amice dilecte, grata tua mihi heri tradita est. Gratias pro curâ tam diligenti, quam pro me geris, ex animo ago. Hanc occasionem, etc. non praetermitterem, nisi in quâdam re essem occupatus, quam utiliorem judico, quaeque tibi, ut credo, magis arridebit, nempe in Tractatu politico concinnando, quem ante aliquod tempus, te auctore, inchoavi. Hujus Tractatûs capita sex jam sunt absoluta. Primum ad ipsum opus introductionem quasi continet ; secundum tractat de jure naturali ; tertium de jure summarum potestatum ; quartum quaenam negotia politica a summarum potestatum gubernatione pendeant ; quintum, quidnam sid illud extremum, et summum, quod societas potest considerare ; et sextum, quâ ratione imperium monarchicum debeat institui, ne in tyrannidem labatur. Impraesentiarum caput septimum tracto, in quo omnia praecedentis sexti capitis membra, ordinem benè ordinatae monarchiae concernentia, methodicè demonstro. Postea ad aristocraticum et populare imperium, denique ad leges, aliasque particulares quaestiones, politicam spectantes, transibo. Hisce vale, etc.

Patet hinc auctoris scopus ; sed morbo impeditus, et morte abreptus hoc opus non ulteriùs, quàm ad finem aristocratiae, perducere valuit, quemadmodum lector ipse experietur.

[modifier] Caput 1

1. Affectûs, quibus conflictamur, concipiunt Philosophi veluti vitia, in quae homines suâ culpâ labuntur ; quos propterea ridere, flere, carpere, vel (qui sanctiores videri volunt) detestari solent. Sic ergo se rem divinam facere, et sapientiae culmen attingere credunt, quando humanam naturam, quae nullibi est, multis modis laudare, et eam, quae reverâ est, dictis lacessere nôrunt. Homines namque, non ut sunt, sed, ut eosdem esse vellent, concipiunt : une factum est, ut plerumque pro Ethicâ Satyram scripserint, et ut nunquam Politicam conceperint, quae possit ad usum revocari, sed quae pro Chimaerâ haberetur, vel quae in Utopiâ, vel in illo Poëtarum aureo saeculo, ubi scilicet minimè necesse erat, institui potuisset. Cùm igitur omnium scientiarum, quae usum habent, tum maximè Politices Theoria ab ipsius Praxi discrepare creditur, et regendae Reipublicae nulli minùs idonei aestimantur, quàm Theoretici, seu Philosophi.

2. At politici contrà hominibus magis insidiari, quàm consulere creduntur, et potiùs callidi, quàm sapientes aestimantur. Docuit nimirùm eosdem experientia, vitia fore, donec homines humanam igitur malitiam praevenire dum student, idque iis artibus, quas experentia longo usu docuit, et quas homines, magis metu, quàm ratione ducit, exercere solent, religioni adversari videntur, theologis praecipuè, qui credunt summas potestates debere negotia publica tractare secundum easdem pietatis regulas, quibus vir privatus tenetur. Ipsos tamen politicos multò feliciùs de rebus politicis scripsisse, quàm philosophos dubitari non potest. Nam quoniam experentiam magistram habuerunt, nihil docuerunt, quod ab usu remotum esset.

3. Et sanè mihi planè persuadeo, experientiam omnia civitatum genera, quae concipi possunt, ut homines concorditer vivant, et simul media, quibus multitudo dirigi, seu quibus intra certos limites contineri debeat, ostendisse : ità ut non credam, nos posse aliquid, quod ab experientiâ, sive praxi non abhorreat, cogitatione de hâc re assequi, quòd nondum expertum, compertumque sit. Nam homines ità comparati sunt, ut extra commune aliquod jus vivere nequeant ; jura autem communia, et negotia publica a viris acutissimis, sive astutis, sive callidis instituta, et tractata sunt ; adeoque vix credibile est, nos aliquid, quod communi societati ex usu esse queat, posse concipere, quod occasio, seu casus non obtulerit, quodque homines, communibus negotiis intenti, suaeque securitati consulentes, non viderint.

4. Cùm igitur animum ad politicam applicuerim, nihil quòd novum, vel inauditum est, sed tantum ea, quae cum praxi optimè conveniunt, certâ, et indubitatâ ratione demonstrare, aut ex ipsâ humanae naturae conditione deducere, intendi ; et ut ea, quae ad hanc scientiam spectant, eâdem animi libertate, quâ res mathematicas solemus, inquirerem, sedulò curavi, humanas actiones non ridere, non lugere, neque detestari, sed intelligere : atque adeò humanos affectûs, ut sunt amor, odium, ira, invidia, gloria, misericordia, et reliquae animi commotiones, non ut humanae naturae vitia, sed ut proprietates contemplatus sum, quae ad ipsam ità pertinent, ut ad naturam aëris aestus, frigus, tempestas, tonitru, et alia hujusmodi, quae, tametsi incommoda sunt, necessaria tamen sunt, certasque habent causas, per quas eorum naturam intelligere conamur, et mens eorum verâ contemplatione aequè gaudet, ac earum rerum cognitione, quae sensibus gratae sunt.

5. Est enim hoc certum, et in nostrâ Ethicâ verum esse demonstravimus, homines necessariò affectibus esse obnoxios, et ità constitutos esse, ut eorum, quibus malè est, misereantur, et quibus benè est, invideant, et ut ad vindictam magis, quàm ad misericordiam sint proni, et praeterea unumquemque appetere, ut reliqui ex ipsius ingenio vivant, et ut probent, quod ipse probat, et quod ipse repudiat, repudient ; unde fit, ut cùm omnes pariter appetant primi esse, in contentiones veniant, et, quantum possunt, nitantur se invicem opprimere, et, qui victor evadit, magis glorietur, quòd alteri obfuit, quàm quòd sibi profuit. et quamvis omnes persuasi sint, religionem contrà docere, ut unusquisque proximum, tanquam se ipsum amet, hoc est, ut jus alterius perinde, ad suum, defendat, hanc tamen persuasionem in affectûs parum posse ostendimus. Valet quidem in articulo mortis, quando scilicet morbus ipsos affectûs vicit, et homo segnis jacet, vel in templis, ubi homines nullum exercent commercium : at minimè in foro, vel in aulâ, ubi maximè necesse esset. Ostendimus praeterea, rationem multum quidem posse affectûs coërcere, et moderari ; sed simul vidimus viam, quam ipsa ratio docet, perarduam esse ; ità ut, qui sibi persuadent posse multitudinem, vel qui publicis negotiis distrahuntur, induci, ut ex solo rationis praescripto vivant, saeculum poëtarum aureum, seu fabulam somnient.

6. Imperium igitur, cujus salus ab alicujus fide pendet, et cujus negotia non possunt rectè curari, nisi ii, qui eadem tractant, fide velint agere, minimè stabile erit ; sed, ut permanere possit, res ejus publicae ità ordinandae sunt, ut qui easdem administrant, sive ratione ducantur, sive affectu, induci nequeant, ut malè fidi sint, ceu pravè agant. Nec ad imperii securitatem refert, quo animo homines inducantur ad res rectè administrandum, modò res rectè administrentur ; animi enim libertas, seu fortitudo privata virtus est ; at imperii virtus securitas.

7. Denique quia omnes homines, sive Barbari, sive culti sint, consuetudines ubique jungunt, et statum aliquem civilem formant, ideò imperii causas, et fundamenta naturalia non ex rationis documentis petenda, sed ex hominum communi naturâ, seu conditione deducenda sunt, quod in sequenti capite facere constitui.

[modifier] Caput 2

1. In nostro Tractatu theologico-politico de jure naturali, et civili egimus, et in nostrâ Ethicâ explicuimus, quid peccatum, quid meritum, quid justitia, quid injustitia, et quid denique humana libertas sit. Sed ne ii, qui hunc tractatum legunt, opus habeant ea, quae ad hunc ipsum tractatum maximè spectant, in aliis quaerere, ea hic iterum explicare, et apodicticè demonstrare constitui.

2. Res quaecunque naturalis potest adaequatè concipi, sive existat, sive non existat ; ut igitur rerum naturalium existendi principium, sic earum in existendo perseverantia ex earum definitione non potest concludi. Nam earum essentia idealis eadem est, postquam existere inceperunt, quàm antequam existerent. Ut ergo earum existendi principium ex earum essentiâ sequi nequit, sic nec earum in existendo perseverantia : sed eâdem potentiâ, quâ indigent, ut existere incipiant, indigent, ut existere pergant. Ex quo sequitur, rerum naturalium potentiam, quâ existunt, et consequenter quâ operantur, nullam aliam esse posse, quàm ipsam Dei aeternam potentiam. Nam si quae alia creata esset, non posset seipsam, et consequenter neque res naturales conservare ; sed ipsa etiam eâdem potentiâ, quâ indigeret, ut crearetur, indigeret, ut in existendo perseveraret.

3. Hinc igitur, quòd scilicet rerum naturalium potentia, quâ existunt, et operantur, ipsissima Dei sit potentia, facilè intelligimus, quid jus naturae sit. Nam quoniam Deus jus ad omnia habet, et jus Dei nihil aliud est, quàm ipsa Dei potentia, quatenus haec absolutè libera consideratur, hinc sequitur, unamquamque rem naturalem tantum juris ex naturâ habere, quantum potentiae habet ad existendum,et operandum : quandoquidem uniuscujusque rei naturalis potentia, quâ existit, et operatur, nulla alia est, quàm ipsa Dei potentia, quae absolutè libera est.

4. Per jus itaque naturae intelligo ipsas naturae leges, seu regulas, secundum quas omnia fiunt, hoc est, ipsam naturae potentiam ; atque adeò totius naturae, et consequenter uniuscujusque invidui naturale jus eò usque se extendit, quò ejus potentia ; et consequenter quicquid unusquisque homo ex legibus suae naturae agit, id summo naturae jure agit, tantumque in naturam habet juris, quantum potentiâ valet.

5. Si igitur cum humanâ naturâ ità comparatum esset, ut homines ex solo rationis praescripto viverent, nec aliud conarenturn, tum naturae jus, quatenus humani generis proprium esse consideratur, solâ rationis potentiâ determinaretur. Sed homines magis caecâ cupiditate, quàm ratione ducuntur, ac proinde hominum naturalis potentia, sive jus non ratione, sed quocunque appetitu, quo ad agendum determinantur, quoque se conservare conantur, definiri debet. Equidem fateor, cupiditates illas, quae ex ratione non oriuntur, non tamen actiones, quàm passiones esse humanas. Verum quia hîc de naturae universali potentiâ, seu jure agimus, nullam hîc agnoscere possumus differentiam inter cupiditates, quae ex ratione, et inter illas, quae ex aliis causis in nobis ingenerantur : quandoquidem tam hae, quàm illae effectûs naturae sunt, vimque naturalem explicant, quâ homo in suo esse perseverare conatur. Est enim homo, sive sapiens, sive ignarus sit, naturae pars, et id omne, ex quo unusquisque ad agendum determinatur, ad naturae potentiam referri debet, nempe quatenus haec per naturam hujus, aut illius hominis definiri potest. Nihil namque homo, seu ratione, seu solâ cupiditate ductus, agit, nisi secundum leges, et regulas naturae, hoc est (per art. 4 hujus cap.), ex naturae jure.

6. At plerique, ignaros naturae ordinem magis perturbare, quàm sequi, credunt, et homines in naturâ veluti imperium in imperio concipiunt. Nam mentem humanam a nullis causis naturalibus statuunt produci, sed à Deo immediatè creari, a reliquis rebus adeò independentem, ut absolutam habeat potentiam sese determinandi, et ratione rectè utendi. Sed experientia satis superque docet, quòd in nostrâ potestate non magis sit, mentem sanam, quàm corpus sanum habere. Deinde quandoquidem unaquaeque res, quantum in se est, suum esse conservare conatur, dubitare nequaquam possumus, quin, si aequè in nostrâ potestate esset; tam ex rationis praescripto vivere, quàm caecâ cupiditate duci, omnes ratione ducerentur, et vitam sapienter instituerent, quod minimè fit. Nam trahit sua quemque voluptas. Nec theologi hanc difficultatem tollunt, qui scilicet statuunt hujus impotentiae causam humanae naturae vitium, seu peccatum esse, quod originem a primi parentis lapsu traxerit. Nam si etiam in primi hominis potestate fuit tam stare, quàm labi, et mentis compos erat, et naturâ integrâ, quî fieri potuit, ut sciens, prudensque lapsus fuerit ? At dicunt, eum a diabolo deceptum fuisse. Verum quis ille fuit, qui ipsum diabolum decepit ? quis, inquam, ipsum omnium creaturarum intelligentium praestantissimum adeò amentem reddidit, ut Deo major esse voluerit ? Nonne enim se ipsum, qui mentem sanam habebat, suumque esse, quantum in se erat, conservare conabatur ? Deinde quî fieri potuit, ut ipse primus homo, qui mentis compos erat, et suae voluntatis dominus, seduceretur, et menter pateretur capi ? Nam, si potestatem habuit ratione rectè utendi, decipi non potuit : nam, quantum in se fuit, conatus est necessariò suum esse, mentemque suam sanam conservare. Atqui supponitur eum hoc in potestate habuisse : ergo mentem suam sanam necessariò conservavit, nec decipi potuit. Quod ex ipsius historiâ falsum esse constat ; ac proinde fatendum est, quòd in primi hominis potestate non fuerit ratione rectè uti, sed quòd, sicuti nos, affectibus fuerit obnoxius.

7. Quòd autem homo, ut reliqua individua, suum esse, quantum in se est, conservare conetur, negare nemo potest. Nam si hîc aliqua concipi posset differentia, inde oriri deberet, quòd homo voluntatem haberet liberam. Sed quò homo a nobis magis liber conciperetur, eò magis cogeremur statuere, ipsum sese necessariò debere conservare, et mentis compotem esse, quòd facile unusquisque, qui libertatem cum contingentiâ non confundit, mihi concedet. Est namque libertas virtus, seu perfectio : quicquid igitur hominem impotentiae arguit, id ad ipsius libertatem referri nequit. Quare homo minimè potest dici liber, propterea quòd potest non existere, vel quòd potest non uti ratione, sed tantùm quatenus potestatem habet existendi, et operandi secundum humanae naturae leges. Quò igitur hominem magis liberum esse consideramus, eò minùs dicere possumus, quòd possit ratione non uti, et mala prae bonis eligere ; et ideò Deus, qui absolutè liber existit, intelligit, et operatur, necessariò etiam, nempe ex suae naturae necessitate existit, intelligit, et operatur. Nam non dubium est, quin Deus eâdem, quâ existit, libertate operetur : ut igitur ex ipsius naturae necessitate existit, ex ipsius etiam naturae necessitate agit, hoc est, liberè absolutè agit.

