Ethica - Pars IV

Un article de Somme spinoziste.


Ethica
ordine geometrico demonstrata



1677
Pars quarta
DE SERVITUTE HUMANÂ
SEU DE AFFECTUUM VIRIBUS



Ethica ordine geometrico demonstrata

Plan de l'Éthique
Autres œuvres


Sommaire

[modifier] Praefatio

Humanam impotentiam in moderandis, et coërcendis affectibus Servitutem voco ; homo enim affectibus obnoxius sui juris non est, sed fortunae, in cujus potestate ità est, ut saepe coäctus sit, quanquam meliora sibi videat, deteriora tamen sequi. Hujus rei causam, et quid praeterea affectûs boni, vel mali habent, in hâc Parte demonstrare proposui. Sed antequam incipiam, pauca de perfectione, et imperfectione, deque bono, et malo praefari lubet.

Qui rem aliquam facere constituit, eamque perfecit, rem suam perfectam esse, non tantùm ipse, sed etiam unusquisque, qui mentem Auctoris illius operis, et scopum rectè noverit, aut se novisse crediderit, dicet. Ex. gr. si aliquis aliquod opus (quod suppono nondum esse peractum) viderit, noveritque scopum Auctoris illius operis esse domum aedificare, is domum imperfectam esse dicet, et contrà perfectam, simulatque opus ad finem, quem ejus Auctor eidem dare constituerat, perductum viderit. Verùm si quis opus aliquod videt, cujus simile nunquam viderat, nec mentem opificis novit, is sanè scire non poterit, opus ne illud perfectum, an imperfectum sit. Atque haec videtur prima fuisse horum vocabulorum significatio. Sed postquam homines ideas universales formare, et domuum, aedificiorum, turrium, etc. exemplaria excogitare, et alia rerum exemplaria aliis praeferre inceperunt, factum est, ut unusquisque id perfectum vocaret, quod cum universali ideâ, quam ejusmodi rei formaverat, videret convenire, et id contrà imperfectum, quod cum concepto suo exemplari minùs convenire videret, quanquam ex opificis sententiâ consummatum planè esset. Nec alia videtur esse ratio, cur res naturales etiam, quae scilicet humanâ manu non sunt factae, perfectas, aut imperfectas vulgò appellent ; solent namque homines tam rerum naturalium, quàm artificialum ideas formare universales, quas rerum veluti exemplaria habent, et quas naturam (quam nihil nisi alicujus finis causâ agere existimant) intueri credunt, sibique exemplaria proponere. Cùm itaque aliquid in naturâ fieri vident, quod cum concepto exemplari, quod rei ejusmodi habent, minùs convenit, ipsam naturam tum defecisse, vel peccavisse, remque illam imperfectam reliquisse, credunt. Videmus itaque homines consuevisse, res naturales perfectas, aut imperfectas vocare, magis ex praejudicio, quàm ex earum verâ cognitione. Ostendimus enim in Primae Partis Appendice Naturam propter finem non agere ; aeternum namque illud, et infinitum Ens, quod Deum, seu Naturam appellamus, eâdem, quâ existit, necessitate agit. Ex quâ enim naturae necessitate existit, ex eâdem ipsum agere ostendimus (Prop. 16 Part. I). Ratio igitur, seu causa, cur Deus, seu Natura agit, et cur existit, una, eadeóque est. Ut ergo nullius finis causâ existit, nullius etiam finis causâ agit ; sed ut existendi, sic et agendi principium, vel finem habet nullum. Causa autem, quae finalis dicitur, nihil est praeter ipsum humanum appetitum, quatenus is alicujus rei veluti principium, seu causa primaria consideratur. Ex. gr. cùm dicimus habitationem causam fuisse finalem hujus, aut illius domûs, nihil tùm sanè intelligimus aliud, quàm quod homo ex eo, quod vitae domesticae commoda imaginatus est, appetitum habuit aedificandi domum. Quare habitatio, quatenus ut finalis causa consideratur, nihil est praeter hunc singularem appetitum, qui reverâ causa est efficiens, quae ut prima consideratur, quia homines suorum appetituum causas communiter ignorant. Sunt namque, ut jam saepe dixi, suarum quidem actionum, et appetituum conscii, sed ignari causarum, à quibus ad aliquid appetendum determinantur. Quod praeterea vulgo ajunt, Naturam aliquando deficere, vel peccare, resque imperfectas producere, inter commenta numero, de quibus in Append. Part. I egi. Perfectio igitur, et imperfectio reverâ modi solummodo cogitandi sunt, nempe notiones, quas fingere solemus ex eo, quod ejusdem speciei, aut generis individua ad invicem comparamus : et hâc de causâ suprà (Def. 6 Part. II) dixi me per realitatem, et perfectionem idem intelligere ; solemus enim omnia Naturae individua pertinet. Quatenus itaque Naturae individua ad hoc genus revocamus, et ad invicem comparamus, et alia plus entitatis, seu realitatis, quàm alia habere comperimus, eatenus alia aliis perfectiora esse dicimus ; et quatenus iisdem aliquid tribuimus, quod negationem involvit, ut terminus, finis, impotentia, etc. eatenus ipsa imperfecta appellamus, quia nostram Mentem non aequè afficiunt, ac illa, quae perfecta vocamus, et non quod ipsis aliquid, quod suum sit, deficiat, vel quod Natura peccaverit. Nihil enim naturae alicujus rei competit, nisi id, quod ex necessitate naturae causae efficientis sequitur, et quicquid ex necessitate naturae causae efficientis sequitur, id necessariò sit.

Bonum, et malum quod attinet, nihil etiam positivum in rebus, in se scilicet consideratis, indicant, nec aliud sunt, praeter cogitandi modos, seu notiones, quas formamus ex eo, quod res ad invicem comparamus. Nam una, eadeóque res potest eodem tempore bona, et mala, et etiam indifferens esse. Ex. gr. Musica bona est Melancholico, mala lugenti ; surdo autem neque bona, neque mala. Verùm, quamvis se res ità habeat, nobis tamen haec vocabula retinenda sunt. Nam quia ideam hominis tanquam naturae humanae exemplar, quod intueamur, formare cupimus, nobis ex usu erit, haec eadem vocabula eo, quo dixi, sensu retinere. Per bonum itaque in seqq. intelligam id, quod certò scimus medium esse, ut ad exemplar humanae naturae, quod nobis proponimus, magis magisque accedamus. Per malum autem id, quod certò scimus impedire, quominùs idem exemplar referamus. Deinde homines perfectiores, aut imperfectiores dicemus, quatenus ad hoc idem exemplar magis, aut minùs accedunt. Nam apprimè notandum est, cùm dico, aliquem à minore ad majorem perfectionem transire, et contrà, me non intelligere, quod ex unâ essentiâ, seu formâ in aliam mutatur. Equus namque ex. gr. tàm destruitur, si in hominem, quàm si in insectum mutetur : sed quod ejus agendi potentiam, quatenus haec per ipsius naturam intelligitur, augeri, vel minui concipimus. Denique per perfectionem in genere realitatem, uti dixi, intelligam, hoc est, rei cujuscunque essentiam, quatenus certo modo existit, et operatur, nullâ ipsius durationis habitâ ratione. Nam nulla res singularis potest ideo dici perfectior, quia plus temporis in existendo perseveravit ; quippe rerum duratio ex earum essentiâ determinari nequit ; quandoquidem rerum essentia nullum certum, et determinatum existendi tempus involvit ; sed res quaecunque, sive ea perfectior sit, sive minùs, eâdem vi, quâ existere incipit, semper in existendo perseverare poterit, ità ut omnes hâc in re aequales sint.

[modifier] Definitiones

1. Per bonum id intelligam, quod certò scimus nobis utile.

2. Per malum autem id, quod certò scimus impedire, quominùs boni alicujus simus compotes.

De his praecedentem vide praefationem sub finem.

3. Res singulares voco contingentes, quatenus, dum ad earum solam essentiam attendimus, nihil invenimus, quod earum existentiam necessariò ponat, vel quod ipsam necessariò secludat.

4. Easdem res singulares voco possibiles, quatenus, dum ad causas, ex quibus produci debent, attendimus, nescimus, an ipsae determinatae sint ad easdem producendum.

In Schol. 1 Prop. 33 Part. I inter possibile, et contingens nullam feci differentiam, quia ibi non opus erat haec accuratè distinguere.

5. Per contrarios affectûs in seqq. intelligam eos, qui hominem diversum trahunt, quamvis ejusdem sint generis, ut luxuries, et avaritia, quae amoris sunt species ; nec naturâ, sed per accidens sunt contrarii.

