Ethica - Pars II

De Spinoza et Nous.
Aller à : Navigation, rechercher


Ethica
ordine geometrico demonstrata


Baruch Spinoza


1677
Pars secunda
DE NATURÂ ET ORIGINE MENTIS




Ethica ordine geometrico demonstrata

Plan de l'Éthique
Autres œuvres


DE NATURÂ ET ORIGINE MENTIS


Transeo jam ad ea explicanda, quae ex Dei, sive Entis aeterni, et infiniti essentiâ necessariò debuerunt sequi. Non quidem omnia ; infinita enim infinitis modis ex ipsâ debere sequi Prop. 16 Part. 1 demonstravimus : sed ea solummodo, quae nos ad Mentis humanae, ejusque summae beatitudinis cognitionem, quasi manu, ducere possunt.


Sommaire

Definitiones

1. Per corpus intelligo modum, qui Dei essentiam, quatenus, ut res extensa, consideratur, certo, et determinoto modo exprimit ; vid. Coroll. Prop. 25 Part. I.

2. Ad essentiam alicujus rei id pertinere dico, quo dato res necessariò ponitur, et quo sublato res necessariò tollitur ; vel id, sine quo res, et vice versa quod sine re nec esse, nec concipi potest.

3. Per ideam intelligo Mentis conceptum, quem Mens format, propterea quòd res est cogitans.

Explicatio : Dico potiùs conceptum, quam perceptionem, quia perceptionis nomen indicare videtur, Mentem ab objecto pati. At conceptus actionem Mentis exprimere videtur.

4. Per ideam adaequatam intelligo ideam, quae, quatenus in se sine relatione ad objectum consideratur, omnes verae idae proprietates, sive denominationes intrinsecas habet.

Explicatio : Dico intrinsecas, ut illam secludam, quae extrinseca est, nempe convenientam ideae cum suo ideato.

5. Duratio est indefinita existendi continuatio.

Explicatio : Dico indefinitam, quia per se ipsam rei existentis naturam determinari nequaquam potest, neque etiam à causâ efficiente, quae scilicet rei existentiam necessariò ponit, non autem tollit.

6. Per realitatem, et perfectionem idem intelligo.

7. Per res singulares intelligo res, quae finitae sunt, et determinatam habent existentiam. Quòd si plura Individua in unâ actione ità concurrant, ut omnia simul unius effectûs sint causa, eadem omnia eatenus, ut unam rem singularem, considero.

Axiomata

1. Hominis essentia non involvit necessarium existentiam, hoc est, ex naturae ordine, tam fieri potest, ut hic, et ille homo existat, quàm ut non existat.

2. Homo cogitat.

3. Modi cogitandi, ut amor, cupiditas, vel quicunque nomine affectûs animi insigniuntur, non dantur, nisi in eodem Individuo detur idea rei amatae, desideratae, etc. At idea dari potest, quamvis nullus alius detur cogitandi modus.

4. Nos corpus quoddam multis modis affici sentimus.

5. Nullas res singulares praeter corpora, et cogitandi modos, sentimus, nec percipimus.


Postulata vide post 13. Propositionem.

Propositio 1

Cogitatio attributum Dei est, sive Deus est res cogitans.

Demonstratio : Singulares cogitationes, sive haec, et illa cogitatio modi sunt, qui Dei naturam certo, et determinato modo exprimunt (per Coroll. Prop. 25 Part. I). Competit ergo Deo (per Def. 5 Part. I) attributum, cujus conceptum singulares omnes cogitationes involvunt, per quod etiam concipiuntur. Est igitur Cogitatio unum ex infinitis Dei attributis, quod Dei aeternam, et infinitam essentiam exprimit (vid. Def. 6 Part. I), sive Deus est res cogitans. Q.E.D.

Scholium : Patet etiam haec Propositio ex hoc, quòd nos possumus ens cogitans infinitum concipere. Nam quò plura ens cogitans potest cogitare, eò plus realitatis, sive perfectionis idem continere concipimus ; ergo ens, quod infinita infinitis modis cogitare potest, est necessariò virtute cogitandi infinitum. Cùm itaque, ad solam cogitationem attendendo, Ens infinitum concipiamus, est necessariò (per Def. 4 et 6 Part. 1) Cogitatio unum ex infinitis Dei attributis, ut volebamus.

Propositio 2

Extensio attributum Dei est, sive Deus est res extensa.

Demonstratio : Hujus eodem modo procedit, ad demonstratio praecedentis Propositionis.

Propositio 3

In Deo datur necessariò idea, tam ejus essentiae, quàm omnium, quae ex ipsius essentiâ necessariò sequuntur.

Demonstratio : Deus enim (per Prop. 1 hujus) infinita infinitis modis cogitare, sive (quod idem est, per Prop. 16 Part. I) ideam suae essentiae, et omnium, quae necessariò ex eâ sequuntur, formare potest. Atqui omne id, quod in Dei potestate est, necessariò est (per Prop. 35 Part. I) ; ergo datur necessariò talis idea, et (per Prop. 15 Part. I) non nisi in Deo. Q.E.D.

Scholium : Vulgus per Dei potentiam intelligit Dei liberam voluntatem, et jus in omnia, quae sunt, quaeque propterea communiter, ut contingentia, considerantur. Deum enim potestatem omnia destruendi habere dicunt, et in nihilum redigendi. Dei porrò potentiam cum potentiâ Regum saepissime comparant. Sed hoc in Coroll. 1 et 2 Prop. 32 Part. I refutavimus, et Prop. 16 Part. I ostendimus, Deum eâdem necessitate agere, quâ seipsum intelligit, hoc est, sicuti ex necessitate divinae naturae sequitur (sicut omnes uno ore statuunt), ut Deus seipsum intelligat, eâdem etiam necessitate sequitur, ut Deus infinita infinitis modis agat. Deinde Prop. 34 Part. I ostendimus, Dei potentiam nihil esse, praeterquam Dei actuosam essentiam ; adeóque tam nobis impossibile est concipere, Deum non agere, quàm Deum non esse. Porrò si haec ulteriùs persequi liberet, possem hîc etiam ostendere potentiam illam, quam vulgus Deo affingit, non tantum humanam esse (quod ostendit Deum hominem, vel instar hominis à vulgo concipi), sed etiam impotentiam involverere. Sed nolo de eâdem re toties sermonem instituere. Lectorem solummodò iterum atque iterum rogo, ut, quae in prima parte, ex Propositione 16 usque ad finem de hâc re dicta sunt, semel, atque iterum perpendat. Nam nemo ea, quae volo, percipere rectè poterit, nisi magnopere caveat, ne Dei potentiam cum humanâ Regum potentiâ, vel jure confundat.

Propositio 4

Idea Dei, ex quâ infinita infinitis modis sequuntur, unica tantum esse potest.

Demonstratio : Intellectus infinitus nihil, praeter Dei attributa, ejusque affectiones, comprehendit (per Prop. 30 Part. I). Atqui Deus est unicus (per Coroll. 1 Prop. 14 Part. I). Ergo idea Dei, ex quâ infinita infinitis modis sequuntur, unica tantum esse potest. Q.E.D.

Propositio 5

Esse formale idearum Deum, quatenus tantum, ut res cogitans, consideratur, pro causâ agnoscit, et non, quatenus alio attributo explicatur. Hoc est, tam Dei attributorum, quam rerum singularium ideae non ipsa ideata, sive res perceptas pro causâ efficiente agnoscunt, sed ipsum Deum, quatenus est res cogitans.

Demonstratio : Patet idem ex Prop.3 hujus. Ibi enim concludebamus, Deum ideam suae essentiae, et omnium, quae ex eâ necessariò sequuntur, formare posse ex hoc solo, nempe, quòd Deus est res cogitans, et non ex eo, quòd sit suae ideae objectum. Quare esse formale idearum Deum, quatenus est res cogitans, pro causâ agnoscit. Sed aliter hoc modo demonstratur. Esse formale idearum modus est cogitandi (ut per se notum), hoc est (per Coroll. Prop. 25 Part. I) modus, qui Dei naturam, quatenus est res cogitans, certo modo exprimit, adeóque (per Prop. 10 Part. I) nullius alterius attributi Dei conceptum involvit, et consequenter (per Ax. 4 Part. I) nullius alterius attributi, nisi cogitationis, est effectus ; adeóque esse formale idearum Deum, quatenus tantum, ut res cogitans, consideratur, etc. Q.E.D.

Propositio 6

Cujuscunque attributi modi Deum, quatenus tantùm sub illo attributo, cujus modi sunt, et non, quatenus sub ullo alio consideratur, pro causâ habent.

Demonstratio : Unumquodque enim attributum per se absque alio concipitur (per Prop. 10 Part. I). Quare uniuscujusque attributi modi conceptum sui attributi, non autem alterius involvunt ; adeóque (per Ax. 4 Part. I) Deum, quatenus tantum sub illo attributo, cujus modi sunt, et non, quatenus sub ullo alio consideratur, pro causâ habent. Q.E.D.

Corollarium : Hinc sequitur, quòd esse formale rerum, quae modi non sunt cogitandi, non sequitur ideò ex divinâ naturâ, quia res priùs cognovit, sed eodem modo, eâdemque necessitate res ideatae ex suis attributis consequuntur, et concluduntur, ac ideas ex attributo Cogitationis consequi ostendimus.

Propositio 7

Ordo, et connexio idearum idem est, ac ordo, et connexio rerum.

Demonstratio : Patet ex Ax. 4 Part. I. Nam cujuscunque causati idea à cognitione causae, cujus est effectus, dependet.

Corollarium : Hinc sequitur, quòd Dei cogitandi potentia aequalis est ipsius actuali agendi potentiae. Hoc est, quicquid ex infinitâ Dei naturâ sequitur formaliter, id omne ex Dei ideâ eodem ordine, eâdemque connexione sequitur in Deo objectivè.

Scholium : Hîc, antequam ulterius pergamus, revocandum nobis in memoriam est id, quod suprà ostendimus ; nempe, quòd quicquid ab infinito intellectu percipi potest, tanquam substantiae essentiam constituens, id omne ad unicam tantum substantiam pertinet, et consequenter quòd substantia cogitans, et substantia extensa una, eademque est substantia, quae jam sub hoc, jam sub illo attributo comprehenditur. Sic etiam modus extensionis, et idea illius modi, una, eademque est res, sed duobus modis expressa ; quod quidam Hebraeorum quasi per nebulam vidisse videntur, qui scilicet statuunt, Deum, Dei intellectum, resque ab ipso intellectas unum, et idem esse. Ex. gr. circulus in naturâ existens, et idea circuli existensis, quae etiam in Deo est, una eademque est res, quae per diversa attributa explicatur ; et ideò sive naturam sub attributo Extensionis, sive sub attributo Cogitationis, sive sub alio quocunque concipiamus, unum, eundemque ordinem, sive unam, eandemque causarum connexionem, hoc est, easdem res invicem sequi reperiemus. Nec ullâ aliâ de causâ dixi, quòd Deus sit causa ideae ex. gr. circuli, quatenus tantùm est res cogitans, et circuli, quatenus tantùm est res extensa, nisi quia esse formale ideae circuli non, nisi per alium cogitandi modum, tanquam causam proximam, et ille iterùm per alium, et sic in infinitum, potest percipi, ità ut, quamdiu res, ut cogitandi modi considerantur, ordinem totius naturae, sive causarum connexionem, per solum Cogitationis attributum explicare debemus, et quatenus, ut modi Extensionis, considerantur, ordo etiam totius naturae per solum Extensionis attributum explicari debet, et idem de aliis attributis intelligo. Quare rerum, ut in se sunt, Deus reverâ est causa, quatenus infinitis constat attributis ; nec impraesentiarum haec clariùs possum explicare.

Propositio 8

Ideae rerum singularium, sive modorum non existentium ità debent comprehendi in Dei infinitâ ideâ, ac rerum singularium, sive modorum essentiae formales in Dei attributis continentur.

Demonstratio : Haec Propositio patet ex praecedenti, sed intelligitur clariùs ex praecedenti Scholio.

Corollarium : Hinc sequitur, quod, quamdiu res singulares non existunt, nisi quatenus in Dei attributis comprehenduntur, earum esse objectivum, sive ideae non existunt, nisi quatenus infinita Dei idea existit ; et ubi res singulares dicuntur existere, non tantùm quatenus in Dei attributis comprehenduntur, sed quatenus etiam durare dicuntur, earum ideae etiam existentiam, per quam durare dicuntur, involvent.