8. Concludimus itaque, in potestate uniuscujusque hominis non esse ratione semper uti, et in summo humanae libertatis fastigio esse ; et tamen unumquemque semper, quantum in se est, conari suum esse conservare, et (quia unusquisque tantum juris habet, quantum potentiâ valet), quicquid unusquisque, sive sapiens sive ignarus conatur, et agit, id summo naturae jure conari, et agere. Ex quibus sequitur jus, et institutum naturae, sub quo omnes nascuntur homines, et maximâ ex parte vivunt, nihil, nisi quod nemo cupit, et quod nemo potest, prohibere, non contentiones, non odia, non iram, non dolos, nec absolutè aliquid, quod appetitus suadet, aversari. Nec mirum ; nam natura non legibus humanae rationis, quae non nisi hominum verum utile, et conservationem intendunt, continetur, sed infinitis aliis, quae totius naturae, cujus homo particula est, aeternum ordinem respiciunt, ex cujus solâ necessitate omnia individua certo modo determinantur ad existendum, et operandum : Quicquid ergo nobis in naturâ ridiculum, absurdum, aut malum videtur, id inde est, quòd res tantum ex parte novimus, totiusque naturae ordinem, et cohaerentiam maximâ ex parte ignoramus, et quòd, omnia ex praescripto nostrae rationis ut dirigentur, volumus : cum tamen id, quod ratio malum esse dictat, non malum sit respectu ordinis, et legum universae naturae, sed tantum solius nostrae naturae legum respectu.

9. Praeterea sequitur, unumquemque tamdiu alterius esse juris, quamdiu sub alterius potestare est, et eatenus sui juris, quatenus vim omnem repellere, damnumque sibi illatum ex sui animi sententiâ vindicare, et absolutè, quatenus ex suo ingenio vivere potest.

10. Is alterum sub potestate habet, quem ligatum tenet, vel cui arma, et media sese defendendi, aut evadendi ademit, vel cui metum injecit, vel quem sibi beneficio ità devinxit, ut ei potiùs, quàm sibi morem gerere, et potiùs ex ipsius, quàm ex sui animi sententiâ vivere velit. Qui primo, vel secundo modo alterum in potestate habet, ejus tantum corpus, non mentem tenet ; tertio autem, vel quarto, tam ipsius mentem, quàm corpus sui juris fecit, sed non nisi durante metu, vel spe ; hac verò, aut illo adempto manet alter sui juris.

11. Judicandi facultas eatenus etiam alterius juris esse potest, quatenus mens potest ab altero decipi : ex quo sequitur, mentem eatenus sui juris omnino esse, quatenus rectè uti potest ratione. Imò quia humana potentia non tam ex corporis robore, quàm ex mentis fortitudine aestimanda est, hinc sequitur, illos maximè sui juris esse, qui maximè ratione pollent, quidque maximè eâdem ducuntur ; atque adeò hominem eatenus liberum omnino voco, quatenus ratione ducitur, quia eatenus ex causis, quae per solam ejus naturam possunt adaequatè intelligi, ad agendum determinatur, tametsi ex iis necessariò ad agendum determinetur. Nam libertas (ut art. 7 hujus cap. ostendimus) agendi necessitatem non tollit, sed ponit.

12. Fides alicui data, quâ aliquis solis verbis pollicitus est, se hoc, aut illum facturum, quod pro suo jure omittere poterat, vel contrà, tamdiu rata manet, quamdiu ejus, qui fidem dedit, non mutatur voluntas. Nam qui potestatem habet solvendi fidem, is reverâ suo jure non cessit, sed verba tantùm dedit. Si igitur ipse, qui naturae jure sui judex est, judicaverit, seu rectè, seu pravè (nam errare humanum est) ex fide datâ plus damni, quàm utilitatis sequi, ex suae mentis sententiâ fidem solvendam esse censet, et naturae jure (per art. 9 hujus cap.) eandem solvet.

13. Si duo simul conveniant, et vires jungant, plus simul possunt, et consequenter plus juris in naturam simul habent, quàm uterque solus, et quò plures necessitudines sic junxerint suas, eò omnes simul plus juris habebunt.

14. Quatenus homines irâ, invidiâ, aut aliquo odii affectu conflictantur, eatenus diversè trahuntur, et invicem contrarii sunt, et propterea eò plus timendi, quò plus possunt, magisque callidi, et astuti sunt, quàm reliqua animalia ; et quia homines ut plurimum (ut in art. 5 praec. cap. diximus), his affectibus naturâ sunt obnoxii, sunt ergo homines ex naturâ hostes. Nam is mihi maximus hostis, qui mihi maximè timendus, et à quo mihi maximè cavendum est.

15. Cùm autem (per art. 9 hujus cap.) in statu naturali tamdiu unusquisque sui juris sit, quamdiu sibi cavere potest, ne ab alio opprimatur, et unus solus frustrà ab omnibus sibi cavere conetur, hinc sequitur, quamdiu jus humanum naturale uniuscujusque potentiâ determinatur, ut uniuscujusque est, tamdiu nullum esse, sed magis opinione, quàm re constare, quandoquidem nulla ejus obtinendi est securitas. Et certum est, unumquemque tantò minùs posse, et consequenter tantò minùs juris habere, quantò majorem timendi causam habet. His accedit, quòd homines vix absque mutuo auxilio vitam sustentare, et mentem colere possint ; atque adeò concludimus jus naturae, quod humani generis proprium est, vix posse concipi, nisi ubi homines jura habent communia, qui simul terras, quas habitare, et colere possunt, sibi vindicare, seseque munire, vimque omnem repellere, et ex communi omnium sententiâ vivere possunt. Nam (per art. 13 hujus cap.) quò plures in unum sic conveniunt, eò omnes simul plus juris habent ; et si scholastici hâc de causâ, quòd scilicet homines in statu naturali vix sui juris esse possunt, velint hominem animal sociale dicere, nihil habeo, quod ipsis contradicam.

16. Ubi homines jura communia habent, omnesque unâ veluti mente ducuntur, certum est (per art. 13 hujus cap.) eorum unumquemque tantò minùs habere juris, quantò reliqui simul ipso potentiores sunt, hoc est, illum reverâ jus nullum in naturam habere praeter id, quod ipsi commune concedit jus, caeterum quicquid ex communi consensu ipsi imperatur, teneri exequi, vel (per art. 4 hujus cap.) jure ad id cogi.

17. Hoc jus, quod multitudinis potentiâ definitur, imperium appellari solet. Atque hoc is absolutè tenet, qui curam reipublicae ex communi consensu habet, nempe jura statuendi, interpretandi, et abolendi, urbes muniendi, de bello, et pace decernendi, etc. Quòd si haec cura ad concilium pertineat, quod ex communi multitudine componitur, tum imperium democratia appellatur, si autem ex quibusdam tantum selectis, aristocratia, et si denique reipublicae cura, et consequenter imperium penes unum sit, tum monarchia appellatur.

18. Ex his, quae in hoc capite ostendimus, perspicuum nobis sit, in statu naturali non dari peccatum, vel si quis peccat, is sibi, non alteri peccat ; quandoquidem nemo jure naturae alteri, nisi velit, morem gerere tenetur, nec aliquid bonum, aut malum habere, nisi quod ipse ex suo ingenio bonum, aut malum esse, decernit ; et nihil absolutè naturae jure prohibetur, nisi quod nemo potest (vide art. 5 et 8 hujus cap.). At peccatum actio est, quae jure fieri nequit. Quòd si homines ex naturae instituto tenerentur ratione duci, tum omnes necessariò ratione ducerentur. Nam naturae instituta Dei instituta sunt (per art. 2 et 3 hujus cap.), quae Deus eâdem, quâ existit, libertate instituit, quaeque adeò ex naturae divinae necessitate consequuntur (vide art. 7 hujus cap.), et consequenter aeterna sunt, nec violari possunt. Sed homines maximè appetitu sine ratione ducuntur, nec tamen naturae ordinem perturbant, sed necessariò sequuntur ; ac proinde ignarus, et animo impotens non magis ex naturae jure tenetur, vitam sapienter instituere, quàm aeger tenetur sano corpore esse.

19. Peccatum itaque non nisi in imperio concipi potest, ubi scilicet quid bonum, et quid malum sit, ex communi totius imperii jure decernitur, et ubi nemo (per art. 16 hujus cap.) jure quicquam agit, nisi quod ex communi decreto, vel consensu agit. Id enim (ut in praec. art. diximus) peccatum est, quod jure fieri nequit, sive quod jure prohibetur : obsequium autem est constans voluntas, id exequendi, quod jure bonum est, et ex communi decreto fieri debet.

20. Solemus tamen id etiam peccatum appellare, quod contra sanae rationis dictamen fit, et obsequium constantem voluntatem moderandi appetitûs ex rationis praescripto ; quod omnino probarem, si humana libertas in appetitûs licentiâ, et servitus in rationis imperio consisteret. Sed quia humana libertas eò major est, quo homo magis ratione duci, et appetitûs moderari potest, non possumus, nisi admodum impropriè, vitam rationalem vocare obsequium, et peccatum id, quod reverâ mentis impotentia, non autem contra se ipsam licentia est, et per quod homo servus potius, quam liber potest dici. Vide art. 7 et 11 hujus capitis.

21. Verumenimverò, quia ratio pietatem exercere, et animo tranquillo, et bono esse docet, quod non nisi in imperio fieri potest, et praeterea quia fieri nequit, ut multitudo unâ veluti mente ducatur, sicut in imperio requiritur, nisi jura habeat, quae ex rationis praescripto instituta sint, non ergo adeò impropriè homines, qui in imperio vivere consueverunt, id peccatum vocant, quod contra rationis dictamen fit, quandoquidem optimi imperii jura (vide art. 18 hujus cap.) ex rationis dictamine institui debent. Cur autem dixerim (art. 18 hujus cap.) hominem in statu naturali sibi peccare, si quid peccat, de hoc vide cap. 4 art. 4 et 5, ubi ostenditur, quo sensu dicere possumus, eum, qui imperium tenet, et jure naturae potitur, legibus adstrictum esse, et peccare posse.

22. Ad religionem quod attinet, certum etiam est, hominem eò magis esse liberum, et sibi maximè obsequentem, quò Deum magis amat, et animo magis integro colit. Verum quatenus non ad naturae ordinem, quem ignoramus, sed a sola rationis dictamina, quae religionem concernunt, attendimus, et simul consideramus, eadem nobis a Deo, quasi in nobis ipsis loquente, revelari, vel etiam haec eadem prophetis veluti jura fuisse revelata, eatenus, more humano loquendo, dicimus hominem Deo obsequi, qui ipsum integro animo amat, et contrà peccare, qui caecâ cupiditate ducitur ; sed interim memores esse debemus, quòd in Dei potestate sumus, sicut lutum in potestate figuli, qui ex eâdam massâ alia vasa ad decus, alia ad dedecus facit, atque adeò quòd homo contra haec Dei decreta quidem, quatenus in nostrâ, vel in prophetarum mente tanquam jura inscripta fuerunt, at non contra aeternum Dei decretum, quod in universâ naturâ inscriptum est, quodque totius naturae ordinem respicit, quicquam agere potest.

23. Ut itaque peccatum, et obsequium strictè sumptum, sic etiam justitia, et injustitia non nisi in imperio possunt concipi. Nam nihil in naturâ datur, quod jure posset dici hujus esse, et non alterius ; sed omnia omnium sunt, qui scilicet potestatem habent sibi eadem vindicandi. At in imperio, ubi communi jure decernitur, quid hujus, quidque illius sit, ille justus vocatur, cui constans est voluntas tribuendi unicuique suum, injustus autem, qui contrà conatur id, quod alterius est, suum facere.

24. Caeterùm laudem, et vituperium affectûs esse laetitiae, et tristitiae, quos comitatur idea virtutis, aut impotentiae humanae tanquam causa, explicuimus in nostrâ Ethicâ.

[modifier] Caput 3

1. Imperii cujuscunque status dicitur civilis ; imperii autem integrum corpus civitas appellatur, et communia imperii negotia, quae ab ejus, qui imperium tenet, directione pendent, respublica. Deinde homines, quatenus ex jure civili omnibus civitatis commodis gaudent, cives appellamus, et subditos, quatenus civitatis institutis, seu legibus parêre tenentur. Denique statûs civilis tria dari genera, nempe democraticum, aristocraticum et monarchicum, in articulo 17 capituli praecedentis diximus. Jam antequam de unoquoque seorsim agere incipiam, illa prius demonstrabo, quae ad statum civilem in genere pertinent ; quorum ante omnia considerandum venit summum civitatis, seu summarum potestatum jus.

2. Ex art. 15 praeced. cap. patet imperii, seu summarum potestatum jus nihil esse praeter ipsum naturae jus, quod potentiâ, non quidem uniuscujusque, sed multitudinis, quae unâ veluti mente ducitur, determinatur, hoc est, quòd sicuti unusquisque in statu naturali, sic etiam totius imperii corpus, et mens tantum juris habet, quantum potentiâ valet ; atque adeò unusquisque civis, seu subditus tantò minus juris habet, quantò ipsa civitas ipso potentior est (vide art. 16 praeced. cap.), et consequenter unusquisque civis nihil jure agit, nec habet praeter id, quod communi civitatis decreto defendere potest.

3. Si civitas alicui concedat jus, et consequenter potestatem (nam aliàs per art. 12 praeced. cap. verba tantùm dedit) vivendi ex suo ingenio, eo ipso suo jure cedit, et in eum transfert, cui talem potestatem dedit. Si autem duobus, aut pluribus hanc potestatem dedit, ut scilicet unusquisque ex suo ingenio vivat, eo ipso imperium divisit, et si denique unicuique civium hanc eandem potestatem dedit, eo ipso sese destruxit, nec manet ampliùs civitas, sed redeunt omnia ad statum naturalem, quae omnia ex praecedentibus manifestissima fiunt ; atque adeò sequitur, nullâ ratione posse concipi, quòd unicuique civi ex civitatis instituto liceat ex suo ingenio vivere, et consequenter hoc jus naturale, quòd scilicet unusquisque sui judex est, in statu civili necessariò cessat. Dico expressè ex civitatis instituto ; nam jus naturae uniuscujusque (si rectè rem perpendamus) in statu civili non cessat. Homo namque tam in statu naturali, quàm civili ex legibus suae naturae agit, suaeque utilitati consulit. Homo, inquam, in utroque statu spe, aut metu ducitur ad hoc, aut illud agendum, vel omittendum ; sed pracipua inter utrumque statum differentia est, quòd in statu civili omnes eadem metuant, et omnibus una, eademque securitatis sit causa, et vivendi ratio ; quod sanè judicandi facultatem uniuscujusque non tollit. Qui enim omnibus civitatis mandatis obtemperare constituit, sive ejus potentiam metuit, vel quia tranquillitatem amat, is profectò suae securitati, suaeque utilitati ex suo ingenio consulit.

4. Praeterea concipere etiam non possumus, quòd unicuique civi liceat civitatis decreta, seu jura interpretari. Nam si hoc unicuique liceret, eo ipso sui judex esset ; quandoquidem unusquisque facta sua specie juris nullo negotio excusare, seu adornare posset, et consequenter ex suo ingenio vitam institueret, quod (per art. praec.) est absurdum.

5. Videmus itaque, unumquemque civem non sui, sed civitatis juris esse, cujus omnia mandata tenetur exequi, nec ullum habere jus decernendi, quid aequum, quid iniquum, quid pium, quidve impium sit ; sed contrà, quia imperii corpus unâ veluti mente duci debet, et consequenter civitatis voluntas pro omnium voluntate habenda est, id quod civitas justum, et bonum esse decernit, tanquam ab unoquoque decretum esse, censendum est ; atque adeò, quamvis subditus civitatis decreta iniqua esse censeat, tenetur nihilominùs eadem exequi.