6. Quid per affectum erga rem futuram, praesentem, et praeteritam intelligam, explicui in Schol. 1 et 2 Prop. 18 Part. III quod vide.

Sed venit hîc praeterea notandum, quod ut loci, sic etiam temporis distantiam non, nisi usque ad certum quendam limitem, possumus distinctè imaginari ; hoc est, sicut omnia illa objecta, quae ultra ducentos pedes à nobis distant, seu quorum distantia à loco, in quo sumus, illam superat, quam distinctè imaginamur, aequè longè à nobis distare, et perinde, ac si in eodem plano essent, imaginari solemus ; sic etiam objecta, quorum existendi tempus longiore à praesenti intervallo abesse imaginamur, quàm quod distinctè imaginari solemus, omnia aequè longè à praesenti distare imaginamur, et ad unum quasi temporis momentum referimus.

7. Per finem, cujus causâ aliquid facimus, appetitum intelligo.

8. Per virtutem, et potentiam idem intelligo, hoc est (per Prop. 7 Part. III) virtus, quatenus ad hominem refertur, est ipsa hominis essentia, seu natura, quatenus potestatem habet, quaedam efficiendi, quae per solas ipsius naturae leges possunt intelligi.

[modifier] Axioma

Nulla res singularis in rerum naturâ datur, quâ potentior, et fortior non detur alia. Sed quâcunque datâ datur alia potentior, à quâ illa data potest destrui.

[modifier] Propositio 1

Nihil, quod idea falsa positivum habet, tollitur praesentiâ veri, quatenus verum.

Demonstratio : Falsitas in solâ privatione cognitionis, quam ideae inadaequatae involvunt, consistit (per Prop. 35 Part. II), nec ipsae aliquid habent positivum, propter quod falsae dicuntur (per Prop. 33 Part. II) ; sed contrà, quatenus ad Deum referuntur, verae sunt (per Prop. 32 Part. II). Si igitur id, quod idea falsa positivum habet, praesentiâ veri, quatenus verum est, tolleretur, tolleretur ergo idea vera à se ipsâ, quod (per Prop. 4 Part. III) est absurdum. Ergo nihil, quod idea, etc. Q.E.D.

Scholium : Intelligitur haec Propositio clariùs ex 2. Coroll. Prop. 16 Part. II. Nam imaginatio idea est, quae magis Corporis humani praesentem constitutionem, quàm corporis externi naturam indicat, non quidem distinctè, sed confusè ; unde fit, ut Mens errare dicatur. Ex. gr. cùm solem intuemur, eundem ducentos circiter pedes à nobis distare imaginamur ; in quo tamdiu fallimur, quamdiu veram ejus distantiam ignoramus ; sed cognitâ ejusdem distantiâ tollitur quidem error, sed non imaginatio, hoc est, idea solis, quae ejusdem naturam eatenus tantùm explicat, quatenus Corpus ab eodem afficitur ; adeóque, quamvis veram ejusdem distantiam noscamus, ipsum nihilominùs propè nobis adesse imaginabimur. Nam ut in Schol. Prop. 35 Part. II diximus, non eâ de causâ solem adeò propinquum imaginamur, quia ejus veram distantiam ignoramus, sed quia Mens eatenus magnitudinem solis concipit, quatenus Corpus ab eodem afficitur. Sic cùm solis radii, aquae superficiei incidentes, ad nostros oculos reflectuntur, eundem perinde, ac si in aquâ esset, imaginamur ; tametsi verum ejus locum noverimus, et sic reliquae imaginationes, quibus Mens fallitur, sive eae naturalem Corporis constiturionem, sive, quod ejusdem agendi potentiam augeri, vel minui indicant, vero non sunt contrariae, nec ejusdem praesentiâ evanescunt. Fit quidem, cùm falso aliquod malum timemus, ut timor evanescat, audito vero nuntio ; sed contrà etiam fit, cùm malum, quod certè venturum est, timemus, ut timor etiam evanescat, audito falso nuntio ; atque adeò imaginationes non praesentiâ veri, quatenus verum, evanescunt ; sed quia aliae occurrunt, iis fortiores, quae rerum, quas imaginamur, praesentem existentiam secludunt, ut Prop. 17 Part. II ostendimus.

[modifier] Propositio 2

Nos eatenus patimur, quatenus Naturae sumus pars, quae per se absque aliis non potest concipi.

Demonstratio : Nos tum pati dicimur, cùm aliquid in nobis oritur, cujus non nisi partialis sumus causa (per Def. 2 Part. III), hoc est (per Def. 1 Part. III), aliquid, quod ex solis legibus nostrae naturae deduci nequit. Patimur igitur, quatenus Naturae sumus pars, quae per se absque aliis nequit concipi. Q.E.D.

[modifier] Propositio 3

Vis, quâ homo in existendo perseverat, limitata est, et à potentiâ causarum externarum infinitè superatur.

Demonstratio : Patet ex Axiomate hujus. Nam dato homine datur aliquid aliud, puta A potentius, et dato A datur deinde aliud, puta B, ipso A potentius, et hoc in infinitum ; ac proinde potentia hominis potentiâ alterius rei definitur, et à potentiâ causarum externarum infinitè superatur. Q.E.D.

[modifier] Propositio 4

Fieri non potest, ut homo non sit Naturae pars, et ut nullas possit pati mutationes, nisi, quae per solam suam naturam possint intelligi, quarumque adaequata sit causa.

Demonstratio : Potentia, quâ res singulares, et consequenter homo suum esse conservat, est ipsa Dei, sive Naturae potentia (per Coroll. Prop. 24 Part. I), non quatenus infinita est, sed quatenus per humanam actualem essentiam explicari potest (per Prop. 7 Part. III). Potentia itaque hominis, quatenus per ipsius actualem essentiam explicatur, pars est infinitae Dei, seu Naturae potentiae, hoc est (per Prop. 34 Part. I), essentiae. Quod erat primum. Deinde si fieri posset, ut homo nullas posset pati mutationes, nisi, quae per solam ipsius hominis naturam possint intelligi, sequeretur (per Prop. 4 et 6 Part. III), ut non posset perire, sed ut semper necessariò existeret ; atque hoc sequi deberet ex causâ, cujus potentia finita, aut infinita sit, nempe vel ex solâ hominis potentiâ, qui scilicet potis esset, ut à se removeret reliquas mutationes, quae à causis externis oriri possent, vel infinitâ Naturae potentià, à quâ omnia singularia ità dirigerentur, ut homo nullas alias posset pati mutationes, nisi quae ipsius conservationi inserviunt. At primum (per Prop. praeced., cujus demonstratio universalis est, et ad omnes res singulares applicari potest) est absurdum ; ergo si fieri posset, ut homo nullas pateretur mutationes, nisi quae per solam ipsius hominis naturam possent intelligi ; et consequenter (sicut jam ostendimus) ut semper necessariò existeret, id sequi deberet ex Dei infinitâ potentiâ ; et consequenter (per Prop. 16 Part. I) ex necessitate divinae naturae, quatenus alicujus hominis ideâ affectus consideratur, totius Naturae ordo, quatenus ipsa sub Extensionis, et Cogitationis attributis concipitur, deduci deberet ; atque adeò (per Prop. 21 Part. I) sequeretur, ut homo esset infinitus, quod (per 1. part. hujus Demonstrationis) est absurdum. Fieri itaque nequit, ut homo nullas alias patiatur mutationes, nisi quarum ipse adaequata sit causa. Q.E.D.

Corollarium : Hinc sequitur, hominem necessariò passionibus esse semper obnoxium, communemque Naturae ordinem sequi, et eidem parere, seseque eidem, quantum rerum natura exigit, accommodare.

[modifier] Propositio 5

Vis, et incrementum cujuscunque passionis, ejusque in existendo perseverantia non definitur potentiâ, quâ nos in existendo perseverare conamur, sed causae externae potentiâ cum nostrâ comparatâ.

Demonstratio : Passionis essentia non potest per solam nostram essentiam explicari (per Def. 1 et 2 Part. II), hoc est (per Prop. 7 Part. III), passionis potentia definiri nequit potentiâ, quâ in nostro esse perseverare conamur ; sed (ut Prop. 16 Part. II ostendum est) definiri necessariò debet potentiâ causae externae cum nostrâ comparatâ. Q.E.D.

[modifier] Propositio 6

Vis alicujus passionis, seu affectûs reliquas hominis actiones, seu potentiam superare potest, ita ut affectus pertinaciter homini adhaereat.