Scholium : Si quis ad uberiorem hujus rei explicationem exemplum desideret,
E II p8s.jpg
nullum sane dare potero, quod rem, de quâ hic loquor, utpote unicam, adaequatè explicet ; conabor tamen rem, ut fieri potest, illustrare. Nempe circulus talis est naturae, ut omnium linearum rectarum, in eodem sese invicem secantium, rectangula sub segmentis sint inter se aequalia ; quare in circulo infinita inter se aequalia rectangula continentur ; attamen nullum eorum potest dici existere, nisi quatenus circulus existit, nec etiam alicujus horum rectangulorum idea potest dici existere, nisi quatenus in circuli ideâ comprehenditur. Concipiantur jam ex infinitis illis duo tantùm, nempe E et D existere. Sanè eorum etiam ideae jam non tantùm existunt, quatenus solummodò in circuli idea comprehenduntur, sed etiam, quatenus illorum rectangulorum existentiam involvunt, quo fit, ut à reliquis reliquorum rectangulorum ideis distinguantur.

Propositio 9

Idea rei singularis, actu existentis, Deum pro causâ habet, non quatenus infinitus est, sed quatenus aliâ rei singularis actu existentis ideâ affectus consideratur, cujus etiam Deus est causa, quatenus aliâ tertiâ affectus est, et sic in infinitum.

Demonstratio : Idea rei singularis, actu existentis, modus singularis cogitandi est, et à reliquis distinctus (per Coroll. et Schol. Prop. 8 hujus), adeóque (per Prop. 6 hujus) Deum, quatenus est tantum res cogitans, pro causâ habet. At non (per Prop. 28 Part. I), quatenus est res absolutè cogitans, sed quatenus alio <definito> cogitandi modo affectus consideratur, et hujus etiam Deus est causa, quatenus alio <definito cogitandi modo> affectus est, et sic in infinitum. Atqui ordo, et connexio idearum (per Prop. 7 hujus) idem est, ac ordo, et connexio causarum ; ergo unius singularis ideae alia idea, sive Deus, quatenus aliâ ideâ affectus consideratur, est causa, et hujus etiam, quatenus aliâ affectus est, et sic in infinitum. Q.E.D.

Corollarium : Quicquid in singulari cujuscunque ideae objecto contingit, ejus datur in Deo cognitio, quatenus tantùm ejusdem objecti ideam habet.

Demonstratio : Quicquid in objecto cujuscunque ideae contingit, ejus datur in Deo idea (per Prop. 3 hujus), non, quatenus infinitus est, sed quatenus aliâ rei singularis ideâ affectus consideratur (per praeced. Prop.), sed (per Prop. 7 hujus) ordo, et connexio idearum idem est, ac ordo, et connexio rerum ; erit ergo cognitio ejus, quod in singulari aliquo objecto contingit, in Deo, quatenus tantùm ejusdem objecti habet ideam. Q.E.D.

Propositio 10

Ad essentiam hominis non pertinet esse substantiae, sive substantia formam hominis non constituit.

Demonstratio : Esse enim substantiae involvit necessariam existentiam (per Prop 7 Part. I). Si igitur ad hominis essentiam pertineret esse substantiae, datâ ergo substantiâ, daretur necessariò homo (per Def. 2 hujus), et consequenter homo necessariò existeret, quod (per Ax. 1 hujus) est absurdum. Ergo etc. Q.E.D.

Scholium : Demonstratur etiam haec Propositio ex Propositione 5 Part. I nempe, quòd duae ejusdem naturae substantiae non dentur. Cùm autem plures homines existere possint, ergo id, quod hominis formam constituit, non est esse substantiae. Patet praeterea haec Propositio ex reliquis substantiae proprietatibus, videlicet, quòd substantia sit suâ naturâ infinita, immutabilis, indivisibilis etc., ut facilè unusquisque videre potest.

Corollarium : Hinc sequitur essentiam hominis constitui à certis Dei attributorum modificationibus.

Demonstratio : Nam esse substantiae (per Prop. praeced.) ad essentiam hominis non pertinet. Est ergo (per Prop. 15 Part. I) aliquid, quod in Deo est, et quod sine Deo nec esse, nec concipi potest, sive (per Coroll. Prop. 25 Part. I) affectio, sive modus, qui Dei naturam certo, et determinato modo exprimit.

Scholium : Omnes sanè concedere debent, nihil sine Deo esse, neque concipi posse. Nam apud omnes in confesso est, quòd Deus omnium rerum, tam earum essentiae, quàm earum existentiae, unica est causa, hoc est, Deus non tantùm est causa rerum secundùm fieri, ut ajunt, sed etiam secundùm esse. Ad interim plerique id ad essentiam alicujus rei pertinere dicunt, sine quo res nec esse, nec concipi potest ; adeóque vel naturam Dei ad essentiam rerum creatarum pertinere, vel res creatas sine Deo vel esse, vel concipi posse credunt, vel, quod certius est, sibi non satis constant. Cujus rei causam fuisse credo, quòd ordinem Philosophandi non tenuerint. Nam naturam divinam, quam ante omnia contemplari debebant, quia tam cognitione, quàm naturâ prior est, ordine cognitionis ultimam, et res, quae sensuum objecta vocantur, omnibus priores esse crediderunt ; unde factum est, ut, dum res naturales contemplati sunt, de nullâ re minùs cogitaverint, quàm de divinâ naturâ, et, cùm postea animum ad divinam naturam contemplandum appulerint, de nullâ re minùs cogitare potuerint, quam de primis suis figmentis, quibus rerum naturalium cognitionem superstruxerant ; utpote quae ad cognitionem divinae naturae nihil juvare poterant ; adeóque nihil mirum, si sibi passim contradixerint. Sed hoc mitto. Nam meum intentum hîc tantùm fuit, causam reddere, cur non dixerim, id ad essentiam alicujus rei pertinere, sine quo res nec esse, nec concipi potest ; nimirùm, quia res singulares non possunt sine Deo esse, nec concipi ; et tamen Deus ad earum essentiam non pertinet ; sed id necessariò essentiam alicujus rei constituere dixi, quo dato res ponitur, et quo sublato res tollitur ; vel id, sine quo res, et vice versa id, quod sine re nec esse, nec concipi potest.

Propositio 11

Primum, quod actuale Mentis humanae esse constituit, nihil aliud est, quàm idea rei alicujus singularis actu existentis.

Demonstratio : Essentia hominis (per Coroll. praeced. Prop.) à certis Dei attributorum modis constituitur ; nempe (per Ax. 2 hujus) à modis cogitandi, quorum omnium (per Ax. 3 hujus) idea naturâ prior est, et, eâ datâ, reliqui modi (quibus scilicet idea naturâ prior est) in eodem debent esse individuo (per Ax. 3 hujus). Atque adeò idea primum est, quod humanae Mentis esse constituit. At non idea rei non existentis. Nam tum (per Coroll. Prop. 8 hujus) ipsa idea non posset dici existere ; erit ergo idea rei actu existentis. At non rei infinitae. Res namque infinita (per Prop. 21 et 22 Part. I) debet semper necessariò existere ; atqui hoc (per Ax. 1 hujus) est absurdum ; ergo primum, quod esse humanae Mentis actuale constituit, est idea rei singularis actu existentis. Q.E.D.

Corollarium : Hinc sequitur Mentem humanam partem esse infiniti intellectûs Dei ; ac proinde cùm dicimus, Mentem humanam hoc, vel illud percipere, nihil aliud dicimus, quàm quòd Deus, non quatenus infinitus est, sed quatenus per naturam humanae Mentis explicatur, sive quatenus humanae Mentis essentiam constituit, hanc, vel illam habet ideam ; et cùm dicimus Deum hanc, vel illam ideam habere, non tantùm, quatenus naturam humanae Mentis constituit, sed quatenus simul cum Mente humanâ alterius rei etiam habet ideam, tum dicimus Mentem humanam rem ex parte, sive inadaequatè percipere.

Scholium : Hîc sine dubio Lectores haerebunt, multaque comminiscentur, quae moram injiciant, et hâc de causâ ipsos rogo, ut lento gradu mecum pergant, nec de his judicium ferant, donec omnia perlegerint.

Propositio 12

Quicquid in objecto ideae, humanam Mentem constituentis, contingit, id ab humanâ Mente debet percipi, sive ejus rei dabitur in Mente necessariò idea : Hoc est, si objectum ideae, humanam Mentem constituentis, sit corpus, nihil in eo corpore poterit contingere, quod à Mente non percipiatur.

Demonstratio : Quicquid enim in objecto cujuscunque ideae contingit, ejus rei datur necessariò in Deo cognitio (per Coroll. Prop. 9 hujus), quatenus ejusdem objecti ideâ affectus consideratur, hoc est (per Prop. 11 hujus), quatenus mentem alicujus rei constituit. Quicquid igitur in objecto ideae, humanam Mentem constituentis, contingit, ejus datur necessariò in Deo cognitio, quatenus naturam humanae Mentis constituit, hoc est (per Coroll. Prop. 11 hujus), ejus rei cognitio erit necessariò in Mente, sive Mens id percipit. Q.E.D.

Scholium : Haec Propositio patet etiam, et clariùs intelligitur ex Schol. Prop. 7 hujus, quod vide.

Propositio 13

Objectum ideae, humanam Mentem constituentis, est Corpus, sive certus Extensionis modus actu existens, et nihil aliud.

Demonstratio : Si enim Corpus non esset humanae Mentis objectum, ideae affectionum Corporis non essent in Deo (per Coroll. Prop. 9 hujus), quatenus Mentem nostram, sed quatenus alterius rei mentem constitueret, hoc est (per Coroll. Prop. 11 hujus), ideae affectionum Corporis non essent in nostrâ Mente ; atqui (per Axiom. 4 hujus) ideas affectionum corporis habemus. Ergo objectum ideae, humanam Mentem constituentis, est Corpus, idque (per Prop. 11 hujus) actu existens. Deinde, si praeter Corpus etiam aliud esset Mentis objectum, cùm nihil (per Prop. 36 P. I) existat, ex quo aliquis effectus non sequatur, deberet (per Prop. 12 hujus) necessariò alicujus ejus effectûs idea in Mente nostrâ dari ; atqui (per Axiom. 5 hujus) nulla ejus idea datur. Ergo objectum nostrae Mentis est Corpus existens, et nihil aliud. Q.E.D.

Corollarium : Hinc sequitur hominem Mente, et Corpore constare, et Corpus humanum, prout ipsum sentimus, existere.

Scholium : Ex his non tantùm intelligimus, Mentem humanam unitam esse Corpori, sed etiam, quid per Mentis, et Corporis unionem intelligendum sit. Verùm ipsam adaequatè, sive distinctè intelligere nemo poterit, nisi priùs nostri Corporis naturam adaequatè cognoscat. Nam ea, quae hucusque ostendimus, admodùm communia sunt, nec magis ad homines, quàm ad reliqua Individua pertinent, quae omnia, quamvis diversis gradibus, animata tamen sunt. Nam cujuscunque rei datur necessariò in Deo idea, cujus Deus est causa, eodem modo, ac humani Corporis ideae : atque adeò, quicquid de ideâ humani Corporis diximus, id de cujuscunque rei ideâ necessariò dicendum est. Attamen nec etiam negare possumus, ideas inter se, ut ipsa objecta, differre, unamque aliâ praestantoriem esse, plusque realitatis continere, prout objectum unius objecto alterius praestantius est, plusque realitatis continet ; ac propterea ad determinandum, quid Mens humana reliquis intersit, quidque reliquis praestet, necesse nobis est, ejus objecti, ut diximus, hoc est, Corporis humani naturam cognoscere. Eam autem hîc explicare nec possum, nec id ad ea, quae demonstrare volo, necesse est. Hoc tamen in genere dico, quò Corpus aliquod reliquis aptius est ad plura simul agendum, vel patiendum, eò ejus Mens reliquis aptior est ad plura simul percipiendum ; et quò unius corporis actiones magis ab ipso solo pendent, et quò minùs alia corpora cum eodem in agendo concurrunt, eò ejus mens aptior est ad distinctè intelligendum. Atque ex his praestantiam unius mentis prae aliis cognoscere possumus : deinde causam etiam videre, cur nostri Corporis non, nisi admodùm confusam, habeamus cognitionem, et alia plura, quae in sequentibus ex his deducam. Quâ de causâ operae pretium esse duxi, haec ipsa accuratiùs explicare, et demonstrare, ad quod necesse est, pauca de naturâ corporum praemittere.

[Axiomata]

Axioma 1 : Omnia corpora vel moventur, vel quiescunt.

Axioma 2 : Unumquodque corpus jam tardiùs, jam celeriùs movetur.

Lemma 1

Corpora ratione motûs, et quietis, celeritatis, et tarditatis, et non ratione substantiae ab invicem distinguuntur.

Demonstratio : Primam partem hujus per se notam suppono. At, quòd ratione substantiae non distinguantur corpora, patet, tam ex Prop. 5 quàm 8 Part. I. Sed clariùs ex iis, quae in Schol. Prop. 15 Part. I dicta sunt.

Lemma 2

Omnia corpora in quibusdam conveniunt.