6. At objici potest, an non contra rationis dictamen est, se alterius judicio omninò subjicere, et consequenter, an status civilis rationi non repugnat ; ex quo sequeretur statum civilem irrationalem esse, nec posse creari nisi ab hominibus ratione destitutis, at minimè ab iis, qui ratione ducuntur. Sed quoniam ratio nihil contra naturam docet, non potest ergo sana ratio dictare, ut unusquisque sui juris maneat, quamdiu homines affectibus sunt obnoxii (per art. 15 praec. cap.), hoc est (per art. 5 cap. 1), ratio hoc posse fieri negat. Adde, quòd ratio omninò docet pacem quaerere, quae quidem obtineri nequit, nisi communia civitatis jura inviolata serventur, atque adeò quò homo ratione magis ducitur, hoc est (per art. 11 praeced. cap.), quò magis liber est, eò constantius civitatis jura servabit, et summae potestatis, cujus subditus est, mandata exequetur. Ad quod accedit, quòd status civilis naturaliter instituitur ad metum communem adimendum, et communes miserias propellendum, ac proinde id maximè intendit, quòd unusquisque, qui ratione ducitur, in statu naturali conaretur, sed frustrâ (per art. 15 praeced. cap.): quapropter si homini, qui ratione ducitur, id aliquando ex civitatis mandato faciendum est, quod rationi repugnare novit, id damnum longè compensatur bono, quod ex ipso statu civili haurit : nam rationis etiam lex est, ut ex duobus malis minus eligatur, ac proinde concludere possumus, neminem quicquam contra suae rationis praescriptum agere, quatenus id agit, quod jure civitatis faciendum est : quod nobis faciliùs unusquisque concedet, postquam explicuerimus, quò usque civitatis potentia, et consequenter jus se extendit.

7. Nam considerandum primùm venit, quòd sicuti in statu naturali (per art. 11 praec. cap.) ille homo maximè potens, maximeque sui juris est, qui ratione ducitur, sic etiam illa civitas maximè erit potens, et maximè sui juris, quae ratione fundatur, et dirigitur. Nam civitatis jus potentiâ multitudinis, quae unâ veluti mente ducitur, determinatur. At haec animorum unio concipi nullâ ratione posset, nisi civitas id ipsum maximè intendat, quod sana ratio omnibus hominibus utile esse docet.

8. Secundò venit etiam considerandum, quòd subditi eatenus non sui, sed civitatis juris sint, quatenus ejus potentiam, seu minas metuunt, vel quatenus statum civilem amant (per art. 10 praec. cap.). Ex quo sequitur, quòd ea omnia, ad quae agenda nemo praemiis, aut minis induci potest, ad jura civitatis non pertineant. Ex. gr. judicandi facultate nemo cedere potest : quibus enim praemiis, aut minis induci potest homo, ut credat, totum non esse suâ parte majus, aut quòd Deus non existat, aut quòd corpus, quod videt finitum, Ens infinitum esse credat, et absolutè ut aliquid contra id, quod sentit, vel cogitat, credat ? Sic etiam quibus praemiis, aut minis induci potest homo, ut amet, quem odit, vel ut odio habeat, quem amat ? Atque huc etiam illa referenda sunt, a quibus humana natura ità abhorret, ut ipsa omni malo pejora habeat, ut quòd homo testem contra se agat, ut se cruciet, ut parentes interficiat suos, ut mortem vitare non conetur, et similia, ad quae nemo praemiis, nec minis induci potest. Quòd si tamen dicere velimus, civitatem jus, sive potestatem habere talia imperandi, id nullo alio sensu poterimus concipere, nisi quo quis diceret, hominem jure posse insanire, et delirare : quid enim aliud nisi delirium jus illud esset, cui nemo adstrictus esse potest ? Atque hîc de iis expressè loquor, quae juris civitatis esse nequeunt, et a quibus natura humana plerumque abhorret. Nam quòd stultus, aut vesanus nullis praemiis, neque minis induci possit ad exequenda mandata, et quòd unus, aut alter ex eo, quòd huic, aut illi religioni addictus sit, imperii jura omni malo pejora judicat, jura tamen civitatis irrita non sunt, quandoquidem iisdem plerique cives continentur, ac proinde, quia ii, qui nihil timent, neque sperant, eatenus sui juris sunt (per art. 10 praec. cap.), sunt ergo (per art. 14 praec. cap.) imperii hostes, quos jure cohibere licet.

9. Tertiò denique considerandum venit, ad civitatis jus ea minùs pertinere, quae plurimi indignantur. Nam certum est, homines naturae ductu in unum conspirare, vel propter communem metum, vel desiderio damnum aliquod commune ulciscendi ; et, quia jus civitatis communi multitudinis potentiâ definitur, certum est, potentiam civitatis, et jus eatenus minui, quatenus ipsa causas praebet, ut plures in unum conspirent. Habet certè civitas quaedam sibi metuenda, et sicut unusquisque civis, sive homo in statu naturali, sic civitas eò minùs sui juris est, quò majorem timendi causam habet. Atque haec de jure summarum potestatum in subditos ; jam antequam de earundem in alios jure agam, solvenda videtur quaestio, quae de religione moveri solet.

10. Nam objici nobis potest, an status civilis, et subditorum obedientia, qualem in statu civili requiri ostendimus, non tollat religionem, quâ Deum colere tenemur. Sed si rem ipsam perpendamus, nihil reperiemus, quod possit scrupulum injicere. Mens enim, quatenus ratione utitur, non summarum potestatum, sed sui juris est (per art. 11 cap praec.). Atque adeò vera Dei cognitio, et amor nullius imperio subjici potest, ut nec erga proximum charitas (per art. 8 hujus cap.) ; et si praeterea consideremus summum charitatis exercitium esse illud, quod ad pacem tuendam, et concordiam conciliandam fit, non dubitabimus, illum revera suo officio functum esse, qui unicuique tantum auxilii fert, quantum jura civitatis, hoc est, concordia, et tranquillitas concedunt. Ad externos cultûs quod attinet, certum est, illos ad veram Dei cognitionem, et amorem, qui ex eâ necessariò sequitur, nihil prorsus juvare, nec nocere posse ; atque adeò non tanti faciendi sunt, ut propter ipsos pax, et tranquillitas publica perturbari mereatur. Caeterùm certum est, me jure naturae, hoc est (per art. 3 praec. cap.), ex divino decreto, non esse religionis vindicem ; nam nulla mihi est, ut olim Christi discipulis potestas fuit, ejiciendi spiritûs immundos et faciendi miracula, quae sanè potestas adeò necessaria est ad propagandam religionem in locis, ubi interdicta est, ut sine ipsâ non tantùm oleum, et opera, ut ajunt, perdatur, sed plurimae insuper creentur molestiae, cujus rei funestissima exempla omnia viderunt saecula. Unusquisque igitur, ubicunque sit, Deum potest verâ religione colere, sibique prospicere, quo viri privati officium est. Caeterùm cura religionis propagandae Deo, vel summis potestatibus, quibus solis incumbit reipublicae habere curam, committenda est. Sed ad propositum revertor.

11. Jure summarum potestatum in cives, et subditorum officio explicato, superest, ut earum jus in reliqua consideremus, quod jam ex dictis facilè cognoscitur. Nam, quandoquidem (per art. 2 hujus cap.) jus summae potestatis nihil est praeter ipsum naturae jus, sequitur duo imperia ad invicem sese habere, ut duo homines in statu naturali, excepto hoc, quòd civitas sibi cavere potest, ne ab aliâ opprimatur, quòd homo in statu naturali non potest, nimirùm qui quotidie somno, saepe morbo, aut animi aegritudine et tandem senectute gravatur, et praeter haec aliis incommodis est obnoxius, a quibus civitas securam se reddere potest.

12. Civitas igitur eatenus sui juris est, quatenus sibi consulere, et cavere potest, ne ab aliâ opprimatur (per art. 9 et 15 praec. cap.), et (per art. 10 et 15 praec. cap.) eatenus alterius juris, quatenus alterius civitatis potentiam timet, vel quatenus ab eâ impeditur, quò minùs id, quod vult, exequatur, vel denique quatenus ipsius auxilio ad sui conservationem, vel incrementum indiget ; nam dubitare nequaquam possumus, quin, si duae civitates invicem mutuum auxilium praestare volunt, ambae simul plus possint, et consequenter plus juris simul habeant, quàm alterutra sola. Vide art. 13 cap. praec.

13. Haec autem clariùs intelligi possunt, si consideremus, quòd duae civitates naturâ hostes sunt : homines enim (per art. 14 praec. cap.) in statu naturali hostes sunt ; qui igitur jus naturae extra civitatem retinent, hostes manent. Si itaque altera civitas alteri bellum inferre, et extrema adhibere media velit, quò eam sui juris faciat, id ei jure tentare licet, quandoquidem, ut bellum geratur, ei sufficit ejus rei habere voluntatem. At de pace nihil statuere potest, nisi connivente alterius civitatis voluntate. Ex quo sequitur jura belli uniuscujusque civitatis esse ; pacis autem non unius, sed duarum ad minimum civitatum esse jura, quae propterea confoederatae dicuntur.

14. Hoc foedus tamdiu fixum manet, quamdiu causa foederis pangendi, nempe metus damni, seu lucri spes in medio est ; hâc autem, aut illo civitatum alterutri adempto, manet ipsa sui juris (per art. 10 praec. cap.), et vinculum, quo civitates invicem adstrictae erant, sponte solvitur, ac proinde unicuique civitati jus integrum est solvendi foedus, quandocunque vult, nec dici potest, quòd dolo, vel perfidiâ agat, propterea quòd fidem solvit, simulatque metûs, vel spei causa sublata est, quia haec conditio unicuique contrahentium aequalis fuit, ut scilicet quae prima extra metum esse posset, sui juris esset, eoque ex sui animi sententiâ uteretur, et praeterea quia nemo in futurum contrahit, nisi positis praecedentibus circumstantiis : his autem mutatis totius statûs etiam mutatur ratio, et hâc de causâ unaquaeque confoederatarum civitatum jus retinet sibi consulendi, et unaquaeque propterea, quantum potest, conatur extra metum, et consequenter sui juris esse, et impedire, quò minùs altera potentior evadat. Si quae ergo civitas, se deceptam esse, queritur, ea sanè non confoederatae civitatis fidem, sed suam tantummodò stultitiam damnare potest, quòd scilicet salutem suam alteri, qui sui juris, et cui sui imperii salus summa lex est, crediderit.

15. Civitatibus, quae unà pacem contraxerunt, jus competit dirimendi quaestiones, quae moveri possunt de pacis conditionibus, seu legibus, quibus sibi invicem fidem adstrinxerunt, quandoquidem pacis jura non unius civitatis, sed contrahentium simul sunt (per art. 13 hujus cap.) ; quòd si de iis convenire inter ipsas non possunt, eo ipso ad belli statum redeunt.

16. Quò plures civitates simul pacem contrahunt, eò unaquaeque reliquis minùs timenda, sive unicuique minor est potestas bellum inferendi, sed eò magis pacis tenetur conditiones servare, hoc est (per art. 13 hujus cap.), eò minus sui juris est, sed eò magis communi confoederatorum voluntati sese accommodare tenetur.

17. Caeterùm fides, quam sana ratio, et religio servandam docet, hîc minimè tollitur : nam nec ratio, nec Scriptura omnem datam fidem servare docet. Cui enim pollicitus sum, argentum ex. gr., quod mihi secreto servandum dedit, custodire, fidem praestare non teneor, simulac noverim, aut scire crediderim, furtum esse, quod mihi servandum dedit ; sed rectiùs agam, si dem operam, ut suis restituatur. Sic etiam, si summa potestas aliquid alteri se facturam promisit, quod postea tempus, seu ratio docuit, aut docere videbatur communi subditorum saluti obesse, fidem sanè solvere tenetur. Cùm itaque Scriptura non nisi in genere doceat fidem servare, et casus singulares, qui excipiendi sunt, uniuscujusque judicio relinquat, nihil ergo docet, quod iis, quae modò ostendimus, repugnat.

18. Sed ne toties opus sit sermonis filum interrumpere, et similes posthac objectiones solvere, monere volo, me haec omnia ex naturae humanae quomodocunque consideratae necessitate demonstrâsse, nempe ex universali omnium hominum conatu sese conservandi, qui conatus omnibus hominibus inest, sive ignari, sivi sapientes sint, ac proinde quomodocunque homines, sive affectu, sive ratione duci considerentur, res eadem erit, quia demonstratio, ut diximus, universalis est.


[modifier] Caput 4

1. Jus summarum potestatum, quod earum potentiâ determinatur, in praecedente capitulo ostendimus, idque in hoc potissimùm consistere vidimus, nempe quòd imperii veluti mens sit, quâ omnes duci debent ; adeoque sola jus habere decernendi, quid bonum, quid malum, quid aequum, quid iniquum, hoc est, quid singulis, vel omnibus simul agendum, vel omittendum sit, ac proinde vidimus iis solis jus competere leges condendi, easque, quando de iis quaestio est, in quocunque singulari casu interpretandi, et decernendi, an datus casus contra, vel secundùm jus factus sit (vide art. 12 et 13 praec. cap.).

2. Cùm haec omnia, ac etiam media, quae ad eadem exequenda requiruntur, omnia negotia sint, quae ad integrum imperii corpus, hoc est, quae ad rempublicam spectant, hinc sequitur, rempublicam ab ejus folummodò directione pendere, qui summum habet imperium ; ac proinde sequitur solius summae potestatis jus esse de factis uniuscujusque judicandi, de factis cujuscunque rationem exigendi, delinquentes poenâ mulctandi, et quaestiones inter cives de jure dirimendi, vel legum latarum peritos statuendi, qui haec ejus loco administrent. Deinde omnia ad bellum, et pacem media adhibendi, et ordinandi, nempe urbes condendi, et muniendi, milites conducendi, officia militaria distribuendi, et, quid factum velit, imperandi, et pacis causâ legatos mittendi, et audiendi, et denique sumptûs ad haec omnia exigendi.

3. Quoniam itaque solius summae potestatis jus sit negotia publica tractandi, vel ministros ad eadem eligendi, sequitur, subditum imperium affectare, qui suo solo arbitrio, supremo concilio inscio, negotium aliquod publicum aggressus est, tametsi id, quod intenderat agere, civitati optimum fore crediderit.