Demonstratio : Vis, et incrementum cujuscunque passionis, ejusque in existendo perseverantia definitur potentià causae externae cum nostrà comparatà (per Prop. praec.) ; adeóque (per Prop. 3 hujus) hominis potentiam superare potest, etc. Q.E.D.

[modifier] Propositio 7

Affectus nec coërceri, nec tolli potest, nisi per affectum contrarium, et fortiorem affectu coërcendo.

Demonstratio : Affectus, quatenus ad Mentem refertur, est idea, quà Mens majorem, vel minorem sui corporis existendi vim, quàm antea, affirmat (per generalem Affectuum Definitionem, quae reperitur sub finem Tertiae Partis). Cum igitur Mens aliquo affectu conflictatur, Corpus afficitur simul affectione, quà ejus agendi potentia augeretur, vel minuitur. Porrò haec Corporis affectio (per Prop. 5 hujus) vim à suâ causâ accipit perseverandi in suo esse ; quae proinde nec coërciri, nec tolli potest, nisi à causâ corporeâ (per Prop. 6 Part. II), quae Corpus afficiat affectione illi contrariâ (per Prop. 5 Part. III), et fortiore (per Axiom. hujus) ; atque adeò (per Prop. 12 Part. II) Mens afficietur ideà affectionis fortioris, et contrariae priori, hoc est (per gener. Affect. Def.) Mens afficietur affectu fortiori, et contrario priori, qui scilicet prioris existentiam secludet, vel tollet ; ac proinde affectus nec tolli, nec coërciri potest, nisi per affectum contrarium, et fortiorem. Q.E.D.

Corollarium : Affectus, quatenus ad Mentem refertur, nec coërciri, nec tolli potest, nisi per ideam Corporis affectionis contrariae, et fortioris affectione, quâ patimur. Nam affectus, quo patimur, nec coërciri, nec tolli potest, nisi per affectum eodem fortiorem, eique contrarium (per Prop. praec.), hoc est (per gener. Affect. Def.), nisi per ideam Corporis affectionis fortioris, et contrariae affectioni, quâ patimur.

[modifier] Propositio 8

Cognitio boni, et mali nihil aliud est, quàm Laetitiae, vel Tristitiae affectus, quatenus ejus sumus conscii.

Demonstratio : Id bonum, aut malum vocamus, quod nostro esse conservando prodest, vel obest (per Def. 1 et 2 hujus), hoc est (per Prop. 7 Part. III), quod nostram agendi potentiam auget, vel minuit, juvat, vel coërcet. Quatenus itaque (per Def. Laetitiae, et Tristitiae, quas vide in Schol. Prop. 11 Part. III) rem aliquam nos Laetitiâ, vel Tristitiâ afficere percipimus, eandem bonam, aut malam vocamus ; atque adeò boni, et mali cognitio, nihil aliud est, quam Laetitiae, vel Tristitiae idea, quae ex ipso Laetitiae, vel Tristitiae affectu necessario sequitur (per Prop. 22 Part. II). At haec idea eodem modo unita est affectui, ac Mens unita est Corpori (per Prop. 21 Part. II), hoc est (ut in Schol. ejusdem Prop. ostensum), haec idea ab ipso affectu, sive (per gener. Affect. Def.) ab ideâ Corporis affectionis reverâ non distinguitur, nisi solo conceptu ; ergo haec cognitio boni, et mali nihil est aliud, quàm ipse affectus, quatenus ejusdem sumus conscii. Q.E.D.

[modifier] Propositio 9

Affectus, cujus causam in praesenti nobis adesse imaginamur, fortior est, quàm si eandem non adesse imaginaremur.

Demonstratio : Imaginatio est idea, quâ Mens rem ut praesentem contemplatur (vide ejus Def. in Schol. Prop. 17 Part. II), quae tamen magis Corporis humani constitutionem, quàm rei externae naturam indicat (per Coroll. 2 Prop. 16 Part. II). Est igitur affectus (per gener. Affect. Def.) imaginatio, quatenus corporis constitutionem indicat. At imaginatio (per Prop. 17 Part. II) intensior est, quamdiu nihil imaginamur, quod rei externae praesentem existentiam secludit ; ergo etiam affectus, cujus causam in praesenti nobis adesse imaginamur, intensior, seu fortior est, quàm si eandem non adesse imaginaremur. Q.E.D.

Scholium : Cùm suprà in Propositione 18 Partis III dixerim, nos ex rei futurae, vel praeteritae imagine eodem affectu affici, ac si res, quam imaginamur, praesens esset, expressè monui id verum esse, quatenus ad solam ipsius rei imaginem attendimus ; est enim ejusdem naturae, sive res ut praesentes imaginati simus, sive non simus : sed non negavi eandem debiliorem reddi, quando alias res nobis praesentes contemplamur, quae rei futurae praesentem existentiam secludunt, quod tum monere neglexi, quia in hâc Parte de affectuum viribus agere constitueram.

Corollarium : Imago rei futurae, vel praeteritae, hoc est, rei, quam cum relatione ad tempus futurum, vel praeteritum secluso praesenti contemplamur, caeteris partibus, debilior est imagine rei praesentis, et consequenter affectus erga rem futuram, vel praeteritam, caeteris paribus, remissior est affectu erga rem praesentem.

[modifier] Propositio 10

Erga rem futuram, quàm citò affuturam imaginamur, intensiùs afficimur, quàm si ejus existendi tempus longiùs à praesenti distare imaginaremur ; et memoriâ rei, quam non diu praeteriisse imaginamur, intensiùs etiam afficimur, quàm si eandem diu praeteriisse imaginaremur.

Demonstratio : Quatenus enim rem citò affuturam, vel non diu praeterisse imaginamur, eo ipso aliquid imaginamur, quod rei praesentiam minùs secludit, quàm si ejusdem futurum existendi tempus longiùs à praesenti distare, vel quod dudum praeterierit, imaginaremur (ut per se notum), adeóque (per praeced. Prop.) eatenus intensiùs erga eandem afficiemur. Q.E.D.

Scholium : Ex iis, quae ad Definitionem 6 hujus Partis notavimus, sequitur, nos erga objecta, quae à praesenti longiori temporis intervallo distant, quàm quod imaginando determinare possumus, quamvis ab invicem longo temporis intervallo distare intelligamus, aequè tamen remissè affici.

[modifier] Propositio 11

Affectus erga rem, quam ut necessariam imaginamur, cœteris paribus, intensior est, quàm erga possibilem, vel contingentem, sive non necessariam.

Demonstratio : Quatenus rem aliquam necessariam esse imaginamur, eatenus ejus existentiam affirmamus, et contrà rei existentiam negamus, quatenus eandem non necessariam esse imaginamur (per Schol. 1 Prop. 33 Part. I), ac proinde (per Prop. 9 hujus) affectus erga rem necessariam, caeteris paribus, intensior est, quàm erga non necessariam. Q.E.D.

[modifier] Propositio 12

Affectus erga rem, quam scimus in praesenti non existere, et quam ut possibilem imaginamur, cœteris paribus, intensior est, quàm erga contingentem.

Demonstratio : Quatenus rem ut contingentem imaginamur, nullà alterius rei imagine afficimur, quae rei existentiam ponat (per Def. 3 hujus) : sed contrà (secundum Hypothesin) quaedam imaginamur, quae ejusdem praesentem existentiam secludunt. At quatenus rem in futurum possibilem esse imaginamur, eatenus quaedam imaginamur, quae ejusdem existentiam ponunt (per Def. 4 hujus), hoc est (per Prop. 18 Part. III), quae Spem, vel Metum fovent ; atque adeò affectus erga rem possibilem vehementior est. Q.E.D.

Corollarium : Affectus erga rem, quàm scimus in praesenti non existere, et quam ut contingentem imaginamur, multò remissior est, quàm si rem in praesenti nobis adesse imaginaremur.

Demonstratio : Affectus erga rem, quam in praesenti existere imaginamur, intensior est, quàm si eandem ut futuram imaginaremur (per Coroll. Prop. 9 hujus), et multò vehementior est, quàm si tempus futurum à praesenti multùm distare imaginaremur (per Prop. 10 hujus). Est itaque affectus erga rem, cujus existendi tempus longè à praesenti distare imaginamur, multò remissior, quàm si eandem ut praesentem imaginaremur, et nihilominùs (per Prop. praec.) intensior est, quàm si eandem rem ut contingentem imaginaremur ; atque adeò affectus erga rem contingentem multò remissior erit, quàm si rem in praesenti nobis adesse imaginaremur. Q.E.D.