Demonstratio : In his enim omnia corpora conveniunt, quòd unius, ejusdemque attributi conceptum involvunt (per Def. 1 hujus). Deinde, quòd jam tardiùs, jam celeriùs, et absolutè jam moveri, jam quiescere possunt.

Lemma 3

Corpus motum, vel quiescens ad motum, vel quietem determinari debuit ab alio corpore, quod etiam ad motum, vel quietem determinatum fuit ab alio, et illud iterùm ab alio, et sic in infinitum.

Demonstratio : Corpora (per Def. 1 hujus) res singulares sunt, quae (per Lemma 1) ratione motûs, et quietis ab invicem distinguuntur ; adeóque (per Prop. 28 Part. I) unumquodque ad motum, vel quietem necessariò determinari debuit ab aliâ re singulari, nempe (per Prop. 6 hujus) ab alio corpore, quod (per Ax. 1) etiam vel movetur, vel quiescit. At hoc etiam (per eandem rationem) moveri, vel quiescere non potuit, nisi ab alio ad motum, vel quietem determinatum fuisset, et hoc iterùm (per eandem rationem) ab alio, et sic in infinitum. Q.E.D.

Corollarium : Hinc sequitur corpus motum tamdiu moveri, donec ab alio corpore ad quiescendum determinetur ; et corpus quiescens tamdiu etiam quiescere, donec ab alio ad motum determinetur. Quod etiam per se notum est. Nam, cùm suppono, corpus ex. gr. A quiescere, nec ad alia corpora mota attendo, nihil de corpore A dicere potero, nisi quòd quiescat. Quòd si postea contingat, ut corpus A moveatur, id sanè evenire non potuit ex eo, quòd quiescebat ; ex eo enim nil aliud sequi poterat, quàm ut corpus A quiesceret. Si contrà supponatur A moveri, quotiescunque ad A tantùm attendimus, nihil de eodem affirmare poterimus, nisi quòd moveatur.Quòd si postea contingat, ut A quiescat, id sanè evenire etiam non potuit ex motu, quem habebat ; ex motu enim nihil aliud sequi poterat, quàm ut A moveretur : contingit itaque à re, quae non erat in A, nempe à causà externâ, à quâ <Corpus motum A> ad quiescendum determinatum fuit.

[Axiomata]

Axioma 1 : Omnes modi, quibus corpus aliquod ab alio afficitur corpore, ex naturâ corporis affecti, et simul ex naturâ corporis afficientis sequuntur ; ità ut unum, idemque corpus diversimodè moveatur pro diversitate naturae corporum moventium, et contrà ut diversa corpora ab uno, eodemque corpore diversimodè moveantur.

E II p13.jpg
Axioma 2 : Cùm corpus motum alteri quiescenti, quod dimovere nequit, impingit, reflectitur, ut moveri pergat, et angulus lineae motûs reflectionis cum plano corporis quiescentis, cui impegit, aequalis erit angulo, quem linea motûs incidentiae cum eodem plano efficit.

Atque haec de corporibus simplicissimis, quae scilicet solo motu, et quiete, celeritate, et tarditate ab invicem distinguuntur : jam ad composita ascendamus.

Definitio

Cùm corpora aliquot ejusdem, aut diversae magnitudinis à reliquis ità coërcentur, ut invicem incumbant, vel si eodem, aut diversis celeritatis gradibus moventur, ut motûs suos invicem certâ quâdam ratione communicent, illa corpora invicem unita dicemus, et omnia simul unum corpus, sive Individuum componere, quod à reliquis per hanc corporum unionem distinguitur.

[Axioma]

Axioma 3 : Quò partes Individui, vel corporis compositi secundùm majores, vel minores superficies sibi invicem incumbunt, eò difficiliùs, vel faciliùs cogi possunt, ut situm suum mutent, et consequenter eò difficiliùs, vel faciliùs effici potest, ut ipsum Individuum aliam figuram induat. Atque hinc corpora, quorum partes secundùm magnas superficies invicem incumbunt, dura, quorum autem partes secundùm parvas, mollia, et quorum denique partes inter se moventur, fluida vocabo.

Lemma 4

Si corporis, sive Individui, quod ex pluribus corporibus componitur, quaedam corpora segregentur, et simul totidem alia ejusdem naturae eorum loco succedant, retinebit Individuum suam naturam, uti antea, absque ullâ ejus formae mutatione.

Demonstratio : Corpora enim (per Lem. 1) ratione substantiae non distinguuntur ; id autem, quod formam Individui constituit, in corporum unione (per Def. praeced.) consistit ; atqui haec (per Hypothesin), tametsi corporum continua fiat mutatio, retinetur : retinebit ergo Individuum, tam ratione substantiae, quàm modi, suam naturam, uti ante. Q.E.D.

Lemma 5

Si partes, Individuum componentes, majores, minoresve evadant, eâ tamen proportione, ut omnes eandem, ut antea, ad invicem motûs, et quietis rationem fervent, retinebit itidem Individuum suam naturam, ut antea, absque ullâ formae mutatione.

Demonstratio : Hujus eadem est, ac praecedentis Lemmatis.

Lemma 6

Si corpora quaedam, Individuum componentia, motum, quem versùs unam partem habent, aliam versùs flectere cogantur, at ità, ut motûs suos continuare possint, atque invicem eâdam, quâ antea, ratione communicare, retinebit itidem Individuum suam naturam, absque ullâ formae mutatione.

Demonstratio : Per se patet. Id enim omne retinere supponitur, quod in ejusdem definitione formam ipsius constituere diximus.

Lemma 7

Retinet praeterea Individuum, sic compositum, suam naturam, sive id secundùm totum moveatur, sive quiescat, sive versùs hanc, sive versùs illam partem moveatur, dummodo unaquaeque pars motum suum retineat, eumque, uti antea, reliquis communicet.

Demonstratio : Patet ex ipsius definitione, quam vide ante Lem. 4.

Scholium : His itaque videmus, quâ ratione Individuum compositum possit multis modis affici, ejus nihilominùs naturâ fervatâ. Atque hucusque Individuum concepimus, quod non, nisi ex corporibus, quae solo motu, et quiete, celeritate, et tarditate inter se distinguuntur, hoc est, quod ex corporibus simplicissimis componitur. Quòd si jam aliud concipiamus, ex pluribus diversae naturae Individuis compositum, idem pluribus aliis modis posse affici, reperiemus, ipsius nihilominùs naturâ fervatâ. Nam quandoquidem ejus unaquaeque pars ex pluribus corporibus est composita, poterit ergo (per Lem. praeced.) unaquaeque pars, absque ullâ ipsius naturae mutatione jam tardiùs, jam celeriùs moveri, et consequenter motûs suos citiùs, vel tardiùs reliquis communicare. Quòd si praeterea tertium Individuorum genus, ex his secundis compositum, concipiamus, idem multis aliis modis affici posse, reperiemus, absque ullâ ejus formae mutatione. Et si sic porrò in infinitum pergamus, facilè concipiemus, totam naturam unum esse Individuum, cujus partes, hoc est, omnia corpora infinitis modis variant, absque ullâ totius Individui mutatione. Atque haec, si animus fuisset, de corpore ex professo agere, prolixiùs explicare, et demonstrare debuissem. Sed jam dixi me aliud velle, nec aliâ de causâ haec adferre, quàm quia ex ipsis ea, quae demonstrare constitui, facilè possum deducere.

Postulata

1. Corpus humanum componitur ex plurimis (diversae naturae) individuis, quorum unumquodque valdè compositum est.

2. Individuorum, ex quibus Corpus humanum componitur, quaedam fluida, quaedam mollia, et quaedam denique dura sunt.

3. Individua, Corpus humanum componentia, et consequenter ipsum humanum Corpus à corporibus externis plurimus modis afficitur.

4. Corpus humanum indiget, ut conservetur, plurimis aliis corporibus, à quibus continuo quasi regeneratur.

5. Cùm Corporis humani pars fluida à corpore externo determinatur, ut in aliam mollem saepe impingat, ejus planum mutat, et veluti quaedam corporis externi impellentis vestigia eidem imprimit.

6. Corpus humanum potest corpora externa plurimis modis movere, plurimisque modis disponere.


Propositio 14

Mens humana apta est ad plurima percipiendum, et eò aptior, quò ejus Corpus pluribus modis disponi potest.

Demonstratio : Corpus enim humanum (per Post. 3 et 6) plurimis modis à corporibus externis afficitur, disponiturque ad corpora externa plurimis modis afficiendum. At omnia, quae in Corpore humano contingunt (per Prop. 12 hujus), Mens humana percipere debet ; est ergo Mens humana apta ad plurima percipiendum, et eò aptior. Q.E.D.

Propositio 15

Idea, quae esse formale humanae Mentis constituit, non est simplex, sed ex plurimis ideis composita.

Demonstratio : Idea, quae esse formale humanae Mentis constituit, est idea corporis (per Prop. 13 hujus), quod (per Post. 1) ex plurimis valdè compositis Individuis componitur. At cujuscunque Individui, corpus componentis, datur necessariò (per Coroll. Prop. 8 hujus) in Deo idea ; ergo (per Prop. 7 hujus) idea Corporis humani ex plurimis hisce partium componentium ideis est composita. Q.E.D.

Propositio 16

Idea cujuscunque modi, quo Corpus humanum à corporibus externis afficitur, involvere debet naturam Corporis humani, et simul naturam corporis externi.

Demonstratio : Omnes enim modi, quibus corpus aliquod afficitur, ex naturâ corporis affecti, et simul ex naturâ corporis afficientis sequuntur (per Axiom. 1 post Coroll. Lem. 3) : quare eorum idea (per Axiom. 4 Part. 1) utriusque corporis naturam necessariò involvet ; adeóque idea cujuscunque modi, quo Corpus humanum à corpore externo afficitur, Corporis humani, et corporis externi naturam involvit. Q.E.D.

Corollarium 1 : Hinc sequitur primò Mentem humanam plurimorum corporum naturam unà cum sui corporis naturâ percipere.

Corollarium 2 : Sequitur secundò, quòd ideae, quas corporum externorum habemus, magis nostri corporis constitutionem, quàm corporum externorum naturam indicant ; quod in Appendice Partis primae multis exemplis explicui.

Propositio 17

Si humanum Corpus affectum est modo, qui naturam Corporis alicujus externi involvit, Mens humana idem corpus externum, ut actu existens, vel ut sibi praesens, contemplabitur, donec Corpus afficiatur affectu, qui ejusdem corporis existentiam, vel praesentiam secludat.

Demonstratio : Patet. Nam quamdiu Corpus humanum sic affectum est, tamdiu Mens humana (per Prop. 12 hujus) hanc corporis affectionem contemplabitur, hoc est (per Prop. praeced.), ideam habebit modi, actu existentis, quae naturam corporis externi involvit, hoc est, ideam, quae existentiam, vel praesentiam naturae corporis externi non secludit, sed ponit, adeóque Mens (per Coroll. 1 praeced.) corpus externum, ut actu existens, vel ut praesens, contemplabitur, donec afficiatur, etc. Q.E.D.

Corollarium : Mens corpora externa, à quibus Corpus humanum semel affectum fuit, quamvis non existant, nec praesentia sint, contemplari tamen poterit, velut praesentia essent.

Demonstratio : Dum corpora externa Corporis humani partes fluidas ità determinant, ut in molliores saepe impingant, earum plana (per Post. 5) mutant, unde fit (vide Ax. 2 post Coroll. Lem. 3), ut inde alio modo reflectantur, quàm antea solebant, et ut etiam postea, iisdem novis planis spontaneo suo motu occurrendo, eodem modo reflectantur, ac cùm à corporibus externis versùs illa plana impulsae sunt, et consequenter, ut Corpus humanum, dum sic reflexae moveri pergunt, eodem modo afficiant, de quo Mens (per Prop. 12 hujus) iterùm cogitabit, hoc est (per Prop. 17 hujus), Mens iterùm corpus externum, ut praesens, contemplabitur ; et hoc toties, quoties Corporis humani partes fluidae spontaneo suo motu iisdem planis occurrent. Quare, quamvis corpora externa, à quibus Corpus humanum affectum semel fuit, non existant, Mens tamen eadem toties, ut praesentia, contemplabitur, quoties haec corporis actio repetetur. Q.E.D.