4. Sed quaeri solet, an summa potestas legibus adstricta sit, et consequenter an peccare possit ? Verùm quoniam legis, et peccati nomina non tantùm civitatis jura, sed etiam omnium rerum naturalium, et apprimè rationis communes regulas respicere solent, non possumus absolutè dicere, civitatem nullis adstrictam esse legibus, seu peccare non posse. Nam si civitas nullis legibus, seu regulis, sine quibus civitas non esset civitas, adstricta esset, tum civitas non ut res naturalis, sed ut chimaera essent contemplanda. Peccat ergo civitas, quando ea agit, vel fieri patitur, quae causa esse possunt ipsius ruinae, atque tum eandem eo sensu peccare dicimus, quo philosophi, vel medici naturam peccare dicunt, et hoc sensu dicere possumus, civitatem peccare, quando contra rationis dictamen aliquid agit. Est enim civitas tum maximè sui juris, quando ex dictamine rationis agit (per art. 7 praec. cap.) ; quatenus igitur contra rationem agit, eatenus sibi deficit, seu peccat. Atque haec clariùs intelligi poterunt, si consideremus, quòd, cùm dicimus unumquemque posse de re, quae sui juris est, statuere, quicquid velit, haec potestas non solâ agentis potentiâ, sed etiam ipsius patientis aptitudine definiri debet. Si enim ex. gr. dico, me jure posse de hâc mensâ, quicquid velim, facere, non hercle intelligo, quòd jus habeam efficiendi, ut haec mensa herbam comedat ; sic etiam, tametsi dicimus homines non sui, sed civitatis juris esse, non intelligimus, quod homines naturam humanam admittant, et aliam induant ; atque adeò quòd civitas jus habeat efficiendi, ut homines volent, vel quòd aequè impossibile est, ut homines cum honore adscpiciant ea, quae risum movent, vel nauseam ; sed quòd quaedam circumstantiae occurrant, quibus positis ponitur subditorum erga civitatem reverentia, et metus, et quibus sublatis metus, et reverentia, et cum his civitas unà tollitur. Civitas itaque, ut sui juris sit, metûs, et reverentiae causas servare tenetur, aliàs civitas esse desinit. Nam iis, vel ei, qui imperium tenet, aequè impossibile est, ebrium, aut nudum cum scortis per plateas currere, histrionem agere, leges ab ipso latas apertè violare, seu contemnere, et cum his majestatem servare, ac impossibile est, simul esse, et non esse ; subditos deinde trucidare, spoliare, virgines rapere, et similia, metum in indignationem, et consequenter statum civilem in statum hostilitatis vertunt.

5. Videmus itaque, quo sensu dicere possumus, civitatem legibus teneri, et peccare posse. Verùm si per legem intelligamus jus civile, quod ipso jure civili vindicari potest, et peccatum id, quod jure civili fieri prohibetur, hoc est, si haec nomina genuino sensu sumantur, nullâ ratione dicere possumus, civitatem legibus adstrictam esse, aut posse peccare. Nam regulae, et causae metûs, et reverentiae, quas civitas sui causâ servare tenetur, non ad jura civilia, sed ad jus naturale spectant, quandoquidem (per art. praec.) non jure civili, sed jure belli vindicari possunt, et civitas nullâ aliâ ratione iisdem tenetur, quàm homo in statu naturali, ut sui juris esse possit, sive ne sibi hostis sit, cavere tenetur, ne se ipsum interficiat, quae sanè cautio non obsequium, sed humanae naturae libertas est : at jura civilia pendent a solo civitatis decreto, atque haec nemini, nisi sibi, ut scilicet libera maneat, morem gerere tenetur, nec aliud bonum, aut malum habere, nisi quòd ipsa sibi bonum, aut malum esse decernit ; ac proinde non tantùm jus habet sese vindicandi, leges condendi, et interpretandi, sed etiam easdem abrogandi, et reo cuicunque ex plenitudine potentiae condonandi.

6. Contractûs, seu leges, quibus multitudo jus suum in unum concilium, vel hominem transferunt, non dubium est, quin violari debeant, quando communis salutis interest easdem violare. At judicium de hâc re, an scilicet communis salutis intersit, easdem violare, an secus, nemo privatus, sed is tantùm, qui imperium tenet, jure ferre potest (per art. 3 hujus capituli) ; ergo jure civili is solus, qui imperium tenet, earum legum interpres manet. Ad quod accedit, quòd nullus privatus easdem jure vindicare possit, atque adeò eum, qui imperium tenet, reverâ non obligant. Quòd si tamen ejus naturae sint, ut violari nequeant, nisi simul civitatis robur debilitetur, hoc est, nisi simul plerorumque civium communis metus in indignationem vertatur, eo ipso civitas dissolvitur, et contractus cessat, qui propterea non jure civili, sed jure belli vindicatur. Atque adeò is, qui imperium tenet, nullâ etiam aliâ de causâ hujus contractûs conditiones servare tenetur, quàm homo in statu naturali, ne sibi hostis sit, tenetur cavere, ne se ipsum interficiat, ut in praecedente articulo diximus.

[modifier] Caput 5

1. In articulo 11 cap. 2 ostendimus hominem tum maximè sui juris esse, quando maximè ratione ducitur, et consequenter (vide art. 7 cap. 3) civitatem illam maximè potentem, maximeque sui juris esse, quae ratione fundatur, et dirigitur. Cùm autem optima vivendi ratio ad sese, quantùm fieri potest, conservandum ea sit, quae ex praescripto rationis instituitur, sequitur ergo id omne optimum esse, quod homo, vel civitas agit, quatenus maximè sui juris est. Nam non id omne, quod jure fieri dicimus, optimè fieri affirmamus : aliud namque est agrum jure colere, aliud agrum optimè colere ; aliud, inquam, est sese jure defendere, conservare, judicium ferre, etc., aliud sese optimè defendere, conservare, atque optimum judicium ferre ; et consequenter aliud est jure imperare, et Reipublicae curam habere, aliud optimè imperare, et Rempublicam optimè gubernare. ¨Postquam itaque de jure cujuscunque civitatis in genere egimus, tempus est, ut de optimo cujuscunque imperii statu agamus.

2. Qualis autem optimus cujuscunque imperii sit status, facilè ex fine statûs civilis cognoscitur ; qui scilicet nullus alius est, quàm pax, vitaeque securitas. Ac proinde illud imperium optimum est, ubi homines concorditer vitam transigunt, et cujus jura inviolata servantur. Nam certum est, quòd seditiones, bella, legumque contemptio, sive violatio non tam subditorum malitiae, quàm pravo imperii statui imputanda sunt. Homines enim civiles non nascuntur, sed fiunt. Hominum praeterea naturales affectûs ubique iidem sunt ; si itaque in unâ civitate malitia magis regnat, pluraque peccata committuntur, quàm in aliâ, certum est, id ex eo oriri, quòd talis civitas non satis concordiae providerit, nec jura satis prudenter instituerit, et consequenter neque jus civitatis absolutum obtinuerit. Status enim civilis, qui seditionum causas non abstulit, et ubi bellum continuò timendum, et ubi denique leges frequenter violantur, non multùm ab ipso naturali statu differt, ubi unusquisque ex suo ingenio magno vitae periculo vivit.

3. At sicut subditorum vitia, nimiaque licentia, et contumacia civitati imputanda sunt, ità contrà eorum virtus, et constans legum observantia maximè civitatis virtuti, et juri absoluto tribuenda est, ut patet ex articulo 15 cap. 2. Unde Hannibali meritò eximiae virtuti ducitur, quòd in ipsius exercitu nulla unquam seditio orta fuerit.

4. Civitas, cujus subditi, metu territi, arma non capiunt, potiùs dicenda est, quòd sine bello sit, quàm quòd pacem habeat. Pax enim non belli privatio, sed virtus est, quae ex animi fortitudine oritur : est namque obsequium (per art. 19 cap. 2) constans voluntas id exequendi, quod ex communi civitatis decreto fieri debet. Illa praeterea civitas, cujus pax a subditorum inertiâ pendet, qui scilicet veluti pecora ducuntur, ut tantùm servire discant, rectiùs solitudo, quàm civitas dici potest.

5. Cùm ergo dicimus, illud imperium optimum esse, ubi homines concorditer vitam transigunt, vitam humanam intelligo, quae non solâ sanguinis circulatione, et aliis, quae omnibus animalibus sunt communia, sed quae maximè ratione, verâ mentis virtute, et vitâ definitur.

6. Sed notandum, imperium, quod in hunc finem institui dixi, a me intelligi id, quod multitudo libera instituit, non autem id, quod in multitudinem jure belli acquiritur. Libera enim multitudo majori spe, quàm metu, subacta autem majori metu, quàm spe ducitur : quippe illa vitam colere, haec autem mortem tantummodò vitare studet ; illa, inquam, sibi vivere studet, haec victoris esse cogitur, unde hanc servire, illam liberam esse dicimus. Finis itaque imperii, quod aliquis jure belli adipiscitur, est inter imperium, quod a liberâ multitudine creatur, et illud, quod jure belli acquiritur, si ad utriusque jus in genere attendamus, nulla essentialis detur differentia, finem tamen, ut jam ostendimus, et praeterea media, quibus unumquodque conservari debeat, admodùm diversa habent.

7. Quibus autem mediis princeps, qui solâ dominandi libidine fertur, uti debet, ut imperium stabilire, et conservare possit, acutissimus Machiavellus prolixè ostendit ; quem autem in finem, non satis constare videtur. Si quem tamen bonum habuit, ut de viro sapiente credendum est, fuisse videtur, ut ostenderet, quàm imprudenter multi tyrannum e medio tollere conatur, cùm tamen causae, cur princeps sit tyrannus, tolli nequeant, sed contrà eò magis ponantur, quò principi major timendi causa praebetur ; quod fit, quando multitudo exempla in principem edidit, et parricidio, quasi re bene gestâ, gloriatur. Praeterea ostendere forsan voluit, quantum libera multitudo cavere debet, ne salutem suam uni absolutè credat, qui, nisi vanus sit, et omnibus se posse placere existimet, quotidiè insidias timere debet ;atque adeò sibi potiùs cavere, et multitudinis contrà insidiari magis, quàm consulere cogitur ; et ad hoc de prudentissimo isto viro credendum magis adducor, quia pro libertate fuisse constat, ad quam etiam tuendam saluberrima consilia dedit.

[modifier] Caput 6

1. Quia homines, uti diximus, magis affectu, quam ratione ducuntur, sequitur multitudinem non ex rationis ductu, sed ex communi aliquo affectu naturaliter convenire, et unâ veluti mente duci velle, nempe (ut art. 9 cap. 3 diximus) vel ex communi spe, vel metu, vel desiderio commune aliquod damnum ulciscendi. Cùm autem solitudinis metus omnibus hominibus insit, quia nemo in solitudine vires habet, ut sese defendere, et quae ad vitam necessaria sunt, comparare possit, sequitur statum civilem homines naturâ appetere, nec fieri posse, ut homines eundem unquam penitùs dissolvant.

2. Ex discordiis igitur, et seditionibus, quae in civitate saepe concitantur, nunquam fit, ut cives civitatem dissolvant (ut in reliquis societatibus saepe evenit), sed ut ejusdem formam in aliam mutent, si nimirum contentiones sedari nequeunt servatâ civitatis facie. Quare media, quae ad imperium conservandum requiri dixi, ea intelligo, quae ad imperii formam absque ullâ ejus notabili mutatione conservandam necessaria sunt.

3. Quòd si cum humanâ naturâ ità comparatum esset, ut homines id, quod maximè utile est, maximè cuperent, nullâ esset opus arte ad concordiam, et fidem ; sed quia longè aliter cum naturâ humanâ constitutum esse constat, imperium necessariò ità instituendum est, ut omnes, tam qui regunt, quàm qui reguntur, velint nolint, id tamen agant, quod communis salutis interest, hoc est, ut omnes sponte, vel vi, vel necessitate coacti sint ex rationis praescripto vivere ; quod sit, si imperii res ità ordinentur, ut nihil, quod ad communem salutem spectat, ullius fidei absolutè committatur. Nemo enim tam vigilans est, qui aliquando non dormitet, et nemo tam potenti, tamque integro animo fuit, qui aliquando, et praesertim quando maximè animi fortitudine opus est, non frangeretur, ac pateretur vinci. Et sanè stultitia est ab alio id exigere, quod nemo a se ipso impetrare potest, nempe, ut alteri potiùs, quam sibi vigilet, ut avarus non sit, neque invidus, neque ambitiosus, etc., praesertim is, qui omnium affectuum incitamenta maxima quotidie habet.

4. At experientia contrà docere videtur, pacis, et concordiae interesse, ut omnis potestas ad unum conferatur. Nam nullum imperium tamdiu absque ullâ notabili mutatione stetit, quàm Turcarum, et contrà nulla minùs diuturna, quàm popularia, seu democratica fuerunt, nec ulla, ubi tot seditiones moverentur. Sed si servitium, barbaries et solitudo pax appellanda sit, nihil hominibus pace miserius. Plures sanè, et acerbiores contentiones inter parentes, et liberos, quàm inter dominos, et servos moveri solent, nec tamen oeconomiae interest jus paternum in dominium mutare, et liberos perinde, ac servos habere. Servitutis igitur, non pacis, interest, omnem potestatem ad unum transferre : nam pax, ut jam diximus, non in belli privatione, sed in animorum unione, sive concordiâ consistit.

5. Et sanè, qui credunt posse fieri, ut unus solus summum civitatis jus obtineat, longè errant. Jus enim solâ potentiâ determinatur, ut capite 2 ostendimus : at unius hominis potentia longè impar est tantae moli sustinendae. Unde fit, ut, quem multitudo regem elegit, is sibi imperatores quaerat, seu consiliaros, seu amicos, quibus suam, et omnium salutem committit, ita ut imperium, quod absolutè monarchicum esse creditur, sit reverâ in praxi aristocraticum, non quidem manifestum, sed latens, et propterea pessimum. Ad quod accedit, quòd rex, puer, aeger, aut senectute gravatus, precariò rex sit, sed ii reverâ summam potestatem habeant, qui summa imperii negotia administrant, vel qui regi sunt proximi ; ut jam taceam, quòd rex, libidini obnoxius, omnia saepe moderetur ex libidine unius, aut alterius pellicis, aut cinaedi. Audieram, inquit Orsines, in Asiâ olim regnâsse foeminas : hoc verò novum est, regnare castratum, Curtius lib. X cap. 1.

6. Est praeterea hoc certum, quòd civitas semper magis propter cives, quàm propter hostes periclitur : rari quippe boni. Ex quo sequitur, quòd is, in quem totum imperii jus delatum est, magis cives, quàm hostes semper timebit, et consequenter sibi cavere, et subditis non consulere, sed insidiari conabitur, iis praecipuè, qui sapientiâ clari, vel divitiis potentiores sunt.

7. Accedit praeterea, quòd reges filios etiam plùs timent, quàm amant, et eò magis, quò pacis, bellique artes magis callent, et subditis ob virtutes dilectiores sunt. Unde fit, ut eos ità educare studeant, ut causa timendi absit. Quâ in re officiarii promptissimè regi obsequuntur, et studium adhibebunt summum, ut regem successorem rudem habeant, quem arte tractare possint.

8. Ex quibus omnibus sequitur, regem eò minùs sui juris, et subditorum conditionem eò miseriorem esse, quò magis absolutè civitatis jus in eundem transfertur : atque adeò necesse est, ad imperium monarchicum ritè stabiliendum, fundamenta jacere firma, quibus superstruatur : ex quibus monarchae securitas, et multitudini pax sequatur ; ac proinde, ut monarcha tum maximè sui juris sit, cùm maximè multitudinis saluti consulit. Quaenam autem haec imperii monarchici fundamenta sint, primùm breviter proponam, et deinde ordine ea ostendam.

9. Urbs una, aut plures condendae, et muniendae sunt, quarum omnes cives, sive ii intra moenia, sive extra propter agriculturam habitent, eodem civitatis jure gaudeant ; eâ tamen conditione, ut unaquaeque certum civium numerum ad sui, et communem defensionem habeat ; quae autem id praestare nequit, aliis conditionibus in ditione habenda.