[modifier] Propositio 13

Affectus erga rem contingentem, quam scimus in praesenti non existere, cœteris paribus remissior est, quàm affectus erga rem praeteritam.

Demonstratio : Quatenus rem ut contingentem imaginamur, nullâ alterius rei imagine afficimur, quae rei existentiam ponat (per Def. 3 hujus). Sed contrà (secundum Hypothesin) quaedam imaginamur, quae ejusdem praesentem existentiam secludunt. Verùm quatenus eandem cum relatione ad tempus praeteritum imaginamur, eatenus aliquid imaginari supponimur, quod ipsam ad memoriam redigit, sive quod rei imaginem excitat (vide Prop. 18 Part. II, cum ejusdem Schol.), ac proinde eatenus efficit, ut ipsam, ac si praesens esset, contemplemur (per Coroll. Prop. 17 Part. II) : Atque adeò (per Prop. 9 hujus) affectus erga rem contingentem, quam scimus in praesenti non existere, caeteris paribus, remissior erit, quàm affectus erga rem praeteritam. Q.E.D.

[modifier] Propositio 14

Vera boni, et mali cognitio, quatenus vera, nullum affectum coërcere potest, sed tantùm, quatenus ut affectus consideratur.

Demonstratio : Affectus est idea, quà Mens majorem, vel minorem sui Corporis existendi vim, quàm antea, affirmat (per gener. Affect. Def.) ; atque adeò (per Prop. 1 hujus) nihil positivum habet, quod praesentiâ veri tolli possit, et consequenter vera boni, et mali cognitio, quatenus vera, nullum affectum coërcere potest. At quatenus affectus est (vide [[#p8|Prop. 8 hujus), si fortior affectu coërcendo sit, eatenus tantùm (per Prop. 7 hujus) affectum coërcere poterit. Q.E.D.

[modifier] Propositio 15

Cupiditas, quae ex verâ boni, et mali cognitione oritur, multis aliis Cupiditatibus, quae ex affectibus, quibus conflictamur, oriuntur, restingui, vel coërceri potest.

Demonstratio : Ex verâ boni, et mali cognitione, quatenus haec (per Prop. 8 hujus) affectus est, oritur necessariò Cupiditas (per 1. affect. Def.), quae eò est major, quò affectus, ex quo oritur, major est (per Prop. 37 Part. III) : Sed quia haec Cupiditas (per Hypothesin) ex eo, quòd aliquid verè intelligimus, oritur, sequitur ergo ipsa in nobis, quatenus agimus (per Prop. 3 Part. III) ; atque adeò per solam nostram essentiam debet intelligi (per Def. 2 Part. III) ; et consequenter (per Prop. 7 Part. III) ejus vis, et incrementum solâ humanâ potentiâ definiri debet. Porrò Cupiditates, quae ex affectibus, quibus conflictamur, oriuntur, eò etiam majores sunt, quò hi affectûs vehementiores erunt ; atque adeò earum vis, et incrementum (per Prop. 5 hujus) potentiâ causarum externarum definiri debet, quae, si cum nostrâ comparetur, nostram potentiam indefinitè superat (per Prop. 3 hujus) : atque adeò Cupiditates, quae ex similibus affectibus oriuntur, vehementories esse possunt illâ, quae ex verâ boni, et mali cognitione oritur, ac proinde (per Prop. 7 hujus) eandem coërcere, vel restinguere poterunt. Q.E.D.

[modifier] Propositio 16

Cupiditas, quae ex cognitione boni, et mali, quatenus haec cognitio futurum respicit, oritur, faciliùs rerum Cupiditate, quae in praesentiâ suaves sunt, coërceri, vel restingui potest.

Demonstratio : Affectus erga rem, quam futuram imaginamur, remissior est, quàm erga praesentem (per Coroll. Prop. 9 hujus). At Cupiditas, quae ex verâ boni, et mali cognitione oritur, tametsi haec cognitio circa res, quae in praesentiâ bonae sunt, versetur, restingui, vel coërceri potest aliquâ temerariâ Cupiditate (per Prop. praeced., cujus demonstratio universalis est) ; ergo Cupiditas, quae ex eâdem cognitione, quatenus haec futurum respicit, oritur, faciliùs coërciri, vel restingui poterit, etc. Q.E.D.

[modifier] Propositio 17

Cupiditas, quae oritur ex verâ boni, et mali cognitione, quatenus haec circa res contingentes versatur, multò adhuc faciliùs coërceri potest, Cupiditate rerum, quae praesentes sunt.

Demonstratio : Propositio haec eodem modo, ac Prop. praeced. demonstratur ex Coroll. Prop. 12 hujus.

Scholium : His me causam ostendire credo, cur homines opinione magis, quàm verâ ratione commoveantur, et cur vera boni, et mali cognitio animi commotiones excitet, et saepe omni libidinis generi cedat ; unde illud Poëtae natum : Video meliora, proboque, deteriora sequor. Quod item etiam Ecclesiastes in mente habuisse videtur, cùm dixit : Qui auget scientiam, auget dolorem. Atque haec non eum in finem dico, ut inde concludam, praestabilius esse ignorare, quàm scire, vel quòd stulto intelligens in moderandis affectibus nihil intersit ; sed ideò quia necesse est, nostrae naturae tam potentiam, quàm impotentiam noscere, ut determinare possimus, quid ratio in moderandis affectibus possit, et quid non possit ; et in hâc Parte de solâ humanâ impotentiâ me acturum dixi. Nam de Rationis in affectûs potentiâ separatim agere constitui.

[modifier] Propositio 18

Cupiditas, quae ex Laetitiâ oritur, cœteris paribus, fortior est Cupiditate, quae ex Tristitiâ oritur.

Demonstratio : Cupiditas est ipsa hominis essentia (per 1. Affect. Def.), hoc est (per Prop. 7 Part. III), conatus, quo homo in suo esse perseverare conatur. Quare Cupiditas, quae ex Laetitiâ oritur, ipso Laetitiae affectu (per Def. Laetitiae, quam vide in Schol. Prop. 11 Part. III) juvatur, vel augetur ; quae autem contrà ex Tristitiâ oritur, ipso Tristitiae affectu (per idem Schol.) minuitur, vel coërcetur ; atque adeò vis Cupiditatis, quae ex Laetitiâ oritur, potentiâ humanâ, simul et potentiâ causae externae ; quae autem ex Tristitiâ, solâ humanâ potentiâ definiri debet, ac proinde hâc illa fortior est. Q.E.D.

Scholium : His paucis humanae impotentiae, et inconstantiae causas, et cur homines rationis praecepta non servent, explicui. Superest jam, ut ostendam, quid id sit, quod ratio nobis praescribit, et quinam affectûs cum rationis humanae regulis conveniant, quinam contrà iisdem contrarii sint. Sed antequam haec prolixo nostro Geometrico ordine demonstrare incipiam, lubet ipsa rationis dictamina hic priùs breviter ostendere, ut ea, quae sentio, faciliùs ab unoquoque percipiantur. Cùm ratio nihil contra naturam postulet, postulat ergo ipsa, ut unusquisque seipsum amet, suum utile, quod reverâ utile est, quaerat, et id omne, quod hominem ad majorem perfectionem reverâ ducit, appetat, et absolutè, ut unusquisque suum esse, quantum in se est, conservare conetur. Quod quidem tam necessariò verum est, quàm, quòd totum sit suâ parte majus (vide Prop. 4 Part. III). Deinde quandoquidem virtus (per Def. 8 hujus) nihil aliud est, quàm ex legibus propriae naturae agere, et nemo suum esse (per Prop. 7 Part. III) conservare conetur, nisi ex propriae suae naturae legibus ; hinc sequitur primò, virtutis furdamentum esse ipsum conatum proprium esse conservandi, et felicitatem in eo consistere, quòd homo suum esse conservare potest. Secundò sequitur, virtutem propter se esse appetendam, nec quicquam, quod ipsâ praestabilius, aut quod utilius nobis sit, dari, cujus causâ deberet appeti. Tertiò denique sequitur, eos, qui se interficiunt, animo esse impotentes, eosque à causis externis, suae naturae repugnantibus, prorsùs vinci. Porrò ex Postulato 4 Partis II sequitur, nos efficere nunquam posse, ut nihil extra nos indigeamus ad nostrum esse conservandum, et ut ità vivamus, ut nullum commercium cum rebus, quae extra nos sunt, habeamus ; et, si praeterea nostram Mentem spectemus, sanè noster intellectus imperfectior esset, si Mens sola esset, nec quicquam praeter se ipsam intelligeret. Multa igitur extra nos dantur, quae nobis utilia, quaeque propterea appetenda sunt. Ex his nulla praestantoria excogitari possunt, quàm ea, quae cum nostrâ naturâ prorsùs conveniunt. Si enim duo ex. gr. ejusdem prorsùs naturae individua invicem junguntur, individuum componunt singulo duplò potentius. Homini igitur nihil homine utilius ; nihil, inquam, homines praestantius ad suum esse conservandum, optare possunt, quàm quòd omnes in omnibus ità conveniant, ut omnium Mentes et Corpora unam quasi Mentem, unumque Corpus componant, et omnes simul, quantùm possunt, suum esse conservare conentur, omnesque simul omnium commune utile sibi quaerant ; ex quibus sequitur, homines, qui ratione gubernantur, hoc est, homines, qui ex ductu rationis suum utile quaerunt, nihil sibi appetere, quod reliquis hominibus non cupiant, atque adeò eosdem justos, fidos, atque honestos esse.