Scholium : Videmus itaque, quî fieri potest, ut ea, quae non sunt, veluti praesentia contemplemur, ut saepe fit. Et fieri potest, ut hoc aliis de causis contingat ; sed mihi hîc sufficit ostendisse unam, per quam rem sic possim explicare, ac si ipsam per veram causam ostendissem ; nec tamen credo, me à verâ longè aberrare, quandoquidem omnia illa, quae sumpsi, postulata vix quicquam continent, quod non constet experientiâ, de quâ nobis non licet dubitare, postquam ostendimus Corpus humanum, prout ipsum sentimus, existere (vide Coroll. post Prop. 13 hujus). Praetera (ex Coroll. praec. et Coroll. 2 Prop. 16 hujus) clarè intelligimus, quaenam sit differentia inter ideam ex. gr. Petri, quae essentiam Mentis ipsius Petri constituit, et inter ideam ipsius Petri, quae in alio homine, putà in Paulo, est. Illa enim essentiam Corporis ipsius Petri directè explicat, nec existentiam involvit, nisi quamdiu Petrus existit ; haec autem magis constitutionem corporis Pauli, quàm Petri naturam indicat, et ideò, durante illâ corporis Pauli constitutione, Mens Pauli, quamvis Petrus non existat, ipsum tamen, ut sibi praesentem contemplabitur. Porro, ut verba usitata retineamus, Corporis humani affectiones, quarum ideae Corpora externa, velut nobis praesentia repraesentant, rerum imagines vocabimus, tametsi rerum figuras non referunt. Et cùm Mens hâc ratione contemplatur corpora, eandem imaginari dicemus. Atque hîc, ut, quid sit error, indicare incipiam, notetis velim, Mentis imaginationes in se spectatas, nihil erroris continere, sive Mentem ex eo, quòd imaginatur, non errare ; sed tantùm, quatenus consideratur, carere ideâ, quae existentiam illarum rerum, quas sibi praesentes imaginatur, secludat. Nam si Mens, dum res non existentes, ut sibi praesentes, imaginatur, simul sciret, res illas reverâ non existere, hanc sanè imaginandi potentiam virtuti suae naturae, non vitio tribueret ; praesertim si haec imaginandi facultas à solâ suâ naturâ penderet, hoc est (per Def. 7 Part. I), si haec Mentis imaginandi facultas libera esset.

Propositio 18

Si Corpus humanum à duobus, vel pluribus corporibus simul affectum fuerit semel, ubi Mens postea eorum aliquod imaginabitur, statim et aliorum recordabitur.

Demonstratio : Mens (per Coroll. praeced.) corpus aliquod eâ de causâ imaginatur, quia scilicet humanum Corpus à corporis externi vestigiis eodem modo afficitur, disponiturque, ac affectum est, cùm quaedam ejus partes ab ipso corpore externo fuerunt impulsae : sed (per hypothesin) Corpus tum ità fuit dispositum, ut Mens duo simul corpora imaginaretur ; ergo jam etiam duo simul imaginaretur, atque Mens ubi alterutrum imaginabitur, statim et alterius recordabitur. Q.E.D.

Scholium : Hinc clarè intelligimus, quid sit Memoria. Est enim nihil aliud, quàm quaedam concatenatio idearum, naturam rerum, quae extra Corpus humanum sunt, involventium, quae in Mente sit secundùm ordinem, et concatenationem affectionum Corporis humani. Dico primò concatenationem esse illarum tantùm idearum, quae naturam rerum, quae extra Corpus humanum sunt, involvunt ; non autem idearum, quae earundem rerum naturam explicant. Sunt enim reverâ (per Prop. 16 hujus) ideae affectionum Corporis humani, quae tam hujus, quàm corporum externorum naturam involvunt. Dico secundò hanc concatenationem fieri secundùm ordinem, et concatenationem affectionum Corporis humani, ut ipsam distinguerem à concatenatione idearum, quae fit secundùm ordinem intellectûs, quo res per primas suas causas Mens percipit, et qui in omnibus hominibus idem est. Atque hinc porrò clarè intelligimus, cur Mens ex cogitatione unius rei statim in alteriùs rei cogitationem incidat, quae nullam cum priore habet similitudinem ; ut, ex. gr. ex cogitatione vocis pomi homo Romanus statim in cogitationem fructûs incidet, qui nullam cum articulato illo sono habet similitudinem, nec aliquid commune, nisi quòd ejusdem hominis Corpus ab his duobus affectum saepe fuit, hoc est, quòd ipse homo saepe vocem pomum audivit, dum ipsum fructum videret, et sic unusquisque ex unâ in aliam cogitationem incidet, prout rerum imagines uniuscujusque consuetudo in corpore ordinavit. Nam miles ex. gr. visis in arenâ equi vestigiis statim ex cogitationem belli, etc. incidet. At Rusticus ex cogitatione equi in cogitationem aratri, agri, etc. incidet, et sic unusquisque, prout rerum imagines consuevit hoc, vel alio modo jungere, et concatenare, ex unâ in hanc, vel in aliam incidet cogitationem.

Propositio 19

Mens humana ipsum humanum Corpus non cognoscit, nec ipsum existere scit, nisi per ideas affectionum, quibus Corpus afficitur.

Demonstratio : Mens enim humana est ipsa idea, sive cognitio Corporis humani (per Prop. 13 hujus), quae (per Prop. 9 hujus) in Deo quidem est, quatenus aliâ rei singularis ideâ affectus consideratur ; vel quia (per Post. 4). Corpus humanum plurimis corporibus indiget, à quibus continuò quasi regeneratur ; et ordo, et connexio idearum idem est (per Prop. 7 hujus), ac ordo, et connexio causarum ; erit haec idea in Deo, quatenus plurimarum rerum singularium ideis affectus consideratur. Deus itaque ideam Corporis humani habet, sive Corpus humanum cognoscit, quatenus plurimis aliis ideis affectus est, et non quatenus naturam humanae Mentis constituit, hoc est (per Coroll. Prop. 11 hujus), Mens humana Corpus humanum non cognoscit. At ideae affectionum Corporis in Deo sunt, quatenus humanae Mentis naturam constituit, sive Mens humana easdem affectiones percipit (per Prop. 12 hujus), et consequenter (per Prop. 16 hujus) ipsum Corpus humanum, idque (per Prop. 17 hujus), ut actu existens ; percipit ergo eatenus tantùm Mens humana ipsum humanum Corpus. Q.E.D.

Propositio 20

Mentis humanae datur etiam in Deo idea, sive cognitio, quae in Deo eodem modo sequitur, et ad Deum eodem modo refertur, ac idea sive cognitio Corporis humani.

Demonstratio : Cogitatio attributum Dei est (per Prop. 1 hujus), adeóque (per Prop. 3 hujus) tam ejus, quàm omnium ejus affectionum, et consequenter (per Prop. 11 hujus) Mentis etiam humanae debet necessariò in Deo dari idea. Deinde haec Mentis idea, sive cognitio non sequitur in Deo dari, quatenus infinitus, sed quatenus aliâ rei singularis ideâ affectus est (per Prop. 9 hujus). Sed ordo, et connexio idearum idem est, ac ordo, et connexio causarum (per Prop. 7 hujus) ; sequitur ergo haec Mentis idea, sive cognitio in Deo, et ad Deum eodem modo refertur, ac idea, sive cognitio Corporis. Q.E.D.

Propositio 21

Haec Mentis idea eodem modo unita est Menti, ac ipsa Mens unita est Corpori.

Demonstratio : Mentem unitam esse Corporis ex eo ostendimus, quòd scilicet Corpus Mentis sit objectum (vide Prop. 12 et 13 hujus) : adeóque per eandem illam rationem idea Mentis cum suo objecto, hoc est, cum ipsâ Mente eodem modo unita esse debet, ac ipsa Mens unita est Corpori. Q.E.D.

Scholium : Haec Propositio longè clariùs intelligitur ex dictis in Schol. Prop. 7 hujus ; ibi enim ostendimus Corporis ideam, et Corpus, hoc est (per Prop. 13 hujus) Mentem, et Corpus unum, et idem esse Individuum, quod jam sub Cogitationis, jam sub Extensionis attributo concipitur ; quare Mentis idea, et ipsa Mens una, eademque est res, quae sub uno, eodemque attributo, nempe Cogitationis, concipitur. Mentis, inquam, idea, et ipsa Mens in Deo eâdem necessitate ex eâdem cogitandi potentiâ sequuntur dari. Nam reverâ idea Mentis, hoc est, idea ideae nihil aliud est, quàm forma ideae, quatenus haec, ut modus cogitandi, absque relatione ad objectum consideratur ; simulac enim quis aliquid scit, eo ipso scit, se id scire, et simul scit, se scire, quòd scit, et sic in infinitum. Sed de his postea.

Propositio 22

Mens humana non tantùm Corporis affectiones, sed etiam harum affectionum ideas percipit.

Demonstratio : Affectionum idearum ideae in Deo eodem modo sequuntur, et ad eum eodem modo referuntur, ac ipsae affectionum ideae ; quod eodem modo demonstratur, ac Propositio 20 hujus. At ideae affectionum Corporis in Mente humanâ sunt (per Prop. 12 hujus), hoc est (per Coroll. Prop. 11 hujus), in Deo, quatenus humanae Mentis essentiam constituit ; ergo harum idearum ideae in Deo erunt, quatenus humanae Mentis cognitionem, sive ideam habet, hoc est (per Prop. 21 hujus), in ipsâ Mente humanâ, quae propterea non tantùm Corporis affectiones, sed earum etiam ideas percipit. Q.E.D.

Propositio 23

Mens se ipsam non cognoscit, nisi quatenus Corporis affectionum ideas percipit.

Demonstratio : Mentis idea, sive cognitio (per Prop 20 hujus) in Deo eodem modo sequitur, et ad Deum eodem modo refertur, ac corporis idea, sive cognitio. At quoniam (per Prop. 19 hujus) Mens humana ipsum humanum Corpus non cognoscit, hoc est (per Coroll. Prop. 11 hujus), quoniam cognitio Corporis humani ad Deum non refertur, quatenus humanae Mentis naturam constituit ; ergo nec cognitio mentis ad Deum non refertur, quatenus essentiam Mentis humanae constituit ; atque adeò (per idem Coroll. Prop. 11 hujus) Mens humana eatenus se ipsam non cognoscit. Deinde affectionum, quibus Corpus afficitur, ideae naturam ipsius Corporis humani involvunt (per Prop. 16 hujus), hoc est (per Prop. 13 hujus), cum naturâ Mentis conveniunt ; quare harum idearum cognitio cognitionem Mentis necessariò involvet ; at (per Prop. praec.) harum idearum cognitio in ipsâ humanâ Mente est ; ergo Mens humana eatenus tantùm se ipsam novit. Q.E.D.

Propositio 24

Mens humana partium, Corpus humanum componentium, adaequatam cognitionem non involvit.

Demonstratio : Partes, Corpus humanum componentes, ad essentiam ipsius Corporis non pertinent, nisi quatenus motûs suos certâ quâdam ratione invicem communicant (vide Def. post Coroll. Lem. 3), et non quatenus, ut Individua, absque relatione ad humanum Corpus considerari possunt. Sunt enim partes humani Corporis (per Post. 1) valdè composita Individua, quorum partes (per Lem. 4) à Corpore humano, servatâ omninò ejusdem naturâ, et formâ, segregari possunt, motûsque suos (vide Ax. 1 post Lem. 3) aliis corporibus aliâ ratione communicare ; adeóque (per Prop. 3 hujus) cujuscunque partis idea, sive cognitio in Deo erit, et quidem (per Prop. 9 hujus), quatenus affectus consideratur aliâ ideâ rei singularis, quae res singularis ipsâ parte, ordine naturae, prior est (per Prop. 7 hujus). Quod idem praeterea etiam de quâcunque parte ipsius Individui, Corpus humanum componentis, est dicendum ; adeóque cujuscunque partis, Corpus humanum componentis, cognitio in Deo est, quatenus plurimis rerum ideis affectus est, et non quatenus Corporis humani tantùm habet ideam, hoc est (per Prop. 13 hujus) ideam, quae humanae Mentis naturam constituit ; atque adeò (per Coroll. Prop. 11 hujus) humana Mens partium, Corpus humanum componentium, adaequatam cognitionem non involvit. Q.E.D.

Propositio 25

Idea cujuscunque affectionis Corporis humani adaequatam corporis externi cognitionem non involvit.

Demonstratio : Ideam affectionis Corporis humani eatenus corporis externi naturam involvere ostendimus (vide Prop. 16 hujus), quatenus externum ipsum humanum Corpus certo quodam modo determinat. At quatenus externum corpus Individuum est, quod ad Corpus humanum non refertur, ejus idea, sive cognitio in Deo est (per Prop. 9 hujus), quatenus Deus affectus consideratur alterius rei ideâ, quae (per Prop. 7 hujus) ipso corpore externo prior est naturâ. Quare corporis externi adaequata cognitio in Deo non est, quatenus ideam affectionis humani Corporis habet, sive idea affectionis Corporis humani adaequatam corporis externi cognitionem non involvit. Q.E.D.

Propositio 26

Mens humana nullum corpus externum, ut actu existens, percipit, nisi per ideas affectionum sui Corporis.