10. Militia ex solis civibus, nullo excepto, formanda est, et ex nullis aliis ; atque adeò omnes arma habere teneantur, et nullus in civium numerum recipiatur, nisi postquam exercitium militare didicerit, illudque signatis anni temporibus exercere pollicitus fuerit. Deinde, uniuscujusque familiae militiâ in cohortes, et legiones divisâ, nullius cohortis dux eligendus, nisi qui architecturam militarem noverit. Porrò cohortium, et legionum duces ad vitam quidem, sed qui unius familiae integrae militiae imperet, in bello tantummocò eligendus, qui annum ad summum imperium habeat, nec continuari in imperio, nec postea eligi possit. Atque hi eligendi sunt ex regis consiliariis (de quibus art. 15 et seqq. dicendum), vel qui officio consiliarii functi sunt.

11. Omnium urbium incolae, et agricolae, hoc est, omnes cives in familias dividendi sunt, quae nomine, et insigni aliquo distinguantur, et omnes ex aliquâ harum familiarum geniti in civium numerum recipiantur, eorumque nomina in catalogum eorum familiae redigantur, simulac eò aetatis pervenerint, ut arma ferre, et officium suum noscere possint ; iis tamen exceptis, qui ob scelus aliquod infames, vel qui muti, vesani, et famuli sunt, qui servili aliquo officio vitam sustentant.

12. Agri, et omne solum, et, si fieri potest, domûs etiam publici juris sint, nempe ejus, qui jus civitatis habet, a quo annuo pretio civibus, sive urbanis, et agricolis locentur ; et praeterea omnes ab omni exactione tempore pacis liberi, sive immunes sint. Atque hujus pretii alia pars ad civitatis munimenta, alia ad usum domesticum regis referenda est. Nam tempore pacis urbes tanquam ad bellum munire, et praeterea naves, et reliqua instrumenta bellica parata necesse est habere.

13. Electo rege ex aliquâ familiâ, nulli nobiles censendi, nisi a rege oriundi, qui propterea insignibus regiis a suâ, et a reliquis familiis distinguantur.

14. Regis consanguinei nobiles masculi, qui ei, qui regnat, gradu consanguinitatis tertio, aut quarto propinqui sunt, uxorem ducere prohibeantur, et si quos liberos procreaverint, illegitimi habeantur, et omni dignitate indigni, nec parentum haeredes agnoscantur, sed eorum bona ad regem redeant.

15. Regis praeterea consiliarii, qui ei proximi, vel dignitate secundi sunt, plures esse debent, et non, nisi ex civibus, eligendi ; nempe, ex unâquâque familiâ tres, aut quatuor, aut quinque (si familiae non plures, quàm sexcentae, fuerint), qui simul unum hujus concilii membrum constituent, non ad vitam, sed in tres, aut quatuor, aut quinque annos, ita ut singulis annis eorum tertia, quarta, aut quinta pars nova eligatur ; in quâ electione tamen apprimè observandum, ut ex unâquâque familiâ unus ad minimum juris peritus consiliarius eligatur.

16. Haec electio ab ipso rege fieri debet, cui constituto anni tempore, quo scilicet novi consiliarii eligendi sunt, unaquaeque familia omnium suorum civium nomina, qui ad annum quinquagesimum aetatis pervenerunt, et qui hujus officii candidati ritè promoti fuerunt, regi tradere debet, ex quibus, quem velit, rex eliget ; at eo anno, quo alicujus familiae juris peritus alteri succedere debet, juris peritorum tantùm nomina sunt regi tradenda. Qui statuo tempore officio hoc consiliarii functi sunt, in eodem continuari nequeant, nec ad catalogum eligendorum quinquennio, aut ampliùs referri. Causa autem, cur necesse sit singulis annis ex unâquâque familiâ unum eligere, est, ne concilium jam ex inexpertis novitiis, jam ex veteratis, et rerum expertis componeretur, quod necessariò fieret, si omnes simul recederent, et novi succederent. Sed si singulis annis ex unâquâque familiâ unus eligatur, tum non nisi quinta, quarta, aut ad summum tertia concilii pars ex novitiis erit. Praeterea si rex aliis negotiis impeditus, aut aliâ de causâ huic electioni vacare aliquamdiu non possit, tum ipsi consiliarii alios pro tempore eligant, donec ispe rex vel alios eligat, vel, quos concilium elegit, probet.

17. Hujus concilii primarium officium sit, imperii fundamentalia jura defendere, consilia de rebus agendis dare, ut rex, qui in bonum publicum decernendum sit, sciat, atque adeò, ut regi nihil de aliquâ re statuere liceat, nisi intellectâ priùs hujus concilii sententiâ ; sed si concilio, ut plerumque fiet, non una mens fuerit, sed diversas habuerit sententias, etiam postquam bis, aut ter quaestionem de eâdem re habuerint, res in longius trahenda non est, sed discrepantes sententiae ad regem deferendae, ut art. 25 hujus capitis docebimus.

18. Hujus praeterea concilii officium etiam sit, regis instituta, seu decreta promulgare, et, quid in rempublicam decretum est, curare, totiusque administrationis imperii curam habere, tanquam regis vicarii.

19. Civibus nulli ad regem aditûs pateant, nisi per hoc concilium, cui omnes postulationes, seu libelli supplices tradendi sunt, ut regi offerantur. Legatis etiam aliarum civitatum non, nisi intercedente hoc concilio, veniam regem alloquendi impetrare liceat ; epistolae praeterea, quae ex aliis locis regi mittuntur, ei ab hoc concilio tradi debent, et absolutè rex censendus est veluti civitatis mens, hoc autem concililum mentis sensus externi, ceu civitatis corpus, per quod mens civitatis statum concipit, et per quod mens id agit, quod sibi optimum esse decernit.

20. Cura filios regis educandi huic etiam concilio incumbat, et etiam tutela, si rex, successore infante, seu puero relicto, obiit. Sed ne tamen concilium interea temporis sine rege sit, ex nobilibus civitatis senior eligendus, qui regis locum suppleat, donec legitimus successor eò aetatis pervenerit, quò imperii onus sustinere possit.

21. Hujus concilii candidati ii sint, qui regimen, fundamenta, et statum, seu conditionem civitatis, cujus subditi sunt, nôrint ; at qui jurisperiti locum occupare vult, is praeter regimen, et conditionem civitatis, cujus subditus est, aliarum etiam, cum quibus commercium aliquod intercedit, scire debet ; sed nulli, nisi qui ad quinquagesium aetatis annum, nullo convicti crimine, pervenerint, in catalogum eligendorum referendi sunt.

22. In hoc concilio nihil de rebus imperii concludendum, nisi praesentibus omnibus membris : quòd si aliquis morbi, aut aliâ de causâ adesse nequeat, aliquem ex eâdem familiâ, qui eodem officio functus, vel qui in catalogum eligendorum relatus est, in ipsius locum mittere debet. Quòd si nec hoc fecerit, sed quòd concilium propter ejus absentiam rem aliquam consulendam in diem differre coactus fuerit, summâ aliqua pecuniae sensibili mulctetur. Sed hoc intelligendum, quando quaestio est de re, quae integrum imperium spectat, videlicet de bello, et pace, de jure aliquo abrogando, vel instituendo, de commercio, etc. Sed si quaestio sit de re, quae unam, aut alteram urbem spectet, de libellis supplicibus, etc., satis erit, si major concilii pars adsit.

23. Ut inter familias aequalitas in omnibus, et ordo sedendi, proponendi, et dicendi habeatur, vices servandae sunt, ut singulae singulis sessionibus praesideant, et quae hâc sessione prima, sequenti ultima sit. Sed eorum, qui ejusdem familiae sunt, is primus sit, qui prior electus fuerit.

24. Hoc concilium quater ad minimum in anno convocetur, ut rationem administrationis imperii a ministris exigant, ut rerum statum noscant, et si quid praeterea statuendum sit, videant. Nam adeò magnum civium numerum negotiis publicis continuò vacare impossibile videtur, sed, quia negotia publica interim exerceri nihilominùs debent, ideò ex hoc concilio quinquaginta, aut plures eligendi sunt, qui soluto concilio, ejus vicem suppleant, quique quotidiè congregari debeant in cubiculo, quod regio sit proximum, atque adeò quotidiè curam habeant aerarii, urbium munimentorum, educationis filii regis, et absolutè eorum omnium magni concilii officiorum, quae modò enumeravimus, praeterquam illud, quòd de rebus novis, de quibus nihil decretum est, consulere non possint.

25. Congregato concilio, antequam aliquid in eo proponatur, quinque, aut sex, aut plures jurisperiti ex familiis, quae illâ sessione ordine loci priores sunt, regem adeant, ut libellos supplices, vel epistolas, si quas habent, tradant, ut rerum statum indicent, et denique ut ex ipso intelligant, quid in suo concilio proponere jubeat ; quo accepto concilium repetant, et, qui ordine loci prior est, rem consulendam aperiat. Nec de re suffragia statim colligenda, quae aliquibus videtur alicujus esse momenti, sed in id tempus differenda, quod rei necessitas concedit. Concilio igitur ad id statuum tempus soluto, poterunt interea uniuscujusque familiae consiliarii de ipsâ seorsum quaestionem habere, et, si res iis magni momenti videbitur, alios, qui eodem officio functi, vel qui ejusdem concilii candidati sunt, consulere, et, si intra constitutum tempus inter ipsos convenire non poterit, illa familia extra suffragium erit (nam unaquaeque familia unum tantùm ferre suffragium poterit) ; aliàs ejus familiae jurisperitus instructus sententiam, quam optimam judicaverint esse, in ipso concilio ferat, et sic reliqui ; et si majori parti visum fuerit post auditas cujusque sententiae rationes, rem iterum perpendere, concilium iterum in tempus solvatur, ad quod unaquaeque familia, quaenam ultima ejus sit sententia, pronunciabit, et tum demum praesente integro concilio suffragiis collectis ea irrita habeatur, quae centum ad minimum suffragia non habuerit, reliquae autem ad regem deferantur a jurisperitis omnibus, qui concilio interfuerunt, ut ex iis, postquam uniuscujusque partis rationes intellexerit, quam velit, eligat, atque inde digressi ad concilium revertantur, ubi omnes regem ad constitutum ab ipso tempus exspectent, ut, quam sententiam ex latis eligendam censet, omnes audiant, et quid faciendum, ipse decernat.

26. Ad justitiam administrandam concilium aliud ex solis jurisperitis est formandum, quorum officium sit lites dirimere, et poenas ex deliquentibus sumere, sed ità ut omnes sententiae, quas tulerint, ab iis, qui concilii magni vicem supplent, probari debeant, num scilicet, servato ritè in judicando ordine, prolatae fuerint, et absque partium studio. Quòd si quae pars, quae causâ cecidit, ostendere poterit, aliquem ex judicibus munere aliquo corruptum fuisse ab adversario, vel aliam communem causam amicitiae erga eundem, vel odii erga ipsum habere, vel denique quod communis judicandi ordo non fuerit servatus, ea in integrum restituatur. Sed haec forsan observari non possent ab iis, qui, quando quaestio de crimine est, non tam argumentis, quàm tormentis reum convincere solent. Verùm nec ego hîc alium in judicando ordinem concipio praeter eum, qui cum optimo civitatis regimine convenit.

27. Hi judices magno etiam, et impari numero esse debent, nempe sexaginta et unus, aut quinquaginta et unus ad minimum, et ex unâ familiâ non nisi unus eligendus, nec tamen ad vitam, sed ut quotannis etiam aliqua ejus pars cedat, et alii totidem eligantur, qui ex aliis sint familiis, quique ad quadragesimum aetatis annum pervenerint.

28. In hoc concilio nulla sententia pronuncianda, nisi praesentibus omnibus judicibus. Quòd si aliquis morbi, aut alterius causâ diu concilio interesse non poterit, alius ad id tempus eligendus, qui ipsius locum suppleat. In suffragiis autem ferendis debebit unusquisque sententiam suam non palam dicere, sed calculis indicare.

29. Hujus, et praecedentis concilii vicariorum emolumenta sint bona primò eorum, qui mortis damnati sunt ab ipsis, et etiam eorum, qui summâ quâdam argenti plectuntur. Deinde ex unâquâque sententiâ, quam de rebus civilibus tulerint, ab eo, qui causâ cecidit, pro ratione totius summae partem aliquotam accipiant, quâ utrumque concilium gaudeat.

30. His conciliis alia subordinentur in unâquâque urbe, quorum etiam membra ad vitam eligi non debent ; sed etiam quotannis pars aliqua eligenda ex solis familiis, quae in eâdem habitant : sed opus non est haec latiùs persequi.

31. Militiae stipendia nulla solvenda tempore pacis, tempore autem belli iis tantummodò quotidiana stipendia danda, qui quotidiano opere vitam sustentant. At duces, et reliqui officiarii cohortium nulla alia emolumenta ex bello exspectanda habeant praeter hostium praedam.

32. Si qui peregrinus alicujus civis filiam in uxorem duxerit, ejus liberi sunt cives censendi, et in catalogo familiae matris inscribendi. Qui autem ex peregrinis parentibus in ipso imperio nati, et educati sunt, iis constituto aliquo pretio. Jus civis ex chiliarchis alicujus familiae emere liceat, et in catalogum ejusdem familiae referantur : nec imperio, tametsi chiliarchae lucri causâ aliquem peregrinum infra constitutum pretium in numerum suorum civium receperint, aliquod inde detrimentum oriri potest ; sed contrà media excogitanda, quibus faciliùs civium augeri possit numerus, et magna hominum detur confluentia. At, qui in catalogum civium non referuntur, aequum est, ut tempore saltem belli otium suum labore, aut exactione aliquâ compensent.

33. Legati, qui tempore pacis ad alias civitates pacis contrahendae, vel conservandae causâ mitti debent, ex solis nobilibus eligendi sunt, et ex civitatis aerario sumptûs iisdem suppeditandi, non autem ex regis domestico aerario.

34. Qui aulam frequentant, et regis domestici sunt, quibusque ex suo aerario domestico stipendia solvit, ab omni civitatis ministerio, seu officio secludendi sunt. Dico expressè, quibus rex ex aerario suo domestico stipendia solvit, ut corporis custodes ab iisdem secludam. Nam corporis custodes nulli praeter civers ejusdem urbis in aulâ, servatis vicibus, vigilare pro rege ante fores debent.

35. Bellum non nisi pacis causâ inferendum, ut eo finito arma cessent. Urbibus igitur jure belli captis, et hoste subacto pacis conditiones instituendae sunt, ut captae urbes nullo praesidio servari debeant, sed vel ut hosti, pacis foedere accepto, potestas concedatur easdem pretio redimendi, vel (si eâ ratione timor semper a tergo maneat formidine loci) prorsùs delendae sunt, et incolae aliò locorum ducendi.

36. Regi nullam extraneam matrimonio sibi jungere, sed tantùm ex consanguineis, vel civibus aliquam in uxorem ducere liceat, ea tamen conditione, si scilicet civem aliquam duxerit, ut qui uxori sanguine sint proximi, nullum civitatis officium administrare possint.

37. Imperium indivisibile esse debet. Si igitur rex plures liberos procreaverit, illorum major natu jure succedat, minimè autem concedendum, ut imperium inter ipsos dividatur, nec ut indivisum omnibus, vel aliquibus tradatur, et multò minùs, ut partem imperii dotem filiae dare liceat. Nam, filias in haereditatem imperii venire, nullâ ratione concedendum.

38. Si rex liberis masculis orbus obierit, ille, qui ipsi sanguine proximus, haeres imperii habendus, nisi fortè uxorem extraneam duxerit, quam repudiare nolit.