Haec illa rationis dictamina sunt, quae hic paucis ostendere proposueram, antequam eadem prolixiori ordine demonstrare inciperem, quod eâ de causâ feci, ut, si fieri posset, eorum attentionem mihi conciliarem, qui credunt, hoc principium, quòd scilicet unusquisque suum utile quaerere tenetur, impietiatis, non autem virtutis, et pietatis esse fundamentum. Postquam igitur rem sese contrà habere breviter ostenderim, pergo ad eandem eâdem vià, quâ huc usque progressi sumus, demonstrandum.

[modifier] Propositio 19

Id unusquisque ex legibus suae naturae necessariò appetit, vel aversatur, quod bonum, vel malum esse judicat.

Demonstratio : Boni, et mali cognitio est (per Prop. 8 hujus) ipse Laetitiae, vel Tristitiae affectus, quatenus ejusdem sumus conscii ; ac proinde (per Prop. 28 Part. III) id unusquisque necessariò appetit, quod bonum, et contrà id aversatur, quod malum esse judicat. Sed hic appetitus nihil aliud est, quàm ipsa hominis essentia, seu natura (per Def. Appetitûs, quam vide in Schol. Prop. 9 Part. III et 1. Aff. Def.). Ergo unusquisque ex solis suae naturae legibus id necessariò appetit, vel aversatur, etc. Q.E.D.

[modifier] Propositio 20

Quo magis unusquisque suum utile quaerere, hoc est, suum esse conservare conatur, et potest, eo magis virtute praeditus est ; et contrà quatenus unusquisque suum utile, hoc est, suum esse conservare negligit, eatenus est impotens.

Demonstratio : Virtus est ipsa humana potentia, quae solâ hominis essentiâ definitur (per Def. 8 hujus), hoc est (per Prop. 7 Part. III), quae solo conatu, quo homo in suo esse perseverare conatur, definitur. Quò ergo unusquisque magis suum esse conservare conatur, et potest, eò magis virtute praeditus est, et consequenter (per Prop. 4 et Prop. 6 Part. III), quatenus aliquis suum esse conservare negligit, eatenus est impotens. Q.E.D.

Scholium : Nemo igitur, nisi à causis externis, et suae naturae contrariis victus, suum utile appetere, sive suum esse conservare negligit. Nemo, inquam, ex necessitate suae naturae, sed à causis externis coactus alimenta aversatur, vel se ipsum interficit, quod multis modis fieri potest ; nempe interficit aliquis se ipsum coactus ab alio, qui ejus dexteram, quâ ensem casu prehenderat, contorquet, et cogit versus cor ipsum gladium dirigere ; vel quòd ex mandato Tyranni, ut Seneca, cogatur venas aperire suas, hoc est, majus malum minore vitare cupiat ; vel denique ex eo, quòd causae latentes externae ejus imaginationem ità disponunt, et Corpus ità afficiunt, ut id aliam naturam priori contrariam induat, et cujus idea in Mente dari nequit (per Prop. 10 Part. III). At quòd homo ex necessitate suae naturae conetur non existere, vel in aliam formam mutari, tam est impossibile, quàm quòd ex nihilo aliquid fiat, ut unusquisque mediocri meditatione videre potest.

[modifier] Propositio 21

Nemo potest cupere beatum esse, bene agere, et bene vivere, qui simul non cupiat, esse, agere, et vivere, hoc est, actu existere.

Demonstratio : Hujus Propositionis Demonstratio, seu potiùs res ipsa per se patet, et etiam ex Cupiditatis definitione. Est enim Cupiditas (per 1. Aff. Def.) beatè, seu bene vivendi, agendi, etc. ipsa hominis essentia, hoc est (per Prop. 7 Part. III), conatus, quo unusquisque suum esse conservare conatur. Ergo nemo potest cupere, etc. Q.E.D.

[modifier] Propositio 22

Nulla virtus potest prior hâc (nempe conatu sese conservandi) concipi.

Demonstratio : Conatus sese conservandi est ipsa rei essentia (per Prop. 7 Part. III). Si igitur aliqua virtus posset hâc, nempe hoc conatu, prior concipi, conciperetur ergo (per Def. 8 hujus) ipsa rei essentia se ipsâ prior, quod (ut per se notum) est absurdum. Ergo nulla virtus, etc. Q.E.D.

Corollarium : Conatus sese conservandi primum, et unicum virtutis est fundamentum. Nam hoc principio nullum aliud potest priùs concipi (per Prop. praec.), et absque ipso (per Prop. 21 hujus) nulla virtus potest concipi.

[modifier] Propositio 23

Homo, quatenus ad aliquid agendum determinatur ex eo, quod ideas habet inadaequatas, non potest absolutè dici, ex virtute agere ; sed tantùm, quatenus determinatur ex eo, quòd intelligit.

Demonstratio : Quatenus homo ad agendum determinatur ex eo, quòd inadaequatas habet ideas, eatenus (per Prop. 1 Part. III) patitur, hoc est (per Def. 1 et 2 Part. III), aliquid agit, quod per solam ejus essentiam non potest percipi, hoc est (per Def. 8 hujus), quod ex ipsius virtute non sequitur. At quatenus ad aliquid agendum determinatur ex eo, quòd intelligit, eatenus (per eandem Prop. 1 Part. III) agit, hoc est (per Def. 2 Part. III), aliquid agit, quod per solam ipsius essentiam percipitur, sive (per Def. 8 hujus) quod ex ipsius virtute adaequatè sequitur. Q.E.D.

[modifier] Propositio 24

Ex virtute absolutè agere nihil aliud in nobis est, quàm ex ductu rationis agere, vivere, suum esse conservare (haec tria idem significant), idque ex fundamento proprium utile quaerendi.

Demonstratio : Ex virtute absolutè agere, nihil aliud est (per Def. 8 hujus), quàm ex legibus propriae naturae agere. At nos eatenus tantummodò agimus, quatenus intelligimus (per Prop. 3 Part. III). Ergo ex virtute agere, nihil aliud in nobis est, quàm ex ductu rationis agere, vivere, suum esse conservare, idque (per Coroll. Prop. 22 hujus) ex fundamento suum utile quaerendi. Q.E.D.

[modifier] Propositio 25

Nemo suum esse alterius rei causâ conservare conatur.

Demonstratio : Conatus, quo unaquaeque res in suo esse perseverare conatur, solâ ipsius rei essentiâ definitur (per Prop. 7 Part. III), eâque solâ datâ, non autem ex alterius rei essentiâ necessariò sequitur (per Prop. 6 Part. III), ut unusquisque suum esse conservare conetur. Patet praeterea haec Propositio ex Coroll. Prop. 22 hujus Partis. Nam si homo alterius causâ suum esse conservare conaretur, tum res illa primum esset virtutis fundamentum (ut per se notum), quod (per praedictum Coroll.) est absurdum. Ergo nemo suum esse, etc. Q.E.D.

[modifier] Propositio 26

Quicquid ex ratione conamur, nihil aliud est, quàm intelligere ; nec Mens, quatenus ratione utitur, aliud sibi utile esse judicat, nisi id, quod ad intelligendum conducit.