Demonstratio : Si à corpore aliquo externo Corpus humanum nullo modo affectum est, ergo (per Prop. 7 hujus) nec idea Corporis humani, hoc est (per Prop. 13 hujus), nec Mens humana ideâ existentiae illius corporis ullo etiam modo affecta est, sive existentiam illius corporis externi ullo modo percipit. At quatenus Corpus humanum à corpore aliquo externo aliquo modo afficitur, eatenus (per Prop. 16 hujus cum Coroll. 1 ejusdem) corpus externum percipit. Q.E.D.

Corollarium : Quatenus Mens humana corpus externum imaginatur, eatenus adaequatam ejus cognitionem non habet.

Demonstratio : Cùm Mens humana per ideas affectionum sui Corporis corpora externa contemplatur, eandem tum imaginari dicimus (vide Schol. Prop. 17 hujus) ; nec Mens aliâ ratione (per Prop. praec.) corpora externa, ut actu existentia, imaginari potest. Atque adeò (per Prop. 25 hujus) quatenus Mens corpora externa imaginatur, eorum adaequatam cognitionem non habet. Q.E.D.

Propositio 27

Idea cujuscunque affectionis Corporis humani adaequatam ipsius humani Corporis cognitionem non involvit.

Demonstratio : Quaelibet idea cujuscunque affectionis humani Corporis eatenus naturam Corporis humani involvit, quatenus ipsum humanum Corpus certo quodam modo affici consideratur (vide Prop. 16 hujus). At quatenus Corpus humanum Individuum est, quod multis aliis modis affici potest, ejus idea, etc. Vide Demonstr. Prop. 25 hujus.

Propositio 28

Ideae affectionum Corporis humani, quatenus ad humanam Mentem tantùm referuntur, non sunt clarae, et distinctae, sed confusae.

Demonstratio : Ideae enim affectionum Corporis humani, tam corporum externorum, quàm ipsius humani Corporis naturam involvunt (per Prop. 16 hujus), nec tantùm Corporis humani, sed ejus etiam partium naturam involvere debent ; affectiones namque modi sunt (per Post. 3), quibus partes Corporis humani, et consequenter totum Corpus afficitur. At (per Prop. 24 et 25 hujus) corporum externorum adaequata cognitio, ut et partium, Corpus humanum componentium, in Deo non est, quatenus humanâ Mente, sed quatenus aliis ideis affectus consideratur. Sunt ergo hae affectionum ideae, quatenus ad solam humanam Mentem referuntur, veluti consequentiae absque praemissis, hoc est (ut per se notum), ideae confusae. Q.E.D.

Scholium : Idea, quae naturam Mentis humanae constituit, demonstratur eodem modo non esse, in se solâ considerata, clara, et distincta ; ut etiam idea Mentis humanae, et ideae idearum affectionum Corporis humani, quatenus ad solam Mentem referuntur, quod unusquisque facilè videre potest.

Propositio 29

Idea ideae cujuscunque affectionis Corporis humani adaequatam humanae Mentis cognitionem non involvit.

Demonstratio : Idea enim affectionis Corporis humani (per [[#p27|Prop. 27 hujus}}) adaequatam ipsius Corporis cognitionem non involvit, sive ejus naturam adaequatè non exprimit, hoc est (per Prop. 13 hujus), cum naturâ Mentis non convenit adaequatè ; adeóque (per Ax. 6 Part. I) hujus ideae idea adaequatè humanae Mentis naturam non exprimit, sive adaequatam ejus cognitionem non involvit. Q.E.D.

Corollarium : Hinc sequitur, Mentem humanam, quoties ex communi naturae ordine res percipit, nec sui ipsius, nec sui Corporis, nec corporum externorum adaequatam, sed confusam tantùm, et mutilatam habere cognitionem. Nam Mens se ipsam non cognoscit, nisi quatenus ideas affectionum corporis percipit (per Prop. 23 hujus). Corpus autem suum (per Prop. 19 hujus) non percipit, nisi per ipsas affectionum ideas, per quas etiam tantùm (per Prop. 26 hujus) corpora externa percipit ; atque adeò, quatenus eas habet, nec sui ipsius (per Prop. 29 hujus), nec sui Corporis (per Prop. 27 hujus), nec corporum externorum (per Prop. 25 hujus) habet adaequatam cognitionem, sed tantùm (per Prop. 28 hujus cum ejus Schol.) mutilatam, et confusam. Q.E.D.

Scholium : Dico expressè, quòd Mens nec sui ipsius, nec sui Corporis, nec corporum externorum adaequatam, sed confusam tantùm, [et mutilatam] cognitionem habeat, quoties ex communi naturae ordine res percipit, hoc est, quoties externè, ex rerum nempe fortuito occursu, determinatur ad hoc, vel illud contemplandum, et non quoties internè, ex eo scilicet, quòd res plures simul contemplatur, determinatur ad earundem convenientas, differentias, et oppugnantias intelligendum ; quoties enim hoc, vel alio modo internè disponitur, tum res clarè, et distinctè contemplatur, ut infrà ostendam.

Propositio 30

Nos de duratione nostri Corporis nullam, nisi admodùm inadaequatam cognitionem habere possumus.

Demonstratio : Nostri corporis duratio ab ejus essentiâ non dependet (per Ax. 1 hujus), nec etiam ab absolutâ Dei naturâ (per Prop. 21 Part. I). Sed (per Prop. 28 Part. I) ad existendum, et operandum determinatur à talibus causis, quae etiam ab aliis determinatae sunt ad existendum, et operandum certâ, ac determinatâ ratione, et hae iterùm ab aliis, et sic in infinitum. Nostri igitur Corporis duratio à communi naturae ordine, et rerum constitutione pendet. Quâ autem ratione constituae sint, ejus rei adaequata cognitio datur in Deo, quatenus earum omnium ideas, et non quatenus tantùm humani Corporis ideam habet (per Coroll. Prop. 9 hujus), quare cognitio durationis nostri Corporis est in Deo admodùm inadaequata, quatenus tantùm naturam Mentis humanae constituere consideratur, hoc est (per Coroll. Prop. 11 hujus), haec cognitio est in nostrâ Mente admodùm inadaequata. Q.E.D.

Propositio 31

Nos de duratione rerum singularium, quae extra nos sunt, nullam, nisi admodùm inadaequatam cognitionem habere possumus.

Demonstratio : Unaquaeque enim res singularis, sicuti humanum Corpus, ab aliâ re singulari determinari debet ad existendum, et operandum certâ, ac determinatâ ratione ; et haec iterùm ab aliâ, et sic in infinitum (per Prop. 28 Part. I). Cùm autem ex hâc communi rerum singularium proprietate in praecedenti Prop. demonstravimus, nos de duratione nostri Corporis non, nisi admodùm inadaequatam cognitionem habere ; ergo hoc idem de rerum singularium duratione erit concludenduum, quòd scilicet ejus non, nisi admodum inadaequatam cognitionem habere possumus. Q.E.D.

Corollarium : Hinc sequitur, omnes res particulares contingentes, et corruptibiles esse. Nam de earum duratione nullam adaequatam cognitionem habere possumus (per Prop. praeced.), et hoc est id, quod per rerum contingentiam, et corruptionis possibilitatem nobis est intelligendum (vide Schol. 1 Prop. 33 Part. I). Nam (per Prop. 29 Part. I) praeter hoc nullum datur contingens.

Propositio 32

Omnes ideae, quatenus ad Deum referuntur, verae sunt.

Demonstratio : Omnes enim ideae, quae in Deo sunt, cum suis <Objectis et> ideatis omninò conveniunt (per Coroll. Prop. 7 hujus), adeóque (per Ax. 6 Part. I) omnes verae sunt. Q.E.D.

Propositio 33

Nihil in ideis positivum est, propter quod falsae dicuntur.

Demonstratio : Si negas, concipe, si fieri potest, modum positivum cogitandi, qui formam erroris, sive falsitatis constituat. Hic cogitandi modus non potest esse in Deo (per Prop. praeced.) ; extra Deum autem etiam nec esse, nec concipi potest (per Prop. 15 Part. I). Atque adeò nihil potest dari positivum in ideis, propter quod falsae dicuntur. Q.E.D.

Propositio 34

Omnis idea, quae in nobis est absoluta, sive adaequatà, et perfecta, vera est.

Demonstratio : Cùm dicimus, dari in nobis ideam adaequatam, et perfectam, nihil aliud dicimus (per Coroll. Prop. 11 hujus), quàm quòd in Deo, quatenus nostrae Mentis essentiam constituit, detur idea adaequata, et perfecta, et consequenter (per Prop. 32 hujus), nihil aliud dicimus, quàm quòd talis idea sit vera. Q.E.D.

Propositio 35

Falsitas consistit in cognitionis privatione, quam ideae inadaequatae, sive mutilatae, et confusae involvunt.

Demonstratio : Nihil in ideis positivum datur, quod falsitatis formam constituat (per Prop. 33 hujus) ; at falsitatis in absolutâ privatione consistere nequit (Mentes enim, non Corpora errare, nec falli dicuntur), neque etiam in absolutâ ignorantiâ ; diversa enim sunt, ignorare, et errare ; quare in cognitionis privatione, quam rerum inadaequata cognitio, sive ideae inadaequatae, et confusae involvunt, consistit. Q.E.D.

Scholium : In Schol. Prop. 17 hujus Partis explicui, quâ ratione error in cognitionis privatione consistit ; sed ad uberiorem hujus rei explicationem exemplum dabo ; nempe : Falluntur homines, quòd se liberos esse putant, quae opinio in hoc solo consistit, quòd suarum actionum sint conscii, et ignari causarum, à quibus determinantur. Haec ergo est eorum libertatis idea, quòd suarum actionum nullam cognoscant causam. Nam quòd ajunt, humanas actiones à voluntate pendêre, verba sunt, quorum nullam habent ideam. Quid enim voluntas sit, et quomodo moveat Corpus, ignorant omnes, qui aliud jactant, et animae sedes, et habitacula fingunt, vel risum, vel nauseam movere solent. Sic cùm solem intuemur, eum ducentos circiter pedes à nobis distare imaginamur, qui error in hâc solâ imaginatione non consistit, sed in eo, quòd dum ipsum sic imaginamur, veram ejus distantiam, et hujus imaginationis causam ignoramus. Nam tametsi postea cognoscamus, eundem ultra 600 terrae diametros à nobis distare, ipsum nihilominùs propè adesse imaginabimur ; non enim solem adeò propinquum imaginamur, propterea quòd veram ejus distantiam ignoramus, sed propterea, quòd affectio nostri corporis essentiam solis involvit, quatenus ipsum corpus ab eodem afficitur.

Propositio 36

Ideae inadaequatae, et confusae eâdem necessitate consequuntur, ac adaequatae, sive clarae, ac distinctae ideae.

Demonstratio : Ideae omnes in Deo sunt (per Prop. 15 Part. I) ; et, quatenus ad Deum referuntur, sunt verae (per Prop. 32 hujus), et (per Coroll. Prop. 7 hujus) adaequatae ; adeóque nullae inadaequatae, nec confusae sunt ; nisi quatenus ad singularem alicujus Mentem referuntur (quâ de re vide Prop. 24 et 28 hujus) ; adeóque omnes tam adaequatae, quàm inadaequatae eâdem necessitate (per Coroll. Prop. 6 hujus) consequuntur. Q.E.D.

Propositio 37

Id, quod omnibus commune (de his vide suprà Lemma 2), quodque aequè in parte, ac in toto est, nullius rei singularis essentiam constituit.

Demonstratio : Si negas, concipe, si fieri potest, id essentiam alicujus rei singularis constituere ; nempe, essentiam B. Ergo (per Def. 2 hujus) id sine B non poterit esse, neque concipi ; atqui hoc est contra Hypothesin : Ergo id ad essentiam B non pertinet, nec alterius rei singularis essentiam constituit. Q.E.D.

Propositio 38

Illa, quae omnibus communia, quaeque aequè in parte, ac in toto sunt, non possunt concipi, nisi adaequatè.

Demonstratio : Sit A aliquid, quod omnibus corporibus commune, quodque aequè in parte cujuscunque corporis, ac in toto est. Dico A non posse concipi, nisi adaequatè. Nam ejus idea (per Coroll. Prop. 7 hujus) erit necessariò in Deo adaequata, tam quatenus ideam Corporis humani, quàm quatenus ideas habet ejusdem affectionum, quae (per Prop. 16, 25 et 27 hujus) tam Corporis humani, quàm corporum externorum naturam ex parte involvunt, hoc est (per Prop. 12 et 13 hujus), haec idea erit necessariò in Deo adaequata, quatenus Mentem humanam constituit, sive quatenus ideas habet, quae in Mente humanâ sunt ; Mens igitur (per Coroll. Prop. 11 hujus) A necessariò adaequatè percipit, idque tam quatenus se, quàm quatenus suum, vel quodcunque externum corpus percipit, nec A alio modo potest concipi. Q.E.D.