39. Ad cives quod attinet, patet ex art. 5 cap. 3 eorum unumquemque ad omnia regis mandata, sive edicta a concilio magno promulgata (vide de hâc conditione art. 18 et 19 hujus capitis) obtemperare debere, tametsi eadem absurdissima credat, vel jure ad id cogi. Atque haec imperii monarchici fundamenta sunt, quibus superstrui debet, ut stabile sit, quemadmodum in sequentibus capitibus demonstrabimus.

40. Ad religionem quod attinet, nulla planè templa urbium sumptibus aedificanda, nec jura de opinionibus statuenda, nisi seditiolae sint, et civitatis fundamenta evertant. Ii igitur, quibus religionem publicè exercere conceditur, templum si velint, suis sumtibus aedificent. At rex ad religionem, cui addictus est, exercendam templum in aulâ sibi proprium habeat.

[modifier] Caput 7

1. Imperii monarchici fundamentis explicatis, eadem hîc ordine demonstrare suscepi ; ad quod apprimè notandum est, praxi nullo modo repugnare, quòd jura adeò firma constituantur, quae nec ab ipso rege aboleri queant. Persae enim reges suos inter deos colere solebant, et tamen ipsi reges potestatem non habebant jura semel instituta revocandi, ut ex Dan. cap. 6 patet ; et nullibi, quod sciam, monarcha absolutè eligitur, nullis expressis conditionibus. Imò nec rationi, nec obedientiae absolutae, quae regi debetur, repugnat ; nam fundamenta imperii veluti regis aeterna decreta habenda sunt, adeò ut ejus ministri ei omninò obediant, si, quando aliquid imperat, quod imperii fundamentis repugnat, mandata exequi velle negent. Quòd exemplo Ulissis clarè explicare possumus. Socii enim Ulissis ipsius mandatum exequebantur, quando navis malo alligatum, et cantu Syrenum mente captum, religare noluerunt, tametsi id modis multis minitando imperabat, et prudentiae ejusdem imputatur, quòd postea sociis gratias egerit, quòd ex primâ ipsius mente ipsi obtemperaverint. Et ad hoc Ulissis exemplum solent etiam reges judices instruere, ut scilicet justitiam exerceant, nec quenquam respiciant, nec ipsum regem, si quid singulari aliquo casu imperaverit, quod contra institutum jus esse noverint. Reges enim non dii, sed homines sunt, qui Syrenum capiuntur saepe cantu. Si igitur omnia ab inconstanti unius voluntate penderent, nihil fixum esset. Atque adeò imperium monarchicum, ut stabile sit, instituendum est, ut omnia quidem ex solo regis decreto fiant, hoc est, ut omne jus sit regis explicata voluntas ; at non ut omnis regis voluntas jus sit, de quo vide art. 3, 5 et 6 praec. cap.

2. Deinde notandum, quòd in jaciendis fundamentis maximè humanos affectûs observare necesse est, nec ostendisse sufficit, quid oporteat fieri, sed apprimè, quî fieri possit, ut homines, sive affectu, sive ratione ducantur, jura tamen rata, fixaque habeant. Nam si imperii jura, sive libertas publica solo invalido legum auxilio nitatur, non tantùm nulla ejus obtinendae erit civibus securitas, ut art. 3 cap. praec. ostendimus, sed etiam exitio erit. Nam hoc certum est, nullam civitatis conditionem miseriorem esse, quàm optimae, quae labascere incipit, nisi uno actu, et ictu cadat, et in servitutem ruat (quod sanè impossibile videtur esse), ac proinde subditis multò satiùs esset suum jus absolutè in unum transferre, quàm incertas, et vanas, sive irritas libertatis conditiones stipulari, atque ità posteris iter ad servitutem crudelissimam parare. At si imperii monarchici fundamenta, quae in prae. cap. retuli, firma esse ostendero, nec divelli posse, nisi cum indignatione maximae partis armatae multitudinis, et ex iis regi, et multitudini pacem, et securitatem sequi, atque haec ex communi naturâ deduxero, dubitare nemo poterit eadem optima esse, et vera, ut patet ex art. 9 cap. 3 et art. 3 et 8 praec. cap. Quod autem hujus illa naturae sint, quàm paucis potero, ostendam.

3. Quòd officium ejus, qui imperium tenet, sit imperii statum, et conditionem semper noscere, et communi omnium saluti vigilare, et id omne, quod majori subditorum parti utile est, efficere, apud omnes in confesso est. Cùm autem unus solus omnia perlustrare nequeat, nec semper animum praesentem habere, et ad cogitandum instituere, et saepe morbo, aut senectute, aut aliis de causis rebus vacare publicis prohibeatur ; necesse ergo est, ut monarchia consiliaros habeat, qui rerum statum noscant, et regem consilio juvent, et ipsius locum saepè suppleant ; atque adeò fiat, ut imperium, seu civitas unâ semper, eâdemque mente constet.

4. Sed quia cum humanâ naturâ ità comparatum est, ut unusquisque suum privatum utile summo cum affectu quaerat, et illa jura aequissima esse judicet, quae rei suae conservandae, et augendae necessaria esse, et alterius causam eatenus defendat, quatenus rem suam eo ipso stabilire credit, hinc sequitur consiliarios necessariò debere eligi, quorum privatae res, et utilitas a communi omnium salute, et pace pendeant ; atque adeò patet, quòd, si ex unoquoque civium genere, sive classe aliquot eligantur, id majori subditorum parti utile erit, quod in hoc concilio plurima habuerit suffragia. Et quamvis hoc concilium, quod ex adeò magno civium numero componitur, frequentari necessariò debeat a multis rudi admodùm ingenio, hoc tamen certum est, unumquemque in negotiis, quae diu magno cum affectu exercuit, satis callidum, atque astutum esse. Quapropter si nulli alii eligantur, nisi ii, qui ad quinquagesimum aetatis annum usque negotia sua sine ignominiâ exercuerunt, satis apti erunt, ut consilia res suas concernentia dare possint, praesertim si in rebus majoris ponderis tempus ad meditandum concedatur. Adde quòd longè abest, ut concilium, quod paucis constat, a similibus non frequentetur. Nam contrà maxima ejus pars ex hominibus ejusmodi constat : quandoquidem unusquisque ibi maximè conatur socios habere bardos, qui ab ipsius ore pendeant, quòd in magnis conciliis locum non habet.

5. Praeterea certum est, unumquemque malle regere, quàm regi. Nam enim volens imperium alteri concedit, ut habet Salustius in primâ ad Caesarem oratione. Ac proinde patet, quòd multitudo integra nunquam jus suum in paucos, aut unum transferet, si inter ipsam convenire possit, nec ex controversiis, quae plerumque in magnis conciliis excitantur, in seditiones ire ; atque adeò multitudo id liberè tantummodò in regem transfert, quod absolutè in potestate ipsa habere nequit, hoc est, controversiarum diremptionem, et in decernando expeditionem. Nam quòd saepè etiam fit, ut rex belli causâ eligatur, quia scilicet bellum a regibus multò feliciùs geritur, inscitia sanè est, nimirùm quòd, ut bellum feliciùs gerant, in pace servire velint ; si quidem pax eo in imperio potest concipi, cujus summa potestas solâ belli causâ in unum translata est, qui propterea virtutem suam, et quid omnes in ipso uno habeant, maximè in bello ostendere potest ; cùm contrà imperium democraticum hoc praecipuum habeat, quòd ejus virtus multò magis in pace, quàm in bello valet. Sed quâcunque de causâ rex eligatur, ipse solus, ut jam diximus, quid imperio utile sit, scire nequit ; sec ad hoc, ut in praec. art. ostendimus necesse est, ut plures cives consiliarios habeat, et quia concipere nequaquam possumus, quòd aliquid de re consulendâ potest concipi, quod tam magnum hominum numerum effugerit, sequitur, quòd praeter omnes hujus concilii sententias, quae ad regem deferentur, nulla poterit concipi ad populi salutem idonea. Atque adeò, quia populi salus suprema lex, seu regis summum jus est, sequitur jus regis esse unam ex latis concilii sententiis eligere, non autem contra totius concilii mentem quicquam decernere, vel sententiam ferre (vide art. 25 praeced. cap.). Sed si omnes sententiae in concilio latae ad regem deferendae essent, fieri posset, ut rex parvis urbibus, quae paucoria habent suffragia, semper faveret. Nam quamvis ex lege concilii statutum sit, ut sententiae non indicatis earum authoribus deferantur, nunquam tamen tam bene cavere poterunt, ut non aliqua effluat, ac proinde necessariò statuendum est, ut illa sententia, quae centum ad minimum suffragia non habuerit, irrita habeatur, quod quidem jus majores urbes summâ vi defendere debebunt.

6. Atque hîc, nisi brevitati studerem, magnas hujus concilii utilitates alias ostenderem ; unam tamen, quae maximi videtur esse momenti, adducam. Nempe, quòd nullum majus ad virtutem incitamentum dari potest, hâc communi spe summum hunc honorem adipiscendi : nam gloriâ maximè ducimur omnes, ut in nostrâ Ethicâ susè ostendimus.

7. Quin majori hujus concilii parti nunquam animus gerendi bellum, sed magnum pacis studium, et amor sempere futurus sit, dubitari non potest. Nam, praeterquam quòd ex bello ipsis timor semper erit bona sua cum libertate amittendi, accedit, quòd ad bellum novi sumptûs requirantur, quos suppeditare debent, ac etiam quòd ipsorum liberi, et affines curis domesticis intenti, studium ad arma in bello applicare, et militatum ire cogentur, unde domum nihil praeter gratuitas cicatrices referre poterunt. Nam, uti art. 31 praeced. cap. diximus, militiae stipendia nulla solvenda, et art. 10 ejusdem cap. ipsa ex solis civibus, et ex nullis aliis formanda.

8. Ad pacem, et concordiam aliud praeterea, quod etiam magni est momenti, accedit, nempe quòd nullus civis bona fixa habeat (vide art. 12 praeced. cap.). Unde omnibus ex bello par propemodùm periculum est : nam omnes lucri causâ mercaturam exercere, vel argentum suum invicem credere, si, ut olim ab Atheniensibus, lex lata sit, quâ prohibeatur unicuique argentum suum foenere aliis, quàm incolis dare ; atque adeò negotia tractare debebunt, quae vel invicem intricata sunt, vel quae eadem media, ut promoveantur, requirunt ; atque adeò hujus concilii maximae parti circa res communes, et pacis artes una plerumque, eademque erit mens ; nam, ut art. 4 hujus cap. diximus, unusquisque alterius causam eatenus defendit, quatenus eo ipso rem suam stabilire credit.

9. Quòd nemo unquam in animum inducet hoc concilium muneribus corrumpere, dubitari non potest. Si enim aliquis ex tam magno hominum numero unum, aut alterum ad se trahat, sanè nihil promovebit : nam, uti diximus, sententia, quae centum ad minimum suffragia non habuerit, irrita est.

10. Quòd praeterea hujus concilii semel stabiliti membra ad minorem numerum redigi non poterunt, facilè videbimus, si hominum communes affectûs consideremus. Omnes enim gloriâ maximè ducuntur, et nullus est, qui sano corpore vivit, qui non speret in longam senectutem vitam trahere. Si itaque calculum ineamus eorum, qui reverâ annum quinquagesimum, aut sexagesimum aetatis attigerunt, et rationem praeterea habeamus magni istius concilii numeri, qui quotannis eligitur, videbimus vix aliquem eorum, qui arma ferunt, dari posse, qui non magnâ spe teneatur, huc dignitatis ascendere; atque adeò omnes hoc concilii jus, quantum poterunt, defendent. Nam notandum, quòd corruptio, nisi paulatim irrepat, facilè praevenitur; at quia faciliùs concipi potest, et minori invidiâ fieri, ut ex unâquâque familiâ, quàm ut ex paucis minor numerus eligatur, aut ut una, aut alia secludatur, ergo (per art. 15 praeced. Cap.) consiliariorum numerus non potest ad alium minorem redigi, nisi simul ab eo una tertia, quarta, aut quinta pars auferatur, quae sanè mutatio admodùm magna est, et consequenter a communi praxi omninò abhorrens. Nec mora praeterea, sive in eligendo negligentia timenda est, quia haec ab ipso Concilio suppletur. Vide art. 16 praeced. Cap.

11. Rex igitur, sive multitudinis metu ductus, vel ut sibi armatae multitudinis majorem partem devinciat, sive animi generositate ductus, ut scilicet utilitati publicae consulat, illam semper sententiam, quae plurima suffragia habuerit, hoc est (per art. 5. hujus cap.), quae imperii majori parti est utilior, firmabit, aut discrepantes sententias, quae ad ipsum delatae sunt, si fieri potest, conciliare studebit, ut omnes ad se trahat, qua in re nervos intendet suos, et ut tam in pace, quam in bello experiantur, quid in ipso uno habeant; atque adeo tum maxime sui juris erit, et imperium maxime habebit, quando maxime communi multitudinis saluti consulit.

12. Nam rex solus omnes metu continere nequit; sed ipsius potentia, ut diximus, nititur militum numero, et praecipuè eorundem virtute, et fide, quae semper inter homines tamdiu constans erit, quamdiu indigentiâ, sive haec honesta, sive turpis sit, copulantur; unde fit, ut reges incitare saepius milites, quam coërcere, et magis eorum vitia, quàm virtutes dissimulare soleant, et plerumque, ut optimos premant, inertes, et luxu perditos inquirere, agnoscere, pecuniâ, aut gratiâ juvare, prehensare manus, jacere oscula, et omnia servilia pro dominatione agere. Ut itaque cives a rege prae omnibus agnoscantur, et quantum status civilis, sive aequitas concedit, sui juris maneant, necesse est, ut militia ex solis civibus componatur, et ut ipsi a consiliis sint; et contra eos omni no subactos esse, et aeterni belli fundamenta jacere, simulatque milites auxiliares duci patiuntur, quorum mercatura bellum est, et quibus in discordiis, et seditionibus plurima vis.

13. Quòd regis consiliarii ad vitam eligi non debeant, sed in tres, quatuor, vel quinque ad summum annos, patet tam ex art. 10 hujus capitis, quam ex iis, quae in art. 9 hujus etiam capitis diximus. Nam, si ad vitam eligerentur, praeterquam quòd maxima civium pars vix ullam spem posset concipere eum honorem adipiscendi; atque adeò magna inde inter cives inaequalitas, unde invidia et continui rumores, et tandem seditiones orirentur, quae sanè regibus dominandi avidis non ingratae essent; magnam praeterea ad omnia licentiam (sublato scilicet succedentium metu) sumerent, rege minimè adversante. Nam, quò civibus magis invisi, eò magis regi adhaerebunt, eique ad adulandum magis proni erunt. Imò quinque annorum intervallum nimium adhuc videtur, quia eo temporis spatio non adeo impossibile factu videtur, ut magna admodùm concilii (quàm etiam magnum sit) pars muneribus, aut gratiâ corrumpatur; atque adeò longè securiùs res sese habebit, si quotannis ex unâquâque familiâ duo cedant, et totidem iisdem succedant (si nimirum ex unâquâque familiâ quinque consiliarii habendi sunt), praeterquam eo anno, quo juris prudens alicujus familiae cedit, et novus ejus loco eligitur.