Demonstratio : Conatus sese conservandi nihil est praeter ipsius rei essentiam (per Prop. 7 Part. III), quae quatenus talis existit, vim habere concipitur ad perseverandum in existendo (per Prop. 6 Part. III), et ea agendum, quae ex datâ suâ naturâ necessariò sequuntur (vide Def. Appetitûs in Schol. Prop. 9 Part. III). At rationis essentia nihil aliud est, quàm Mens nostra, quatenus clarè, et distinctè intelligit (vide ejus Def. in 2. Schol. Prop. 40 Part. II) : Ergo (per Prop. 40 Part. II) quicquid ex ratione conamur, nihil aliud est, quàm intelligere. Deinde quoniam hic Mentis conatus, quo Mens, quatenus ratiocinatur, suum esse conatur conservare, nihil aliud est, quàm intelligere (per primam partem hujus), est ergo hic intelligendi conatus (per Coroll. Prop. 12 hujus) primum, et unicum virtutis fundamentum, nec alicujus finis causâ (per Prop. 25 hujus) res intelligere conabimur ; sed contrà Mens, quatenus ratiocinatur, nihil sibi bonum esse concipere poterit, nisi id, quo ad intelligendum conducit (per Def. 1 hujus). Q.E.D.

[modifier] Propositio 27

Nihil certò scimus bonum, aut malum esse, nisi id, quod ad intelligendum reverâ conducit, vel quod impedire potest, quominùs intelligamus.

Demonstratio : Mens, quatenus ratiocinatur, nihil aliud appetit, quâm intelligere, nec aliud sibi utile esse judicat, nisi id, quod ad intelligendum conducit (per Prop. praec.). At Mens (per Prop. 41 et 43 Part. II, cujus etiam Schol. vide) rerum certitudinem non habet, nisi quatenus ideas habet adaequatas, sive (quod per Schol. Prop. 40 Part. II idem est) quatenus ratiocinatur ; ergo nihil certò scimus bonum esse, nisi id, quod ad intelligendum reverâ conducit ; et contrà id malum, quod impedire potest, quominùs intelligamus. Q.E.D.

[modifier] Propositio 28

Summum Mentis bonum est Dei cognitio, et summa Mentis virtus Deum cognoscere.

Demonstratio : Summum, quod Mens intelligere potest, Deus est, hoc est (per Def. 6 Part. I), Ens absolutè infinitum, et sine quo (per Prop. 15 Part. I) nihil esse, neque concipi potest ; adeóque (per Prop. 26 et 27 hujus) summum Mentis utile, sive (per Def. 1 hujus) bonum est Dei cognitio. Deinde Mens, quatenus intelligit, eatenus tantùm agit (per Prop. 1 et 3 Part. III), et eatenus tantum (per Prop. 23 hujus) potest absolutè dici, quòd ex virtute agit. Est igitur Mentis absoluta virtus intelligere. At summum, quod Mens intelligere potest, Deus est (ut jam demonstravimus) : Ergo Mentis summa virtus est Deum intelligere, seu cognoscere. Q.E.D.

[modifier] Propositio 29

Res quaecunque singularis, cujus natura à nostrâ prorsùs est diversa, nostram agendi potentiam nec juvare, nec coërcere potest, et absolutè res nulla potest nobis bona, aut mala esse, nisi commune aliquid nobiscum habeat.

Demonstratio : Cujuscunque rei singularis, et consequenter (per Coroll. Prop. 10 Part. III) hominis potentia, quâ existit, et operatur, non determinatur nisi ab aliâ re singulari (per Prop. 28 Part. I), cujus natura (per Prop. 6 Part. II) per idem attributum debet intelligi, per quod natura humana concipitur. Nostra igitur agendi potentia, quomodocunque ea concipiatur, determinari, et consequenter juvari, vel coërciri potest potentiâ alterius rei singularis, quae aliquid commune nobiscum habet, et non potentiâ rei, cujus natura à nostrâ prorsùs est diversa ; et quia id bonum, aut malum vocamus, quod causa est Laetitiae, aut Tristitiae (per Prop. 8 hujus), hoc est (per Schol. Prop. 11 Part. III), quod nostram agendi potentiam auget, vel minuit, juvat, vel coërcet, ergo res, cujus natura à nostrâ prorsus est diversa, nobis neque bona, neque mala esse potest. Q.E.D.

[modifier] Propositio 30

Res nulla per id, quod cum nostrâ naturâ commune habet, potest esse mala ; sed quatenus nobis mala est, eatenus est nobis contraria.

Demonstratio : Id malum vocamus, quod est causa Tristitiae (per Prop. 8 hujus), hoc est (per ejus Def., quam vide in Schol. Prop. 11 Part. III), quod nostram agendi potentiam minuit, vel coërcet. Si igitur res aliqua per id, quod nobiscum habet commune, nobis esset mala, posset ergo res id ipsum, quod nobiscum commune habet, minuere, vel coërcere, quod (per Prop. 4 Part. III) est absurdum. Nulla igitur res per id, quod nobiscum commune habet, potest nobis esse mala ; sed contrà quatenus mala est, hoc est (ut jam jam ostendimus), quatenus nostram agendi potentiam minuere, vel coërcere potest, eatenus (per Prop. 5 Part. III) nobis est contraria. Q.E.D.

[modifier] Propositio 31

Quatenus res aliqua cum nostrâ naturâ convenit, eatenus necessariò bona est.

Demonstratio : Quatenus enim res aliqua cum nostrâ naturâ convenit, non potest (per Prop. praeced.) esse mala. Erit ergo necessariò vel bona, vel indifferens. Si hoc ponatur, nempe, quod neque bona sit, neque mala, nihil ergo (per Ax. 3 hujus [1]) ex ipsius naturâ sequetur, quod nostrae naturae conservationi inservit, hoc est (per Hypothesin), quod ipsius rei naturae conservationi inservit ; sed hoc est absurdum (per Prop. 6 Part. III) ; erit ergo, quatenus cum nostrâ naturâ convenit, necessariò bona. Q.E.D.

Corollarium : Hinc sequitur, quòd res aliqua magis cum nostrâ naturâ convenit, eò nobis est utilior, seu magis bona, et contrà quò res aliqua nobis est utilior, eatenus cum nostrâ naturâ magis convenit. Nam quatenus cum nostrâ naturâ non convenit, erit necessariò à nostrâ naturâ diversa, vel eidem contraria. Si diversa, tum (per Prop. 29 hujus) neque bona, neque mala esse poterit ; si autem contraria, erit ergo etiam ei contraria, quae cum nostrâ naturâ convenit, hoc est (per Prop. praec.), contraria bono, seu mala. Nihil igitur, nisi quatenus cum nostrâ naturâ convenit, potest esse bonum, atque adeò, quò res aliqua magis cum nostrâ naturâ convenit, eò est utilior, et contrà. Q.E.D.

[modifier] Propositio 32

Quatenus homines passionibus sunt obnoxii, non possunt eatenus dici, quod naturâ conveniunt.

Demonstratio : Quae naturâ convenire dicuntur, potentiâ convenire intelliguntur (per Prop. 7 Part. III), non autem impotentiâ, seu negatione, et consequenter (vide Schol. Prop. 3 Part. III) neque etiam passione ; quare homines, quatenus passionibus sunt obnoxii, non possunt dici, quod naturâ conveniant. Q.E.D.

Scholium : Res etiam per se patet ; qui enim ait, album, et nigrum in eo solummodò convenire, quòd neutrum sit rubrum, is absolutè affirmat album, et nigrum nullâ in re convenire. Sic etiam si quis ait, lapidem, et hominem in hoc tantùm convenire, quòd uterque sit finitus, impotens, vel quòd ex necessitate suae naturae non existit, vel denique quòd à potentiâ causarum externarum indefinitè superatur, is omninò affirmat, lapidem, et hominem nullâ in re convenire ; quae enim in solâ negatione, sive in eo, quod non habent, conveniunt, ea reverâ nullâ in re conveniunt.

[modifier] Propositio 33

Homines naturâ discrepare possunt, quatenus affectibus, qui passiones sunt, conflictantur, et eatenus etiam unus, idemque homo varius est, et inconstans.

Demonstratio : Affectuum natura, seu essentia non potest per solam nostram essentiam, seu naturam explicari (per Def. 1 et 2 Part. III), sed potentiâ, hoc est (per Prop. 7 Part. III), naturâ causarum externarum, cum nostrâ comparatâ, definiri debet ; unde fit, ut uniuscujusque affectùs tot species dentur, quot sunt species objectorum, à quibus afficimur (vide Prop. 56 Part. III), et ut homines ab uno, eodemque objecto diversimodè afficiantur (vide Prop. 51 Part. III), atque eatenus naturâ discrepent, et denique ut unus, idemque homo (per eandem Prop. 51 Part. III) erga idem objectum diversimodè afficiatur, atque eatenus varius sit, etc. Q.E.D.