Corollarium : Hinc sequitur, dari quasdam ideas, sive notiones omnibus hominibus communes. Nam (per Lem. 2) omnia corpora in quibusdam conveniunt, quae (per Prop. praec.) ab omnibus debent adaequatè, sive clarè, et distinctè percipi.

Propositio 39

Id, quod Corpori humano, et quibusdam corporibus externis, à quibus Corpus humanum affici solet, commune est, et proprium, quodque in cujuscunque horum parte aequè, ac in toto est, ejus etiam idea erit in Mente adaequata.

Demonstratio : Sit A id, quod Corpori humano, et quibusdam corporibus externis commune est, et proprium, quodque aequè in humano Corpore, ac in iisdem corporibus externis, et quod denique aequè in cujuscunque corporis externi parte, ac in toto est. Ipsius A dabitur in Deo idea adaequata (per Coroll. Prop. 7 hujus), tam quatenus ideam Corporis humani, quàm quatenus positorum corporum externorum ideas habet. Ponatur jam humanum Corpus à corpore externo affici per id, quod cum eo habet commune, hoc est, ab A, hujus affectionis idea proprietatem A involvet (per Prop. 16 hujus), atque adeò (per idem Coroll. Prop. 7 hujus) idea hujus affectionis, quatenus proprietatem A involvit, erit in Deo adaequata, quatenus ideâ Corporis humani affectus est, hoc est (per Prop. 13 hujus), quatenus Mentis humanae naturam constituit ; adeóque (per Coroll. Prop. 11 hujus) haec idea est etiam in Mente humanâ adaequata. Q.E.D.

Corollarium : Hinc sequitur, quod Mens eò aptior est ad plura adaequatè percipiendum, quò ejus Corpus plura habet cum aliis corporibus communia.

Propositio 40

Quaecunque ideae in Mente sequuntur ex ideis, quae in ipsâ sunt adaequatae, sunt etiam adaequatae.

Demonstratio : Patet. Nam cum dicimus, in Mente humanâ ideam sequi ex ideis, quae in ipsâ sunt adaequatae, nihil aliud dicimus (per Coroll. Prop. 11 hujus), quàm quòd in ipso Divino intellectu detur idea, cujus Deus est causa, non quatenus infinitus est, nec quatenus plurimarum rerum singularium ideis affectus est, sed quatenus tantùm humanae Mentis essentiam constituit.

Scholium 1 : His causam notionum, quae Communes vocantur, quaeque ratiocinii nostri fundamenta sunt, explicui. Sed aliae quorundam axiomatum, sive notionum causae dantur, quas hâc nostrâ methodo explicare è re foret ; ex iis namque constaret, quaenam notiones prae reliquis utiliores, quaenam verò vix ullius usûs essent. Deinde quaenam communes, et quaenam iis tantùm, qui praejudiciis non laborant, clarae, et distinctae, et quaenam denique malè fundatae sint. Praeterea constaret, unde notiones illae, quas Secundas vocant, et consequenter axiomata, quae in iisdem fundantur, suam duxerunt originem, et alia, quae circa haec aliquando meditatus sum. Sed quoniam haec alii dicavi Tractatui, et etiam, ne propter nimiam hujus rei prolixitatem, fastidium crearem, hâc re hîc supersedere decrevi. Attamen ne quid horum omittam, quod scitu necessarium sit, causas breviter addam, ex quibus termini, Transcendentales dicti, suam duxerunt originem, ut Ens, Res, aliquid. Hi termini ex hoc oriuntur, quòd scilicet humanum Corpus, quandoquidem limitatum est, tantùm est capax certi imaginum numeri (quid imago sit, explicui in Schol. Prop. 17 hujus) in se distinctè simul formandi, qui si excedatur, hae imagines confundi incipient, et si hic imaginum numerus, quarum Corpus est capax, ut eas in se simul distinctè formet, longè excedatur, omnes inter se planè confundentur. Cum hoc ità se habeat, patet ex Coroll. Prop. 17 et 18 hujus, quòd Mens humana tot corpora distinctè simul imaginari poterit, quot in ipsius corpore imagines possunt simul formari. At, ubi imagines in corpore planè confunduntur, Mens etiam omnia corpora confusè sine ullâ distinctione imaginabitur, et quasi sub uno attributo comprehenderet, nempe sub attributo Entis, Rei, etc. Potest hoc etiam ex eo deduci, quòd imagines non semper aequè vigeant, et ex aliis causis his analogis, quas hîc explicare non est opus ; nam ad nostrum, ad quem collimamus, scopum unam tantùm sufficit considerare. Nam omnes huc redeunt, quòd hi termini ideas significent summo gradu confusas. Ex similibus deinde causis ortae sunt notiones illae, quas Universales vocant, ut Homo, Equus, Canis etc., videlicet, quia in Corpore humano tot imagines, ex. gr. hominum formantur simul, ut vim imaginandi, non quidem penitùs, sed eò usque tamen superent, ut singulorum parvas differentias (videlicet uniuscujusque colorem, magnitudinem, etc.), eorumque determinatum numerum Mens imaginari nequeat, et id tantùm, in quo omnes, quatenus corpus ab iisdem afficitur, conveniunt, distinctè imaginetur ; nam ab eo corpus maximè, scilicet ab unoquoque singulari, affectum fuit ; atque hoc nomine hominis exprimit, hocque de infinitis singularibus praedicat. Nam singularium determinatum numerum, ut diximus, imaginari nequit. Sed notandum, has notiones non ab omnibus eodem modo formari ; sed apud unumquemque variare pro ratione rei, à quâ corpus affectum saepiùs fuit, quamque faciliùs Mens imaginatur, vel recordatur. Ex. gr. qui saepius cum admiratione hominum staturam contemplati sunt, sub nomine hominis intelligent animal erectae staturae ; qui verò aliud assueti sunt contemplari, aliam hominum communem imaginem formabunt, nempe, hominem esse animal risibile, animal bipes, sine plumis, animal rationale ; et sic de reliquis unusquisque pro dispositione sui corporis rerum universales imagines formabit. Quare non mirum est, quòd inter Philosophos, qui res naturales per solas rerum imagines explicare voluerunt, tot sint ortae controversiae.

Scholium 2 : Ex omnibus suprà dictis clarè apparet, nos multa percipere, et notiones universales formare I°. Ex singularibus, nobis per sensûs mutilatè, confusè, et sine ordine ad intellectum repraesentatis (vide Coroll. Prop. 29 hujus) : et ideò tales perceptiones cognitionem ab experientiâ vagâ vocare consuevi. II°. Ex signis, ex. gr. ex eo, quòd auditis, aut lectis quibusdam verbis rerum recordemur, et earum quasdam ideas formemus similes iis, per quas res imaginamur (vide Schol. Prop. 18 hujus). Utrumque hunc res contemplandi modum cognitionem primi generis, opinionem, vel imaginationem in posterum vocabo. III°. Denique ex eo, quòd notiones communes, rerumque proprietatum ideas adaequatas habemus (vide Coroll. Prop. 38 et 39 cum ejus Coroll. et Prop. 40 hujus) ; atque hunc rationem, et secundi generis cognitionem vocabo. Praeter haec duo cognitionis genera datur, ut in sequentibus ostendam, aliud tertium, quod scientiam intuitivam vocabimus. Atque hoc cognoscendi genus procedit ab adaequatâ ideâ essentiae formalis quorundam Dei attributorum ad adaequatam cognitionem essentiae rerum. Haec omnia unius rei exemplo explicabo. Dantur ex. gr. tres numeri, ad quartum obtinendum, qui sit ad tertium, ut secundus ad primum. Non dubitant mercatores secundum in tertium ducere, et productum per primum dividere ; quia scilicet ea, quae à magistro absque ullâ demonstratione audiverunt, nondum tradiderunt oblivioni, vel quia id saepe in numeris simplicissimis experti sunt, vel ex vi Demonstrationis Prop. 19 lib. 7 Euclid., nempe ex communi proprietate proportionalium. At in numeris simplicissimis nihil horum opus est. Ex. gr. datis numeris 1, 2, 3, nemo non videt, quartum numerum proportionalem esse 6, atque hoc multò clariùs, quia ex ipsâ ratione, quam primum ad secundum habere uno intuitu videmus, ipsum quartum concludimus.

Propositio 41

Cognitio primi generis unica est falsitatis causa, secundi autem, et tertii est necessariٍò vera.

Demonstratio : Ad primi generis cognitionem illas omnes ideas diximus in praec. Schol. pertinere, quae sunt inadaequatae, et confusae ; atque adeò (per Prop. 35 hujus) haec cognitio unica est falsitatis causa. Deinde ad cognitionem secundi, et tertii illas pertinere diximus, quae sunt adaequatae ; adeóque (per Prop. 34 hujus) est necessariò vera. Q.E.D.

Propositio 42

Secundi, et tertii, et non primi generis cognitio docet nos verum à falso distinguere.

Demonstratio : Haec Propositio per se patet. Qui enim inter verum, et falsum scit distinguere, debet adaequatam veri, et falsi habere ideam, hoc est (per Schol. 2 Prop. 40 hujus) verum, et falsum secundo, aut tertio cognitionis genere cognoscere.

Propositio 43

Qui veram habet ideam, simul scit se veram habere ideam, nec de rei veritate potest dubitare.

Demonstratio : Idea vera in nobis est illa, quae in Deo, quatenus per naturam Mentis humanae explicatur, est adaequata (per Coroll. Prop. 11 hujus). Ponamus itaque, dari in Deo, quatenus per naturam Mentis humanae explicatur, ideam adaequatam A. Hujus ideae debet necessariò dari etiam in Deo idea, quae ad Deum eodem modo refertur, ac idea A (per Prop. 20 hujus, cujus Demonstratio universalis est). At idea A ad Deum referri supponitur, quatenus per naturam Mentis humanae explicatur ; ergo etiam idea ideae A ad Deum eodem modo debet referri, hoc est (per idem Coroll. Prop. 11 hujus), haec adaequata idea ideae A erit in ipsâ Mente, quae ideam adaequatam A habet ; adeóque qui adaequatam habet ideam, sive (per Prop. 34 hujus) qui verè rem cognoscit, debet simul suae cognitionis adaequatam habere ideam, sive veram cognitionem, hoc est (ut per se manifestum), debet simul esse certus. Q.E.D.

Scholium : In Scholio Propositionis 21 hujus Partis explicui, quid sit idea ideae ; sed notandum, praecedentem Propositionem per se satis esse manifestam. Nam nemo, qui veram habet ideam, ignorat veram ideam summam certitudinem involvere ; veram namque habere ideam, nihil aliud significat, quàm perfectè, sive optimè rem cognoscere ; nec sanè aliquis de hâc re dubitare potest, nisi putet, ideam quid mutum instar picturae in tabulâ, et non modum cogitandi esse, nempe ipsum intelligere ; et quaeso, quis scire potest, se rem aliquam intelligere, nisi priùs rem intelligat ? hoc est, quis potest scire, se de aliquâ re certum esse, nisi priùs de eâ re certus sit ? Deinde quid ideâ verâ clarius, et certius dari potest, quod norma sit veritatis ? Sanè sicut lux seipsam, et tenebras manifestat, sic veritas norma sui, et falsi est. Atque his me ad has quaestiones respondisse puto ; nempe, si idea vera, quatenus tantùm dicitur cum suo ideato convenire, à falsâ distinguitur, nihil ergo realitatis, aut perfectionis idea vera habet prae falsâ (quandoquidem per solam denominationem extrinsecam distinguuntur), et consequenter neque etiam homo, qui veras, prae illo, qui falsas tantùm ideas habet ? Deinde unde fit, ut homines falsas habeant ideas ? Et denique, unde aliquis certò scire potest, se ideas habere, quae cum suis ideatis conveniant. Ad has, inquam, quaestiones me jam respondisse puto. Nam quòd ad differentiam inter ideam veram, et falsam attinet, constat ex Propositione 35 hujus, illam ad hanc sese habere, ut ens ad non-ens. Falsitatis autem causas à Propositione 19 usque ad 35 cum ejus Schol. clarissimè ostendi. Ex quibus etiam apparet, quid homo, qui veras habet ideas, homini, qui non nisi falsas habet, intersit. Quod denique ultimum attinet, nempe, undenam homo scire potest se habere ideam, quae cum suo ideato conveniat, id modò satis superque ostendi ex hoc solo oriri, quòd ideam habet, quae cum suo ideato convenit, sive quòd veritas sui sit norma. His adde, quòd Mens nostra, quatenus res verè percipit, pars est infiniti Dei intellectûs (per Coroll. Prop. 11 hujus) ; adeóque tam necesse est, ut Mentis clarae, et distinctae ideae verae sint, ac Dei ideae.

Propositio 44

De naturâ Rationis non est res, ut contingentes, sed, ut necessarias, contemplari.