14. Rex praeterea nullus majorem sibi securitatem polliceri potest, quàm qui in hujusmodi civitate regnat. Nani, praeterquam quòd citò perit, quem sui milites salvum esse nolunt, certum est regibus summum semper periculum esse ab iis, qui eis proximi sunt. Quò igitur consiliarii numero pauciores, et consequenter potentiores sunt, eò regi majus ab ipsis periculuin est, ne imperium in alium transferant. Nihil sanè Davidem magis terruit, quàm quòd ipsius consiliarius Achitophel partes Absolomi elegerat. Huc accedit, si omnis potestas in unum absolutè translata fuerit, quae tum longè faciliùs ex uno in alium transferri potest. Suscepêre enim duo manipulares imperium Romanum transferre, et transtulerunt (Tacit. Hist. lib. I.). Omitto artes, et astûs callidos consiliariorum, quibus sibi cavere debent, ne invidiae immolentur, quia nimis noti sunt, et nemo, qui Historias legit, ignorare potest, consiliariis fidem plerumque exitio fuisse; atque adeò, ut sibi caveant, eosdem callidos, non fidos esse oportet. Sed si consiliarii plures numero, quàm ut in eodem scelere convenire possint, et omnes inter se aequales sint, nec ultra quadriennium eo officio fungantur, regi nequaquam formidolosi esse queunt, nisi libertatem iis adimere tentet, quo omnes cives pariter offendet. Nam, (ut Ant. Perezius optimè notat) imperio absoluto uti principi admodùm periculosum, subditis admodum odiosum, et institutis tam divinis, quàm humanis adversum, ut innumera ostendunt exempla.

15. Praeter haec, alia fundamenta in praec. cap. jecimus, ex quibus regi magna imperii, et civibus libertatis, ac pacis obtinendae securitas oritur, quae suis locis ostendemus. Nam quae ad supremum concilium spectant, quaeque maximi ponderis sunt, ante omnia demonstrare volui, jam reliqua eo, quo ipsa proposui, ordine persequar.

16. Quòd cives eò potentiores, et consequenter magis sui juris sint, quò majores urbes, et magis munitas habent, dubio caret: quò enim locus, in quo sunt, tutior est, eò libertatem suam meliùs tueri, sive hostem externum, vel internum minùs timere possunt, et certum est, homines naturaliter securitati suae eò magis consulere, quo divitiis potentiores sunt. Quae autem urbes alterius potentiâ, ut conserventur, indigent, aequale jus cum eo non habent, sed eatenus alterius sunt juris, quatenus alterius potentia indigent. Jus enim sola potentia definiri in 2. cap. ostendimus.

17. Hâc eâdem etiam de causâ, ut cives scilicet sui juris maneant, et libertatem tueantur, militia ex solis civibus nullo excepto constare debet. Etenim homo armatus magis, quàm inermis sui juris (vide art. 12. hujus cap.), et ii cives suum jus in alterum absolutè transferunt, ejusdemque fidei omninò committunt, cui arma dederunt, et urbium munimenta crediderunt. Huc accedit humana avaritia, quâ plerique maximè ducuntur: fieri enim non potest, ut auxiliarius miles sine magnis sumptibus conducatur, et cives vix pati possunt exactiones, quae sustentandae otiosae militiae requiruntur. Quòd autem nullus, qui integrae militiae, vel magnae ejus parti imperet, nisi, cogente necessitate, in annum ad summum eligendus sit, nôrunt omnes, qui historias, tam sacras, quam profanas legerunt. Ratio autem nihil hoc clariùs docet. Nam sanè imperii robur ei omninò creditur, cui satis temporis conceditur, ut militarem gloriam occupet, ipsiusque nomen supra regis attollatur, vel fidum sibi exercitum faciat obsequio, liberalitate, et reliquis artibus, ducibus assuetis, quibus alienum servitium, et sibi dominationem quaerunt. Denique ad majorem totius imperii securitatem addidi, quòd hi militiae imperatores eligendi sunt ex regis consiliariis, vel qui eodem officio functi sunt, hoc est, viris, qui eò aetatis pervenerunt, quâ homines plerumque vetera, et tuta, quàm nova, et periculosa malint.

18. Cives inter se familiis distinguendos esse dixi, et ex unâquâque aequalem consiliariorum numerum eligendum, ut majores urbes plures haberent pro numero civium consiliarios, et plura, ut aequum est, adferre possent suffragia. Nam imperii potentia et consequenter jus ex civium numero aestimanda est; nec credo, quòd ad hanc inter cives aequalitatem servandam aliud medium aptius excogitari potest, qui omnes naturâ ità comparati sunt, ut unusquisque generi suo adscribi velit, et stirpe a reliquis internosci.

19. Praeterea in statu naturali unusquisque nihil minus sibi vindicare, et sui juris facere potest, quàm solum, et quicquid solo ità adhaeret, ut id nusquam abscondere, nec portare, quò velit, potest. Solum igitur, et quicquid ei eâ, quâ diximus, conditione adhaeret, apprimè communis Civitatis juris est, nempe eorum omnium, qui junctis viribus, vel ejus, cui omnes potestatem dederunt, quâ id sibi vendicare possit, et consequenter solum, et quicquid ei adhaeret, tanti valere apud cives debet, quantum necesse est, ut pedem eo in loco figere, et commune jus, seu libertatem tueri possint. Caeterùm utilitates, quas Civitas hinc necesse est, ut capiat (26), ostendimus art. 8 hujus capitis.

20. Ut cives, quantum fieri potest, aequales sint, quod in civitate apprimè necessarium est, nulli, nisi a rege oriundi, nobiles censendi sunt. At si omnibus ex rege oriundis uxorem ducere, seu liberos procreare liceret, successu temporis in magnum admodùm numerum crescerent, et regi, et omnibus non tantùm oneri, sed formidolosissimi insuper essent. Homines enim, qui otio abundant, scelera plerumque meditantur; unde fit, ut reges maxime nobilium causâ inducantur bellum gerere, quia regibus, nobilibus stipatis, major ex bello, quàm ex pace securitas, et quies. Sed haec, utpote satis nota, relinquo, ut et quae ex art. 15 usque ad 27 in praec. capite dixi: nam praecipua in hoc cap. demonstrata, et reliqua per se manifesta sunt.

21. Quod judices plures numero esse debeant, quàm ut a viro privato magna ejus pars possit muneribus corrumpi, ut et quòd suffragia non palam, sed clam ferre debeant, et quòd vacationis praemium mereantur, omnibus etiam notum. Sed solent ubique annuum habere stipendium; unde fit, ut non admodùm festinent lites dirimere, et saepe, ut quaestionibus nullus sit finis. Deinde ubi bonorum publicatio Regum emolumenta sunt, ibi saepe non ius, aut verum in cognitionibus, sed magnitudo opum spectatur; passim delationes, et locupletissimus quisque in praedam correpti, quae gravia, et intoleranda, sed necessitate armorum excusata, etiam in pace manent. At judicum avaritia, qui scilicet in duos, aut tres annos ad summum constituuntur, metu succedentium temperantur, ut jam taceam, quòd judices bona fixa nulla habere possunt, sed quòd argentum suum lucri causâ concivibus credere debeant, atque adeò iis magis consulere, quàm insidiari coguntur, praesertim si ipsi judices magno, uti diximus, numero sint.

22. At militiae nullum decernendum esse stipendium diximus: nam summum militiae praemium libertas est. In statu enim naturali nititur unusquisque solâ libertatis causâ sese, quantum potest, defendere, nec aliud bellicae virtutis praemium exspectat, quam ut suus sit; in statu autem civili omnes simul cives considerandi perinde, ac homo in statu naturali, qui propterea, dum omnes pro eo statu militant, sibi cavent, sibique vacant. At consiliarii, judices, praetores, etc. plus aliis, quàm sibi vacant, quare iis vacationis praemium decerni aequum est. Accedit, quòd in bello nullum honestius, nec majus victoriae incitamentum esse potest, quàm libertatis imago; sed si contrà civium aliqua pars militiae designetur, quâ de causâ necesse etiam erit iisdem certum stipendium decernere, rex necessariò eosdem prae reliquis agnoscet (ut art. 12 hujus cap. ostendimus), homines scilicet, qui belli artes tantummodò nôrunt, et in pace propter nimium otium luxu corrumpuntur, et tandem propter inopiam rei familiaris nihil praeter rapinas, discordias civiles, et bella meditantur ; atque adeò affirmare possumus imperium monarchicum hujusmodi reverâ statum belli esse, et solam militiam libertate gaudere, reliquos autem servire.

23. Quae de peregrinis in civium numerum recipiendis art. 32 praeced. cap. diximus, per se nota esse credo. Praeterea neminem dubitare existimo, quod ii, qui regi sanguine propinqui sunt, procul ab eo esse debeant, et non belli, sed pacis negotiis distrahi, ex quibus ipsis decus, et imperio quies sequatur. Quamvis nec hoc quidem Turcarum tyrannis satis tutum visum fuerit, quibus propterea religio est fratres omnes necare. Nec mirum; nam quò magis absolute imperii jus in unum translatum est, eò facilius ipsum (ut art. 14 hujus cap. exemplo ostendimus) ex uno in alium transferri potest. At imperium monarchicum, quale hîc concipimus, in quo scilicet mercenarius miles nullus est, satis hoc, quo diximus, modo regis saluti cautum fore, extra dubium est.

24. De iis etiam, quae art. 34 et 35 praeced. Cap. diximus, ambigere nemo potest. Quòd autem rex extraneam in uxorem ducere non debet, facilè demonstratur. Nam praeterquam quod duae civitates, quanquam foedere inter se sociatae, in statu tamen hostilitatis sunt (per art. 14 cap. 3), apprimè cavendum est, ne bellum propter regis res domesticas concitetur, et quia controversiae, et dissensiones ex societate praecipuè, quae ex matrimonio fit, oriuntur, et quae inter duas civitates quaestiones sunt, jure belli plerumque dirimuntur, hinc sequitur imperio exitiale esse arctam societatem cum alio inire. Hujus rei fatale exemplum in Scripturâ legimus mortuo enim Salomone, qui filiam regis Aegypti sibi matrimonio junxerat, filius ejus Rehabeam bellum cum Susaco Aegyptiorum rege infelicissimè gessit, a quo omminò subactus est. Matrimonium praeterea Ludovici 14. regis Galliarum cum filia Philippi quarti novi belli semen fuit, et praeter haec plurima exempla in historiis leguntur.

25. Imperii facies una, eademque servari, et consequenter rex unus, et ejusdem sexûs, et imperium indivisibile esse debet. Quòd autem dixerim, ut filius regis natu major patri jure succedat, vel (si nulli sint liberi) qui regi sanguine proximus est, patet tam ex artic. 13 praeced. cap., quàm quia regis electio, quae a multitudine fit, aeterna, si fieri potest, esse debet; aliàs necessariò fiet, ut summa imperii potestas saepe ad multitudinem transeat, quae mutatio summa est, et consequenter periculosissima. Qui autem statuunt, regem ex eo, quòd imperii dominus est, idque jure absoluto tenet, posse, cui vellet, idem tradere, et successorem, quem velit, eligere, atque adeò regis filium imperii haeredem jure esse, falluntur sanè. Nam regis voluntas tam diu vim juris habet, quamdiu civitatis gladium tenet; imperii namque jus solâ potentiâ definitur. Rex igitur regno cedere quidem potest, sed non imperium alteri tradere, nisi connivente multitudine, vel parte ejus validiore. Quod ut clariùs intelligatur, venit notandum, quòd liberi non jure naturali, sed civili parentum haeredes sunt: nam sola civitatis potentiâ fit, ut unusquisque quorundam bonorum sit dominus; quare eâdem potentiâ, sive jure, quo fit, ut voluntas alicujus, quâ de suis bonis statuit, rata sit, eodem fit, ut eadem voluntas etiam post ipsius mortem rata maneat, quamdiu civitas permanet, et hâc ratione unusquisque in statu civili idem jus, quod dum in vivis est, etiam post mortem obtinet, quia, uti diximus, non tam suâ, quàm civitatis potentiâ, quae aeterna est, de suis bonis quicquam statuere potest. At regis alia prorsus est ratio: nam regis voluntas ipsum jus civile est, et rex ipsa civitas; mortuo igitur rege obiit quodammodò civitas, et status civilis ad naturalem, et consequenter summa potestas ad multitudinem naturaliter redit, quae propterea jure potest leges novas condere, et veteres abrogare. Atque adeò apparet, neminem regi jure succedere, nisi quem multitudo successorem vult, vel in theocratiâ, qualis Hebraeorum civitas olim fuit, quem Deus per prophetam elegerit. Possemus praeterea haec inde deducere, quòd regis gladius, sive jus sit reverâ ipsius multitudinis, sive validioris ejus partis voluntas, vel etiam ex eo, quòd homines ratione praediti nunquam suo jure ità cedunt, ut homines esse desinant, et perinde ac pecudes habeantur. Sed haec ulteriùs persequi non est opus.

26. Caeterùm religionis, sive Deum colendi jus nemo in alium transferre potest. Sed de hoc in duobus ultimis capitibus Tractatûs theologico-politici prolixè egimus, quae hîc repetere superfluum est. Atque his me optimi imperii monarchici fundamenta satis clarè, quamvis breviter, demonstrâsse autumo. Eorum autem cohaerentiam, sive imperii analogiam facilè unusquisque observabit, qui eadem simul aliquâ cum attentione contemplari velit. Superest tantùm monere, me hîc imperium monarchicum concipere, quod a liberâ multitudine instituitur, cui solummodò haec ex usu esse possunt ; nam multitudo, quae alii imperii formae assuevit, non poterit sine magno eversionis periculo totius imperii recepta fundamenta evellere, et totius imperii fabricam mutare.

27. Atque haec, quae scripsimus, risu forsan excipientur ab iis, qui vitia, quae omnibus mortalibus insunt, ad solam plebem restringunt ; nempe quòd in vulgo nihil modicum, terrere, ni paveant, et quòd plebs aut humiliter servit, aut superbè dominatur, nec ei veritas, aut judicium, etc. At natura una, et communis omnium est. Sed potentiâ, et cultu decipimur, unde est, ut duo cùm idem faciunt, saepè dicamus, hoc licet impune facere huic, illi non licet, non quòd dissimilis res sit, sed qui facit. Dominantibus propria est superbia. Superbiunt homines annuâ designatione : quid nobiles, qui honores in aeternum agitant. Sed eorum arrogantia fastu, luxu, prodigalitate, certoque vitiorum concentu, et doctâ quâdam insipientiâ et turpitudinis elegantiâ adornatur, ita ut vitia, quorum singula seorsim spectata, quia tum maximè eminent, faeda et turpia sunt, honesta, et decora imperitis, et ignaris videantur. Nihil praeterea in vulgo modicum, terrere, nisi paveant : nam libertas, et servitium haud facilè miscentur. Denique quòd plebi nulla veritas, neque judicium sit, mirum non est, quando praecipua imperii negotia clam ipsâ agitantur, et non nisi ex paucis, quae celari nequeunt, conjecturam facit. Judicium enim suspendere rara est virtus. Velle igitur clam civibus omnia agere, et ne de iisdem prava judicia ferant, neque ut res omnes sinistrè interpretentur, summa est inscitia. Nam si plebs sese temperare, et de rebus parùm cognitis judicium suspendere, vel ex paucis praecognitis rectè de rebus judicare posset, dignior sanè esset, ut regeret, quàm ut regeretur. Sed, uti diximus, natura omnibus eadem est ; superbiunt omnes dominatione : terrent, nisi paveant, et ubique veritas plerumque infringitur ab insensis, vel obnoxiis, praesertim ubi unus, vel pauci dominantur, qui non jus, aut verum in cognitionibus, sed magnitudinem opum spectant.