[modifier] Propositio 34

Quatenus homines affectibus, qui passiones sunt, conflictantur, possunt invicem esse contrarii.

Demonstratio : Homo ex. gr. Petrus potest esse causa, ut Paulus contristetur, propterea quòd aliquid habet simile rei, quam Paulus odit (per Prop. 16 Part. III), vel propterea quòd Petrus solus re aliquâ potitur, quam ipse Paulus etiam amat (vide Prop. 32 Part. III cum ejusdem Schol.), vel ob alias causas (harum praecipuas vide in Schol. Prop. 55 Part. III), atque adeò inde fiet (per Def. 7 Affect.), ut Paulus Petrum odio habeat, et consequenter facilè fiet (per Prop. 40 Part. III cum ejus Schol.), ut Petrus Paulum contrà odio habeat, atque adeò (per Prop. 39 Part. III) ut invicem malum inferre conentur, hoc est (per Prop. 30 hujus), ut invicem sint contrarii. At affectus Tristitiae semper passio est (per Prop. 59 Part. III) ; ergo homines, quatenus conflictantur affectibus, qui passiones sunt, possunt invicem esse contrarii. Q.E.D.

Scholium : Dixi, quòd Paulus odio Petrum habeat, quia imaginatur, id eundem possidere, quod ipse Paulus etiam amat ; unde primâ fronte videtur sequi, quòd hi duo ex eo, quòd idem amant, et consequenter ex eo, quòd naturâ conveniunt, sibi invicem damno sint ; atque adeò, si hoc verum est, falsae essent Propositio 30 et 31 hujus Partis. Sed si rem aequâ lance examinare velimus, haec omnia convenire omninò videbimus. Nam hi duo non sunt invicem molesti, quatenus naturâ conveniunt, hoc est, quatenus uterque idem amat, sed quatenus ab invicem discrepant. Nam quatenus uterque idem amat, eo ipso utriusque amor fovetur (per Prop. 31 Part. III), hoc est (per Def. 6 Affect.), eo ipso utriusque Laetitia fovetur. Quare longè abest, ut quatenus idem amant, et naturâ conveniunt, invicem molesti sint. Sed hujus rei causa, ut dixi, nulla alia est, quàm quia naturâ discrepare supponuntur. Supponimus namque Petrum ideam habere rei amatae jam possessae, et Paulum contrà ideam rei amatae amissae. Unde sit, ut hic Tristitiâ et ille contrà Laetitiâ afficiatur ; atque eatenus invicem contrarii sint. Et ad hunc modum ostendere facilè possumus reliquas odii causas ab hoc solo pendêre, quòd homines naturâ discrepant, et non ab eo, in quo conveniunt.

[modifier] Propositio 35

Quatenus homines ex ductu rationis vivunt, eatenus tantùm naturâ semper necessariò conveniunt.

Demonstratio : Quatenus homines affectibus, qui passiones sunt, conflictantur, possunt esse naturâ diversi (per Prop. 33 hujus), et invicem contrarii (per Prop. praec.). Sed eatenus homines tantùm agere dicuntur, quatenus ex ductu rationis vivunt (per Prop. 3 Part. III), atque adeò quicquid ex humanâ naturâ, quatenus ratione definitur, sequitur, id (per Def. 2 Part. III) per solam humanam naturam, tanquam per proximam suam causam, debet intelligi. Sed quia unusquisque ex suae naturae legibus id appetit, quod bonum, et id amovere conatur, quod malum esse judicat (per Prop. 19 hujus) ; et cùm praeterea id, quod ex dictamine rationis bonum, aut malum esse judicamus, necessariò bonum, aut malum sit (per Prop. 41 Part. III). Ergo homines, quatenus ex ductu rationis vivunt, eatenus tantùm ea necessariò agunt, quae humanae naturae, et consequenter unicuique homini necessariò bona sunt, hoc est (per Coroll. Prop. 31 hujus), quae cum naturâ uniuscujusque hominis conveniunt ; atque adeò homines etiam inter se, quatenus ex ductu rationis vivunt, necessariò semper conveniunt. Q.E.D.

Corollarium 1 : Nihil singulare in rerum naturâ datur, quod homini sit utilius, quàm homo, qui ex ductu rationis vivit. Nam id homini utilissimum est, quod cum suâ naturâ maximè convenit (per Coroll. Prop. 31 hujus), hoc est (ut per se notum), homo. At homo ex legibus suae naturae absolutè agit, quando ex ductu rationis vivit (per Def. 2 Part. III), et eatenus tantùm cum naturâ alterius hominis necessariò semper convenit (per Prop. praec.) ; ergo homini nihil inter res singulares utilius datur, quàm homo. Q.E.D.

Corollarium 2 : Cùm maximè unusquisque homo suum sibi utile quaerit, tum maximè homines sunt sibi invicem utiles. Nam quò magis unusquisque suum utile quaerit, et se conservare conatur, eò magis virtute praeditus est (per Prop. 20 hujus), sive quod idem est (per Def. 8 hujus), eò majore potentiâ praeditus est ad agendum ex suae naturae legibus, hoc est (per Prop. 3 Part. III), ad vivendum ex ductu rationis. At homines tum maximè naturâ conveniunt, cùm ex ductu rationis vivunt (per Prop. praec.) ; ergo (per praec. Coroll.) tum maximè homines erunt sibi invicem utiles, cùm maximè unusquisque suum utile sibi quaerit. Q.E.D.

Scholium : Quae modò ostendimus, ipsa etiam experientia quotidie tot, tamque luculentis testimoniis testatur, ut omnibus ferè in ore sit : hominem homini Deum esse. Fit tamen rarò, ut homines ex ductu rationis vivant ; sed cum iis ità comparatum est, ut plerumque invidi, atque invicem molesti sint. At nihilominùs vitam solitariam vix transfingere queunt, ità ut plerisque illa definitio, quòd homo sit animal sociale, valdè arriserit ; et reverâ res ità se habet, ut ex hominum communi societate multò plura commoda oriantur, quàm damna. Rideant igitur, quantùm velint, res humanas Satyrici, easque detestentur Theologi, et laudent, quantùm possunt, Melancholici vitam incultam, et agrestem, hominesque contemnant, et admirentur bruta ; experientur tamen homines mutuo auxilio ea, quibus indigent, multò faciliùs sibi parare, et non nisi junctis viribus pericula, quae ubique imminent, vitare posse ; ut jam taceam, quòd multò praestabilius sit, et cognitione nostrâ magis dignum, hominum, quàm brutorum facta contemplari. Sed de his aliàs prolixiùs.

[modifier] Propositio 36

Summum bonum eorum, qui virtutem sectantur, omnibus commune est, eoque omnes aequè gaudere possunt.

Demonstratio : Ex virtute agere est ex ductu rationis agere (per Prop. 24 hujus), et quicquid ex ratione conamur agere, est intelligere (per Prop. 26 hujus), atque adeò (per Prop. 28 hujus) summum bonum eorum, qui virtutem sectantur, est Deum cognoscere, hoc est (per Prop. 47 Part. II et ejusdem Schol.), bonum, quod omnibus hominibus commune est, et ab omnibus hominibus, quatenus ejusdem sunt naturae, possideri aequè potest. Q.E.D.

Scholium : Si quis autem roget, quid si summum bonum eorum, qui virtutem sectantur, non esset omnibus commune ? an non inde, ut suprà (vide Prop. 34 hujus) sequeretur, quòd homines, qui ex ductu rationis vivunt, hoc est (per Prop. 35 hujus), homines, quatenus naturâ conveniunt, essent invicem contrarii ? Is hoc sibi responsum habeat, non ex accidenti, sed ex ipsâ naturâ rationis oriri, ut hominis summum bonum omnibus sit commune, nimirùm, quia ex ipsâ humanâ essentiâ, quatenus ratione definitur, deducitur ; et quia homo nec esse, nec concipi posset, si potestatem non haberet gaudendi hoc summo bono. Pertinet namque (per Prop. 47 Part. II) ad Mentis humanae essentiam, adaequatam habere cognitionem aeternae, et infinitae essentiae Dei.

[modifier] Propositio 37

Bonum, quod unusquisque, qui sectatur virtutem, sibi appetit, reliquis hominibus etiam cupiet, et eo magis, quo majorem Dei habuerit cognitionem.