Demonstratio : De naturâ rationis est res verè percipere (per Prop. 41 hujus), nempe (per Ax. 6 Part. I) ut in se sunt, hoc est (per Prop. 29 Part. I), non ut contingentes, sed ut necessarias. Q.E.D.

Corollarium 1 : Hinc sequitur, à solâ imaginatione pendêre, quòd res tam respectu praeteriti, quàm futuri, ut contingentes contemplemur.

Scholium : Quâ autem ratione hoc fiat, paucis explicabo. Ostendimus suprà (Prop. 17 hujus cum ejus Coroll.) Mentem, quamvis res non existant, eas tamen semper, ut sibi praesentes, imaginari, nisi causae occurrant, quae earum praesentem existentiam secludant. Deinde (Prop. 18 hujus) ostendimus, quòd, si Corpus humanum semel à duobus corporibus externis simul affectum fuit, ubi Mens postea eorum alterutrum imaginabitur, statim et alterius recordabitur, hoc est, ambo, ut sibi praesentia, contemplabitur, nisi causae occurrant, quae eorum praesentem existentiam secludant. Praeterea nemo dubitat, quin etiam tempus imaginemur, nempe, ex eo, quòd corpora alia aliis tardiùs, vel celeriùs, vel aequè celeriter moveri imaginemur. Ponamus itaque puerum, qui heri primâ vice horâ matutinâ viderit Petrum, meridianâ autem Paulum, et vespertinâ Simeonem, atque hodie iterùm matutinâ horâ Petrum. Ex Propositione 18 hujus patet, quòd simulac matutinam lucem videt, illicò solem eandem caeli, quam die praecedenti viderit, partem percurrentem, sive diem integrum, et simul cum tempore matutino Petrum, cum meridiano autem Paulum, et cum vespertino Simeonem imaginabitur, hoc est, Pauli, et Simeonis existentiam cum relatione ad futurum tempus imaginabitur ; et contrà, si horâ vespertinâ Simeonem videat, Paulum, et Petrum ad tempus praeteritum referet, eosdem scilicet simul cum tempore praeterito imaginando ; atque haec eò constantiùs, quò saepiùs eos eodem hoc ordine viderit. Quòd si aliquando contingat, ut aliâ quâdam vesperâ loco Simeonis, Jacobum videat, tum sequenti mane cum tempore vespertino jam Simeonem, jam Jacobum, non verò ambos simul imaginabitur. Nam alterutrum tantùm, non autem ambos simul tempore vespertino vidisse supponitur. Fluctuabitur itaque ejus imaginatio, et cum futuro tempore vespertino jam hunc, jam illum imaginabitur, hoc est, neutrum certò, sed utrumque contingenter futurum contemplabitur. Atque haec imaginationis fluctuatio eadem erit, si imaginatio rerum sit, quas eodem modo cum relatione ad tempus praeteritum, vel praesens contemplamur, et consequenter res tam ad tempus praesens, quam ad praeteritum, vel futurum relatas, ut contingentes, imaginabimur.

Corollarium 2 : De naturâ Rationis est res sub quâdam aeternitatis specie percipere.

Demonstratio : De naturâ enim Rationis est res, ut necessarias, et non, ut contingentes, contemplari (per Prop. praec.). Hanc autem rerum necessitatem (per Prop. 41 hujus) verè, hoc est (per Ax. 6 Part. I), ut in se est, percipi. Sed (per Prop. 16 Part. I) haec rerum necessitas est ipsa Dei aeternae naturae necessitas ; ergo de naturâ Rationis est res sub hâc aeternitatis specie contemplari. Adde, quòd fundamenta Rationis notiones sint (per Prop. 38 hujus), quae illa explicant, quae omnibus communia sunt, quaeque (per Prop. 37 hujus) nullius rei singularis essentiam explicant ; quaeque propterea absque ullâ temporis relatione, sed sub quâdam aeternitatis specie debent concipi. Q.E.D.

Propositio 45

Unaquaeque cujuscunque corporis, vel rei singularis, actu existentis, idea Dei aeternam, et infinitam essentiam necessariò involvit.

Demonstratio : Idea rei singularis, actu existentis, ipsius rei tam essentiam, quàm existentiam necessariٍò involvit (per Coroll. Prop. 8 hujus) : At res singulares (per Prop. 15 Part. I) non possunt sine Deo concipi ; sed, quia (per Prop. 6 hujus) Deum pro causâ habent, quatenus sub attributo consideratur, cujus res ipsae modi sunt, debent necessariò earum ideae (per Ax. 4 Part. I) ipsarum attributi conceptum, hoc est (per Def. 6 Part. I), Dei aeternam, et infinitam essentiam involvere. Q.E.D.

Scholium : Hîc per existentiam non intelligo durationem, hoc est, existentiam, quatenus abstractè concipitur, et tanquam quaedam quantitatis species. Nam loquor de ipsâ naturâ existentiae, quae rebus singularibus tribuitur, propterea quòd ex aeternâ necessitate Dei naturae infinita infinitis modis sequuntur (vide Prop. 16 Part. I). Loquor, inquam, de ipsâ existentiâ rerum singularium, quatenus in Deo sunt. Nam, etsi unaquaeque ab aliâ re singulari determinetur ad certo modo existendum, vis tamen, quâ unaquaeque in existendo perseverat, ex aeternâ necessitate naturae Dei sequitur. Quâ de re vide Coroll. Prop. 24 Part. I.

Propositio 46

Cognitio aeternae, et infinitae essentiae Dei, quam unaquaeque idea involvit, est adaequata, et perfecta.

Demonstratio : Demonstratio praecedentis Propositionis Universalis est, et, sive res, ut pars, sive, ut totum, consideretur, ejus idea, sive totius sit, sive partis (per Prop. praec.), Dei aeternam, et infinitam essentiam involvet. Quare id, quod cognitionem aeternae, et infinitae essentiae Dei dat, omnibus commune, et aequè in parte, ac in toto est, adeóque (per Prop. 38 hujus) erit haec cognitio adaequata. Q.E.D.

Propositio 47

Mens humana adaequatam habet cognitionem aeternae, et infinitae essentiae Dei.

Demonstratio : Mens humana ideas habet (per Prop. 22 hujus), ex quibus (per Prop. 23 hujus) se, suumque Corpus (per Prop. 19 hujus), et (per Coroll. 1 Prop. 16 et per Prop. 17 hujus) corpora externa, ut actu existentia, percipit ; adeóque (per Prop. 45 et 46 hujus) cognitionem aeternae, et infinitae essentiae Dei habet adaequatam. Q.E.D.

Scholium : Hinc videmus, Dei infinitam essentiam, ejusque aeternitatem omnibus esse notam. Cùm autem omnia in Deo sint, et per Deum concipiantur, sequitur, nos ex cognitione hâc plurima posse deducere, quae adaequatè cognoscamus, atque adeò tertium illud cognitionis genus formare, de quo diximus in Scholio 2 Propositionis 40 hujus Partis, et de cujus praestantiâ et utilitate in Quintâ Parte erit nobis dicendi locus. Quòd autem homines non aequè claram Dei, ac notionum communium habeant cognitionem, inde fit, quòd Deum imaginari nequeant, ut corpora, et quòd nomen Deus junxerunt imaginibus rerum, quas videre solent ; quod homines vix vitare possunt, quia continuò à corporibus externis afficiuntur. Et profectò plerique errores in hoc loco consistunt, quòd scilicet nomina rebus non rectè applicamus. Cùm enim aliquis ait, lineas, quae ex centro circuli ad ejusdem circumferentiam ducuntur, esse inaequales, ille sanè aliud, tum saltem, per circulum intelligit, quàm Mathematici. Sic cùm homines in calculo errant, alios numeros in mente, alios in chartâ habent. Quare si ipsorum Mentem spectes, non errant sanè ; videntur tamen errare, quia ipsos in mente putamus habere numeros, qui in chartâ sunt. Si hoc non esset, nihil eosdem errare crederemus ; ut non credidi quendam errare, quem nuper audivi clamantem, suum atrium volâsse in gallinam vicini, quia scilicet ipsius mens satis perspecta mihi videbatur. Atque hinc pleraeque oriuntur controversiae, nempe, quia homines mentem suam non rectè explicant, vel quia alterius mentem male interpretantur. Nam reverâ, dum sibi maximè contradicunt, vel eadem, vel diversa cogitant, ita ut, quos in alio errores, et absurda esse putant, non sint.

Propositio 48

In Mente nulla est absoluta, sive libera voluntas ; sed Mens ad hoc, vel illud volendum determinatur à causâ, quae etiam ab aliâ determinata est, et haec iterùm ab aliâ, et sic in infinitum.

Demonstratio : Mens certus, et determinatus modus cogitandi est (per Prop. 11 hujus), adeóque (per Coroll. 2 Prop. 17 Part. I) suarum actionum non potest esse causa libera, sive absolutam facultatem volendi, et nolendi habere non potest ; sed ad hoc, vel illud volendum (per Prop. 28 Part. I) determinari debet à causâ, quae etiam ab aliâ determinata est, et haec iterùm ab aliâ, etc. Q.E.D.

Scholium : Eodem hoc modo demonstratur in Mente nullam dari facultatem absolutam intelligendi, cupiendi, amandi, etc. Unde sequitur, has, et similes facultates, vel prorsùs fictitias, vel nihil esse, praeter entia Metaphysica, sive universalia, quae ex particularibus formare solemus. Adeò ut intellectus, et voluntas ad hanc, et illam ideam, vel ad hanc, et illam volitionem eodem modo sese habeant, ac lapideitas ad hunc, et illum lapidem, vel ut homo ad Petrum, et Paulum. Causam autem, cur homines se liberos esse putent, explicuimus in Appendice Partis Primae. Verùm, antequam ulteriùs pergam, venit hîc notandum, me per voluntatem affirmandi, et negandi facultatem, non autem cupiditatem intelligere ; facultatem, inquam, intelligo, quâ Mens, quid verum, quidve falsum sit, affirmat, vel negat, et non cupiditatem, quâ Mens res appetit, vel aversatur. At postquam demonstravimus, has facultates notiones esse universales, quae à singularibus, ex quibus easdem formamus, non distinguuntur, inquirendum jam est, an ipsae volitiones aliquid sint, praeter ipsas rerum ideas. Inquirendum, inquam, est, an in Mente alia affirmatio, et negatio detur praeter illam, quam idea, quatenus idea est, involvit, quâ de re vide sequentem Propositionem, ut et Definitionem 3 hujus, ne cogitatio in picturas incidat. Non enim per ideas imagines, quales in fundo oculi, et, si placet, in medio cerebro formantur, sed Cogitationis conceptùs intelligo.

Propositio 49

In Mente nulla datur volitio, sive affirmatio, et negatio praeter illam, quam idea, quatenus idea est, involvit.

Demonstratio : In Mente (per Prop. praeced.) nulla datur absoluta facultas volendi, et nolendi, sed tantùm singulares volitiones, nempe haec, et illa affirmatio, et haec, et illa negatio. Concipiamus itaque singularem aliquam volitionem, nempe modum cogitandi, quo Mens affirmat, tres angulos trianguli aequales esse duobus rectis. Haec affirmatio conceptum, sive ideam trianguli involvit, hoc est, sine ideâ trianguli non potest concipi. Idem enim est, si dicam, quòd A conceptum B debeat involvere, ac quòd A sine B non possit concipi. Deinde haec affirmatio (per Ax. 3 hujus) non potest etiam sine ideâ trianguli esse. Haec ergo affirmatio sine ideâ trianguli nec esse, nec concipi potest. Porrò haec trianguli idea, hanc eandem affirmationem involvere debet, nempe, quòd tres ejus anguli aequentur duobus rectis. Quare et vice versâ haec trianguli idea, sine hâc affirmatione nec esse, nec concipi potest, adeóque (per Def. 2 hujus) haec affirmatio ad essentiam ideae trianguli pertinet, nec aliud praeter ipsam est. Et quod de hâc volitione diximus (quandoquidem eam ad libitum sumpsimus), dicendum etiam est de quâcunque volitione, nempe, quòd praeter ideam nihil sit. Q.E.D.

Corollarium : Voluntas, et intellectus unum, et idem sunt.

Demonstratio : Voluntas, et intellectus nihil praeter ipsas singulares volitiones, et ideas sunt (per Prop. 48 hujus, et ejusdem Schol.). At singularis volitio, et idea (per Prop. praec.) unum, et idem sunt, ergo voluntas, et intellectus unum, et idem sunt. Q.E.D.