28. Milites deinde stipendiarii, militari scilicet disciplinae assueti, algoris, et inediae patientes, civium turbam contemnere solent, utpote ad expugnationes, vel aperto Marte dimicandum longè inferiorem. Sed quòd imperium eâ de causâ infelicius sit, aut minùs constans, nullus, cui mens sana est, affirmabit. Sed contrà unusquisque aequus rerum aestimator illud imperium omnium constantius esse non negabit, quod parta tantùm tueri, nec aliena appetere potest, quodque propterea bellum omnibus modis declinare, et pacem tueri summo studio conatur.

29. Caeterùm fatero hujus imperii consilia celari vix posse. Sed unusquisque mecum etiam fatebitur multò satius esse, ut recta imperii consilia hostibus pateant, quàm ut prava tyrannorum arcana clam civibus habeantur. Qui imperii negotia secretò agitare possunt, idem absolutè in potestate habent, et ut hosti in bello, ita civibus in pace insidiantur. Quòd silentium imperio saepe ex usu sit, negare nemo potest, sed quòd absque eodem idem imperium subsistere nequeat, nemo unquam probabit. At contrà rempublicam alicui absolutè credere, et simul libertatem obtinere, fieri nequaquam potest ; atque adeò inscitia est, parvum damnum summo malo vitare velle. Verùm eorum, qui sibi imperium absolutum concupiscunt, haec unica fuit cantilena, civitatis omnino interesse, ut ipsius negotia secretò agitentur, et alia hujusmodi, quae quantò magis utilitatis imagine teguntur, tantò ad infensius servitium erumpunt.

30. Denique quamvis nullum, quod sciam, imperium his omnibus, quas diximus, conditionibus institutum fuerit, poterimus tamen ipsâ etiam experientiâ ostendere, hanc monarchici imperii formam optimam esse, si causas conservationis cujuscunque imperii non barbari, et ejusdem eversionis considerare velimus. Sed hoc non sine magno lectoris taedio hîc facere possem ; attamen unum exemplum, quod memoriâ dignum videtur, silentio praeterire nolo ; nempe arragonensium imperium, qui singulari erga suos reges fide affecti, et pari constantiâ regni instituta inviolata servaverunt. Nam hi simulatque servile Maurorum jugum a cervicibus dejecerant, regem sibi eligere statuerunt ; quibus autem conditionibus, non satis inter eosdem conveniebat, et hâc de causâ summum pontificem romanum de eâ re consulere constituerunt. Hic, Christi profectò vicarium haec in re se gerens, eos castigavit, quòd non satis Hebraeorum exemplo moniti regem adeò obfirmato animo petere voluerint ; sed si sententiam mutare nollent, suasit, ne regem eligerent, nisi institutis priùs ritibus satis aequis, et ingenio gentis consentaneis, et apprimè ut supremum aliquod concilium crearent, quod regibus, ut lacedaemoniorum ephori, opponeretur, et jus absolutum haberet lites dirimendi, quae inter regem, et cives orirentur. Hoc igitur consilium sequuti, jura, quae ipsis omnium aequissima visa sunt, instituerunt, quorum summus interpres, et consequenter supremus judex non rex, sed concilium esset, quod septendecim vocant, et cujus praeses justitia appellatur. Hic igitur justitia et hi septendecim nullis suffragiis, sed forte ad vitam electi, jus absolutum habent omnes sententias in civem quemcunque ab aliis conciliis tam politicis, quàm ecclesiasticis, vel ab ipso rege latas revocandi, et damnandi, ità ut quislibet civis jus haberet ipsum etiam regem coram hoc judicio vocandi. Praeterea olim jus etiam habuerunt regem eligendi, et potestate privandi ; sed multis post elapsis annis rex don Pedro, qui dicitur Pugio, ambiendo, largiendo, pollicitando, omniumque officiorum genere tandem effecit, ut hoc jus rescinderetur (quod simulac obtinuit, manum pugione coram omnibus amputavit, vel, quod faciliùs crediderim, laesit, addens, non sine sanguinis regii impendio licere subditis regem eligere), eâ tamen conditione : ut potuerint, et possint arma capere contra vim quamcunque, quâ aliquis imperium ingredi in ipsorum damnum velit, imò contra ipsum regem et principem futurum haeredem, si hoc modo (imperium) ingrediatur. Quâ sanè conditione praecedens illud jus non tam aboleverunt, quàm correxerunt. Nam ut art. 5 et 6 cap. 4 ostendimus, rex non jure civili, sed jure belli dominandi potentiâ privari potest, vel ipsius vim vi solummodò repellere subditis licet. Praeter hanc aliàs stipulati sunt conditiones, quae ad nostrum scopum non faciunt. Hi ritûs ex omnium sententiâ instructi incredibili temporis spatio inviolati manserunt, pari semper fide regum erga subditos, ac subditorum erga regem. Sed postquam regnum castellae Ferdinando, qui omnium primus catholicus nuncupatus fuit, haereditate cessit, incepit haec Arragonensium libertas Castellanis esse invisa, qui propterea ipsum Ferdinandum suadere non cessabant, ut jura illa rescinderet. At ille, nondum imperio absoluto assuetus, nihil tentare ausus, consiliariis haec respondit : Praeterquam quòd Arragonensium regnum iis, quas noverunt, conditionibus acceperit, quòdque easdem servare sanctissimè juraverit, et praeterquam quòd inhumanum sit fidem datam solvere, se in animum induxisse, suum regnum stabile fore, quamdiu securitatis ratio non major regi, quàm subditis esset, ità ut nec rex subditis, nec contrà subditi regi praeponderarent ; nam si alterutra pars potentior evadat, pars debilior non tantùm pristinam aequalitatem recuperare, sed dolore accepti damni in alteram contrà referre conabitur, unde vel alterutrius, vel utriusque ruina sequeretur. Quae sanè sapientia verba non satis mirari possem, si prolata fuissent a rege, qui servis, non liberis hominibus imperare consuevisset. Retinuerunt igitur Arragonenses post Ferdinandum libertatem, non jam jure, sed regum potentiorum gratiâ usque ad Philippum secundum, qui eosdem feliciori quidem fato, sed non minori saevitiâ, quàm Confoederatorum Provincias oppressit. Et quamvis Philippus tertius omnia in integrum restituisse videatur, Arragonenses tamen, quorum plerique cupidine potentioribus assentandi (nam inscitia est contra stimulos calces mittere), et reliqui metu territi, nihil praeter libertatis speciosa vocabula, et inanes ritûs retinuerunt.

31. Concludimus itaque multitudinem satis amplam libertatem sub rege servare posse, modò efficiat, ut regis potentia solâ ipsius multitudinis potentiâ determinetur, et ipsius multitudinis praesidio servetur. Atque haec unica fuit regula, quam in jaciendis imperii monarchici fundamentis sequutus sum.

[modifier] Caput 8

Quòd imperium aristocraticum magno patriciorum numero constare debet :
de ejus praestantiâ, et quòd ad absolutum magis, quàm monarchicum accedat,
et hâc de causâ libertati conservandae aptius sit

1. Huc usque de imperio monarchico. Quâ autem ratione aristocraticum instituendum sit, ut permanere possit, hîc jam dicemus. Aristocraticum imperium illud esse diximus, quod non unus, sed quidam ex multitudine selecti tenent, quos imposterum patricios appellabimus. Dico expresse, quod quidam selecti tenent. Nam haec praecipua est differentia inter hoc, et democraticum imperium, quòd scilicet in imperio aristocratico gubernandi jus a solâ electione pendeat : in democratico autem maximè a jure quodam innato, vel fortunâ adepto (ut suo loco dicemus), atque adeò, tametsi imperii alicujus integra multitudo in numerum patriciorum recipiatur, modò illud jus haereditarium non sit, nec lege aliquâ communi ad alios descendat, imperium tamen aristocraticorum omnino erit, quandoquidem nulli, nisi expressè electi, in numerum patriciorum recipiuntur. At si hi duo tantummodò fuerint, alter altero potior esse conabitur, et imperium facilè, ob nimiam uniuscujusque potentiam, in duas partes dividetur, et in tres, aut quatuor, aut quinque, si tres, aut quatuor, aut quinque id tenuerint : sed partes eò debiliores erunt, quò in plures ipsum imperium delatum fuerit : ex quo sequitur, in imperio aristocratico, ut stabile sit, ad minimum patriciorum numerum determinandum, necessariò habendam esse rationem magnitudinis ipsius imperii.

2. Ponatur itaque pro mediocris imperii magnitudine satis esse, ut censum optimi viri dentur, in quos summa imperii potestas delata sit, et quibus consequenter jus competat collegas patricios eligendi, quando eorum aliqus vitâ excessit. Hi sanè omni modo conabuntur, ut eorum liberi, vel qui iis sanguine proximi sunt, sibi succedant : unde fiet, ut summa imperii potestas semper penes eos erit, quos fortuna patriciis liberos, aut consanguineos dedit, et quia ex centum hominibus, qui fortunae causâ ad honores ascendunt, vix tres reperiuntur, qui arte, et consilio pollent, vigentque, fiet ergo, ut imperii potestas non penes centum, sed penes duos tantummodò, aut tres sit, qui animi virtute pollent, quidque facilè omnia ad se trahere, et unusquisque morè humanae cupidinis viam ad monarchiam sternere poterit : atque adeò, si rectè calculum ineamus, necesse est, ut summa potestas imperii, cujus magnitudinis ratio centum optimatum ad minimum exigit, in quinquies mille ad minimum patricios deferatur. Hac enim ratione nunquam deërit, quin centum reperiantur animi virtute excellentes, posito scilicet, quòd ex quinquaginta, qui honores ambiunt, eosque adipiscuntur, unus semper reperiatur optimis non inferior, praeter alios, qui optimorum virtutes aemulantur, quique propterea digni etiam sunt, qui regant.

3. Solent frequentiùs patricii cives esse unius urbis, quae caput totius imperii est, ità ut civitas, sive respublica ex eâdem habeat vocabulum, ut olim romana, hodie veneta, genuensis, etc. At Hollandorum respublica nomen ex integrâ provinciâ habet, ex quo oritur, ut hujus imperii subditi majori libertate gaudeant. Jam antequam fundamenta, quibus hoc imperium aristocraticum niti debet, determinare possimus, notanda est differentia inter imperium, quod in unum, et inter id, quod in satis magnum concilium transfertur, quae sanè permagna est. Nam primò unius hominis potentia integro imperio sustinendo (ut art. 5 cap. 6 diximus) longè impar est, quod sine manifesto aliquo absurdo de concilio satis magno enunciare nemo potest : qui enim concilium satis magnum esse affirmat, simul negat idem imperio sustinendo esse impar. Rex igitur consiliariis omninò indiget, concilium autem hujusmodi minimè. Deinde reges mortales sunt, concilia contrà aeterna : atque adeò imperii potentia, quae semel in concilium satis magnum translata est, nunquam ad multitudinem redit, quod in imperio monarchico locum non habet, ut art. 25 cap. praec. ostendimus. Tertiò regis imperium vel ob ejus pueritiam, aegritudinem, senectutem, vel aliis de causis saepè precarium est ; hujusmodi autem concilii potentia ècontra una, eademque semper manet. Quartò unius hominis voluntas varia admodùm, et inconstans est : et hâc de causâ imperii monarchici omne quidem jus est regis explicata voluntas (ut in art. 1 cap. praec. diximus) : at non omnis regis voluntas jus esse debet, quòd de voluntate concilii satis magni dici nequit. Nam quandoquidem ipsum concilium (ut modò ostendimus) nullis consiliariis indiget, debet necessariò omnis ejus explicata voluntas jus esse. Ac proinde concludimus, imperium, quòd in concilium satis magnum transfertur, absolutum esse, vel ad absolutum maximè accedere. Nam si quod imperium absolutum datur, illud reverâ est, quod integra multitudo tenet.

4. Attamen quatenus hoc imperium aristocraticum nunquam (ut modò ostensum) ad multitudinem redit, nec ulla in eo multitudini consultatio, sed absolutè omnis ejusdem concilii voluntas jus est, debet omninò ut absolutum considerari, et consequenter ejus fundamenta sola ejusdem concilii voluntate, et judicio niti debent, non autem multitudinis vigilantiâ, quandoquidem ipsa tam a consiliis, quàm suffragiis ferendis arcetur. Causa igitur, cur in praxi imperium absolutum non sit, nulla alia esse potest, quàm quia multitudo imperantibus formidolosa est, quae propterea aliquam sibi libertatem obtinet, quam, si non expressâ lege, tacitè tamen sibi vindicat, obtinetque.

5. Apparet itaque hujus imperii conditionem optimam fore, si ità institutum fuerit, ut ad absolutum maximè accedat, hoc est, ut multitudo, quantum fieri potest, minus timenda sit, nullamque libertatem obtineat, nisi quae ex ipsius imperii constitutione ipsi necessariò tribui debet, quaeque adeò non tam multitudinis, quàm totius imperii jus sit, quod soli optimates ut suum vindicant, conservantque ; hoc enim modo praxis cum theoriâ maximè conveniet, ut ex art. praec. patet, et per se etiam manifestum est : nam dubitare non possumus, imperium eò minùs penes patricios esse, quò plura sibi plebs jura vindicat, qualia solent in inferiori Germania opificum collegia, gilden vulgò dicta, habere.

6. Neque hinc, quòd scilicet imperium in concilum absolutè delatum est, ullum ab eodem insensi servitii periculum plebi metuendum. Nam concilii adeò magni voluntas non tam a libidine, quàm a ratione determinari potest ; quippe homines ex malo affectu diverse trahuntur, nec unâ veluti mente duci possunt, nisi quatenus honesta appetunt, vel saltem quae speciem honesti habent.

7. In determinandis igitur imperii aristocratici fundamentis apprimè observamdum est, ut eadem solâ voluntate, et potentiâ supremi ejusdem concilii nitantur, ità ut ipsum concilium, quantum fieri potest, sui juris sit, nullumque a multitudine periculum habeat. Ad haec fundamenta, quae scilicet solâ supremi concilii voluntate, et potentiâ nitantur, determimandum, fundamenta pacis, quae imperii monarchici propria, et ab hoc imperio aliena sunt, videamus. Nam si his alia aequipollentia fundamenta imperio aristocratico idonea substituerimus, et reliqua, ut jam jacta sunt, reliquerimus, omnes absque dubio seditiomum causae sublatae erunt, vel saltem hoc imperium non minùs securum, quàm monarchicum, sed contrà eò magis securum, et ipsius conditio eò melior erit, quò magis quàm monarchicum absque pacis, et libertatis detrimento (vide art. 3 et 6 hujus cap.) ad absolutum accedit; nam quò jus summae potestatis majus est, eò imperii forma cum rationis dictamine magis convenit (per art. 5 cap. 3), et consequenter paci, et libertati conservandae aptior est. Percurramus igitur, quae cap. 6. art. 9 diximus, ut illa, quae ab hoc aliena sunt, rejiciamus, et quae ei congrua sunt, videamus.

8. Quòd primò necesse sit, urbem unam, aut plures condere, et munire, nemo dubitare potest. Sed illa prae