Scholium : His causam, quae communiter erroris esse statuitur, sustulimus. Suprà autem ostendimus, falsitatem in solâ privatione, quam ideae mutilatae, et confusae involvunt, consistere. Quare idea falsa, quatenus falsa est, certitudinem non involvit. Cùm itaque dicimus, hominem in falsis acquiescere, nec de iis dubitare, non ideò ipsum certum esse, sed tantùm non dubitare dicimus, vel quòd in falsis acquiescit, quia nullae causae dantur, quae efficiant, ut ipsius imaginatio fluctuetur. Quâ de re vide Schol. Prop. 44 hujus Partis. Quantumvis igitur homo falsis adhaerere supponatur, nunquam tamen ipsum certum esse dicemus. Nam per certitudinem quid positivum intelligimus (vide Prop. 43 hujus cum ejusdem Schol.), non verò dubitationis privationem. At per certitudinis privationem falsitatem intelligimus. Sed ad uberiorem explicationem praecedentis Prop. quaedam monenda supersunt. Superest deinde, ut ad objectiones, quae in nostram hanc doctrinam objici possunt, respondeam ; et denique, ut omnem amoveam scrupulum, operae pretium esse duxi, hujus doctrinae quasdam utilitates indicare. Quasdam, inquam ; nam praecipuae ex iis, quae in Quintâ Parte dicemus, meliùs intelligentur.

Incipio igitur à primo, Lectoresque moneo, ut accuratè distinguant inter ideam, sive Mentis conceptum, et inter imagines rerum, quas imaginamur. Deinde necesse est, ut distinguant inter ideas, et verba, quibus res significamus. Nam quia haec tria, imagines scilicet, verba, et ideae à multis vel planè confunduntur, vel non satis accuratè, vel denique non satis cautè distinguuntur, ideò hanc de voluntate doctrinam, scitu prorsùs necessariam, tam ad speculationem, quàm ad vitam sapienter instituendam, planè ignorârunt. Quippe, qui putant ideas consistere in imaginibus, quae in nobis ex corporum occursu formantur, sibi persuadent, ideas illas rerum, quarum similem nullam imaginem formare possumus, non esse ideas, sed tantùm figmenta, quae ex libero voluntatis arbitrio fingimus ; ideas igitur, veluti picturas in tabulâ mutas, aspiciunt, et, hoc praejudicio praeoccupati, non vident, ideam, quatenus idea est, affirmationem, aut negationem involvere. Deinde, qui verba confundunt cum ideâ, vel cum ipsâ affirmatione, quam idea involvit, putant se posse contra id, quod sentiunt, velle ; quando aliquid solis verbis contra id, quod sentiunt, affirmant, aut negant. Haec autem praejudicia exuere facilè is poterit, qui ad naturam cogitationis attendit, quae extensionis conceptum minimè involvit ; atque adeò clarè intelliget, ideam (quandoquidem modus cogitandi est) neque in rei alicujus imagine, neque in verbis consistere. Verborum namque, et imaginum essentia à solis motibus corporeis constituitur, qui cogitationis conceptum minimè involvunt. Atque haec pauca de his monuisse sufficiat, quare ad praedictas objectiones transeo.

Harum prima est, quòd constare putant, voluntatem latiùs se extendere, quàm intellectum, atque adeò ab eodem diversam esse. Ratio autem, cur putant, voluntatem latiùs se extendere, quàm intellectum, est, quia se experiri ajunt, se non majore assentiendi, sive affirmandi, et negandi facultate indigere ad infinitis aliis rebus, quas non percipimus, assentiendum, quàm jam habemus, at quidem majore facultate intelligendi. Distinguitur ergo voluntas ab intellectu, quòd finitus hic fit, illa autem infinita.

Secundò nobis objici potest, quòd experientia nihil clariùs videatur docere, quàm quòd nostrum judicium possumus suspendere, ne rebus, quas percipimus, assentiamur ; quod hinc etiam confirmatur, quòd nemo dicitur decipi, quatenus aliquid percipit, sed tantùm, quatenus assentitur, aut dissentitur. Rx. gr. qui equum alatum fingit, non ideò concedit dari equum alatum, hoc est, non ideò decipitur, nisi simul concedat, dari equum alatum ; nihil igitur clariùs videtur docere experientia, quàm quòd voluntas, sive facultas assentiendi libera sit, et à facultate intelligendi diversa.

Tertiò objici potest, quòd una affirmatio non plus realitatis videtur continere, quàm alia, hoc est, non majore potentiâ indigere videmur ad affirmandum, verum esse id, quod verum est, quàm ad aliquid, quod falsum est, verum esse affirmandum ; at unam ideam plus realitatis, sive perfectionis, quàm aliam habere percipimus ; quantùm enim objecta alia aliis praestantoria, tantùm etiam eorum ideae aliae aliis perfectiores sunt ; ex quibus etiam constare videtur differentia inter voluntatem, et intellectum.

Quartò objici potest, si homo non operatur ex libertate voluntatis, quid ergo fiet, si in aequilibrio sit, ut Buridani asina ? Faméne, et sibi peribit ? Quod si concedam, viderer asinam, vel hominis statuam, non hominem concipere ; si autem negem, ergo seipsum determinabit, et consequenter eundi facultatem, et faciendi quicquid velit, habet. Praeter haec alia forsan possunt objici ; sed quia inculcare non teneor, quid unusquisque somniare potest, ad has objectiones tantùm respondere curabo, idque quàm potero breviter.

Et quidem ad primam dico, me concedere, voluntatem latiùs se extendere, quàm intellectum, si per intellectum claras tantummodo, et distinctas ideas intelligant ; sed nego voluntatem latiùs se extendere, quàm perceptiones, sive concipiendi facultatem ; nec sanè video, cur facultas volendi potiùs dicenda est infinita, quàm sentiendi facultas ; sicut enim infinita (unum tamen post aliud ; nam infinita simul affirmare non possumus) eâdem volendi facultate possumus affirmare, sic etiam infinita corpora (unum nempe post aliud) eâdem sentiendi facultate possumus sentire, sive percipere. Quòd si dicant, infinita dari, quae percipere non possumus ? rerego, nos ea ipsa nullâ cogitatione, et consequenter nullâ volendi facultate posse assequi. At dicunt, si Deus vellet efficere, ut ea etiam perciperemus, majorem quidem facultatem percipiendi deberet nobis dare, sed non majorem, quàm dedit, volendi facultatem ; quod idem est, ac si dicerent, quòd si Deus velit efficere, ut infinita alia entia intelligeremus, necesse quidem esset, ut nobis daret majorem intellectum ; sed non universaliorem entis ideam, quàm dedit, ad eadem infinita entia amplectendum. Ostendimus enim voluntatem ens esse universale, sive ideam, quâ omnes singulares volitiones, hoc est, id, quod iis omnibus commune est, explicamus. Cùm itaque hanc omnium volitionum communem, sive universalem ideam facultatem esse credant, minimè mirum, si hanc facultatem ultra limites intellectûs in infinitum se extendere dicant. Universale enim aequè de uno, ac de pluribus, se de infinitis individuis dicitur.

Ad secundam objectionem respondeo negando, nos liberam habere potestatem judicium suspendendi. Nam cùm dicimus, aliquem judicium suspendere, nihil aliud dicimus, quàm quòd videt, se rem non adaequatè percipere. Est igitur judicii suspensio reverâ perceptio, et non libera voluntas. Quod ut clarè intelligatur, concipiamus puerum, equum alatum imaginantem, nec aliud quicquam percipientem. Quandoquidem haec imaginatio equi existentiam involvit (per Coroll. Prop. 17 hujus), nec puer quicquam percipit, quod equi existentiam tollat, ille necessariò equum, ut praesentem, contemplabitur ; nec de ejus existentiâ poterit dubitare, quamvis de eâdem non sit certus. Atque hoc quotidie in somnis experimur, nec credo aliquem esse, qui putet, se, dum somniat, liberam habere potestatem suspendendi de iis, quae somniat, judicium, efficiendique, ut ea, quae se videre somniat, non somniet ; et nihilominùs contingit, ut etiam in somnis judicium suspendamus, nempe cûm somniamus, nos somniare. Porrò concedo neminem decipi, quatenus percipit, hoc est, Mentis imaginationes, in se consideratas, nihil erroris involvere concedo (vide Schol. Prop. 17 hujus) ; sed nego, hominem nihil affirmare, quatenus percipit. Nam quid aliud est equum alatum percipere, quam alas de equo affirmare ? Si enim Mens praeter equum alatum nihil aliud perciperet, eundem sibi praesentem contemplaretur, nec causam haberet ullam dubitandi de ejusdem existentiâ, nec ullam dissentiendi facultatem, nisi imaginatio equi alati juncta sit ideae, quae existentiam ejusdem equi tollit, vel quòd percipit, ideam equi alati, quam habet, esse inadaequatam, atque tum vel ejusdem equi existentiam necessariò negabit, vel de eâdem necessariò dubitabit.

Atque his puto me ad tertiam etiam objectionem respondisse, nempe, quòd voluntas universale quid sit, quod de omnibus ideis praedicatur ; quòdque id tantùm significat, quod omnibus ideis commune est, nempe affirmationem. Cujus propterea adaequata essentia, quatenus sic abstractè concipitur, debet esse in unaquâque ideà, et hâc ratione tantùm in omnibus eadem ; sed non quatenus consideratur essentiam ideae constituere ; nam eatenus singulares affirmationes aequè inter se differunt, ac ipsae ideae. Ex. gr. affirmatio, quam idea circuli ab illâ, quam idea trianguli involvit, aequè differt, ac idea circuli ab ideâ trianguli. Deinde absolutè nego, nos aequali cogitandi potentiâ indigere ad affirmandum, verum esse id, quod falsum est. Nam hae duae affirmationes, si mentem spectes, se habent ad invicem, ut ens ad non-ens ; nihil enim in ideis positivum est, quod falsitatis formam constituit (vide Prop. 35 hujus cum ejus Schol. et Schol. Prop. 47 hujus). Quare hîc apprimè venit notandum, quàm facilè decipimur, quando universalia cum singularibus, et entia rationis, et abstracta cum realibus confundimus.

Quod denique ad quartam objectionem attinet, dico, me omninò concedere, quòd homo in tali aequilibrio potius (nempe qui nihil aliud percipit, quàm sitim, et famem, talem cibum, et talem potum, qui aequè ab eo distant), fame, et siti peribit. Si me rogant, an talis homo non potiùs asinus, quàm homo sit aestimandus ? dico me nescire, ut etiam nescio, quanti aestimandus sit ille, qui se pensilem facit, et quanti aestimandi sint pueri, stulti, vesani, etc.

Superest tandem indicare, quantùm hujus doctrinae cognitio ad usum vitae conferat, quod facilè ex his animadvertemus. Nempe

I°. Quatenus docet nos ex solo Dei nutu agere, divinaeque naturae esse participes, et eò magis, quò perfectiores actiones agimus, et quò magis magisque Deum intelligimus. Haec ergo doctrina, praeterquam quòd animum omnimodè quietum reddit, hoc etiam habet, quòd nos docet, in quo nostra summa felicitas, sive beatitudo consistit, nempe in solâ Dei cognitione, ex quâ ad ea tantùm agenda inducimur, quae amor, et pietas suadent. Unde clarè intelligimus, quantùm illi à verâ virtutis aestimatione aberrant, qui pro virtute, et optimis actionibus, tanquam pro summâ servitute, summis praemiis à Deo decorari exspectant, quasi ipsa virtus, Deique servitus non esset ipsa felicitas, et summa libertas.

II°. Quatenus docet, quomodò circa res fortunae, sive quae in nostrâ potestate non sunt, hoc est, circa res, quae ex nostrâ naturâ non sequuntur, nos genere debeamus ; nempe utramque fortunae faciem aequo animo exspectare, et ferre : nimirùm, quia omnia ab aeterno Dei decreto eâdem necessitate sequuntur, ac ex essentiâ trianguli sequitur, quòd tres ejus anguli sunt aequales duobus rectis.

III°. Confert haec doctrina ad vitam socialem, quatenus docet, neminem odio habere, contemnere, irridere, nemini irasci, invidere. Praeterea quatenus docet, ut unusquisque suis sit contentus, et proximo auxilio, non ex muliebri misericordiâ, partialitate, neque superstitione, sed ex solo rationis ductu, prout scilicet tempus, et res postulat, ut in Quartâ Parte ostendam.

IV°. Denique confert etiam haec doctrina non parùm ad communem societatem : quatenus docet, quâ ratione cives gubernandi sint, et ducendi, nempe non ut serviant, sed ut liberè ea, quae optima sunt, agant. Atque his, quae in hoc Scholio agere constitueram, absolvi, et eo finem huic nostrae Secundae Partis impono, in quâ puto me naturam Mentis humanae, ejusque proprietates satis prolixè, et quantùm rei difficultas fert, clarè explicuisse, atque talia tradidisse, ex quibus multa praeclara, maximè utilia, et cognitu necessaria concludi possunt, ut partim ex sequentibus constabit.


Finis Secundae Partis
Outils personnels
Espaces de noms
Variantes
Actions
Découvrir
Œuvres
Échanger
Ressources
Boîte à outils