Demonstratio : Homines, quatenus ex ductu rationis vivunt, sunt homini utilissimi (per Coroll. 1 Prop. 35 hujus), atque adeò (per Prop. 19 hujus) ex ductu rationis conabimur necessariò efficere, ut homines ex ductu rationis vivant. At bonum, quod unusquisque, qui ex rationis dictamine vivit, hoc est (per Prop. 24 hujus), qui virtutem sectatur, sibi appetit, est intelligere (per Prop. 26 hujus) ; ergo bonum, quod unusquisque, qui virtutem sectatur, sibi appetit, reliquis hominibus etiam cupiet. Deinde Cupiditas, quatenus ad Mentem refertur, est ipsa Mentis essentia (per 1. Affect. Def.) ; Mentis autem essentia in cognitione consistit (per Prop. 11 Part. II), quae Dei cognitionem involvit (per Prop. 47 Part. II), et sine quâ (per Prop. 15 Part. I) nec esse, nec concipi potest ; adeóque quò Mentis essentia majorem Dei cognitionem involvit, eò Cupiditas, quâ is, qui virtutem sectatur, bonum, quod sibi appetit, alteri cupit, etiam major erit. Q.E.D.

Aliter : Bonum, quod homo sibi appetit, et amat, constantiùs amabit, si viderit, alios idem amare (per Prop. 31 Part. III) ; atque adeò (per Coroll. ejusdem Prop.) conabitur, ut reliqui idem ament ; et quia hoc bonum (per Prop. praec.), omnibus commune est, eoque omnes gaudere possunt, conabitur ergo (per eandem rationem), ut omnes eodem gaudeant, et (per Prop. 37 Part. III) eò magis, quò hoc bono magis fruetur. Q.E.D.

Scholium 1 : Qui ex solo affectu conatur, ut reliqui ament, quo ipse amat, et ut reliqui ex ipsius ingenio vivant, solo impetu agit, et ideò odiosus est, praecipuè iis, quibus alia placent, quique propterea etiam student, et eodem impetu conantur, ut reliqui contrà ex ipsorum ingenio vivant. Deinde quoniam summum, quod homines ex affectu appetunt, bonum saepe tale est, ut unus tantùm ejus possit esse compos, hinc fit, ut qui amant, mente sibi non constent, et dum laudes rei, quam amant, narrare gaudent, timeant credi. At qui reliquos conatur ratione ducere, non impetu, sed humaniter, et benignè agit, et sibi mente maximè constat. Porrò quicquid cupimus, et agimus, cujus causa sumus, quatenus Dei habemus ideam, sive quatenus Deum cognoscimus, ad Religionem refero. Cupiditatem autem bene faciendi, quae eo ingeneratur, quòd ex rationis ductu vivimus, Pietatem voco. Cupiditatem deinde, quâ homo, qui ex ductu rationis vivit, tenetur, ut reliquos sibi amicitiâ jungat, Honestatem voco, et id honestum, quod homines, qui ex ductu rationis vivunt, laudant, et id contrà turpe, quod conciliandae amicitiae repugnant. Praeter haec, civitatis etiam quaenam sint fundamenta ostendi. Differentia deinde inter veram virtutem, et impotentiam facilè ex suprà dictis percipitur ; nempe quòd vera virtus nihil aliudsit, quàm ex solo rationis ductu vivere ; atque adeò impotentia in hoc loco consistit, quòd homo à rebus, quae extra ipsum sunt, duci se patiatur, et ab iis ad ea agendum determinetur, quae rerum externarum communis constitutio, non autem ea, quae ipsa ipsius natura, in se solâ considerata, postulat. Atque haec illa sunt, quae in Scholio Propositionis 18 hujus Partis demonstrare promisi, ex quibus apparet legem illam de non mactandis brutis, magis vanà superstitione, et muliebri misericordiâ, quàm sanâ ratione fundatam esse. Docet quidem ratio nostrum utile quaerendi, necessitudinem cum hominibus jungere, sed non cum brutis, aut rebus, quarum natura à naturâ humanâ est diversa ; sed idem jus, quod illa in nos habent, nos in ea habere. imò quia uniuscujusque jus virtute, seu potentiâ uniuscujusque definitur, longè majus homines in bruta, quàm haec in homines jus habent. Nec tamen nego bruta sentire? sed nego, quòd propterea non liceat nostrae utilitati consulere, et iisdem ad libitum uti, eadeóque tractare, prout nobis magis convenit ; quandoquidem nobiscum naturâ non conveniunt, et eorum affectûs ab affectibus humanis sunt naturâ diversi (vide Schol. Prop. 57 Part. III). Superest, ut explicem, quid justum, quid injustum, quid peccatum, et quid denique meritum sit. Sed de his seq. Scholium.

Scholium 2 : In Appendice Partis primae explicare promisi, quid laus, et vituperium, quid meritum, et peccatum, quid justum, et injustum sit. Laudem, et vituperium quod attinet, in Scholio Propositionis 29 Partis III explicui ; de reliquis autem hîc jam erit dicendi locus. Sed priùs pauca de statu hominis naturali, et civili dicenda sunt.

Existit unusquisque summo naturae jure, et consequenter summo naturae jure unusquisque ea agit, quae ex suae naturae necessitate sequuntur ; atque adeò summo naturae jure unusquisque judicat, quid bonum, quid malum sit, suaeque utilitati ex suo ingenio consulit (vide Prop. 19 et 20 hujus), seseque vindicat (vide Coroll. 2 Prop. 40 Part. III), et id, quod amat, conservare, et id, quod odio habet, destruere conatur (vide Prop. 28 Part. III). Quòd si homines ex ductu rationis viverent, potiretur unusquisque (per Coroll. 1 Prop. 35 hujus) hoc suo jure absque ullo alterius damno. Sed quia affectibus sunt obnoxii (per Coroll. Prop. 4 hujus), qui potentiam, seu virtutem humanam longè superant (per Prop. 6 hujus), ideò saepe diversi trahuntur (per Prop. 33 hujus), atque sibi invicem sunt contrarii (per Prop. 34 hujus), mutuo dum auxilio indigent (per Schol. Prop. 35 hujus). Ut igitur homines concorditer vivere, et sibi auxilio esse possint, necesse est, ut jure suo naturali cedant, et se invicem securos reddant, se nihil acturos, quod possit in alterius damnum cedere. Quâ autem ratione hoc fieri possit, ut scilicet homines, qui affectibus necessariò sunt obnoxii (per Coroll. Prop. 4 hujus), atque inconstantes, et varii (per Prop. 33 hujus), possint se invicem securos reddere, et fidem invicem habere, patet ex Propositione 7 hujus Partis et Propositione 39 Partis III. Nempe quòd nullus affectus coërciri potest, nisi affectu fortiore, et contrario affectui coërcendo, et quòd unusquisque ab inferendo damno abstinet timore majoris damni. Hâc igitur lege Societas firmari poterit, si modò ipsa sibi vindicet jus, quod unusquisque habet, sese vindicandi, et de bono, et malo judicandi? quaeque adeò potestatem habeat communem vivendi rationem praescribendi, legesque ferendi, easque non ratione, quae affectûs coërcere nequit (per Schol. Prop. 17 hujus), sed minis firmandi. Haec autem Societas, legibus, et potestate sese conservandi firmata, Civitas appellatur, et, qui ipsius jure defenduntur, Cives ; ex quibus facilè intelligimus, nihil in statu naturali dari, quod ex omnium consensu bonum, aut malum sit ; quandoquidem unusquisque, qui in statu est naturali, suae tantummodò utilitari consulit, et ex suo ingenio, et quatenus suae utilitatis tantùm habet rationem, quid bonum, quidve malum sit, decernit, et nemini, nihil sibi soli, obtemperare lege ullâ tenetur ; atque adeò in statu naturali peccatum concipi nequit. At quidem in statu civili, ubi et communi consensu decernitur, quid bonum, quive malum sit, et unusquisque civitati obtemperare tenetur. Est itaque peccatum nihil aliud, quàm inobedentia, quae propterea solo civitatis jure punitur, et contrà obedentia civi meritum ducitur, quia eo ipso dignus judicatur, qui civitatis commodis gaudeat. Deinde in statu naturali nemo ex communi consensu alicujus rei est Dominus, nec in Naturâ aliquid datur, quod possit dici hujus hominis esse, et non illius ; sed omnia omnium sunt ; ac proinde in statu naturali nulla potest concipi voluntas unicuique suum tribuendi, aut alicui id, quod ejus sit, eripiendi, hoc est, in statu naturli nihil sit, quod justum, aut injustum possit dici ; at quidem in statu civili, ubi ex communi consensu decernitur, quid hujus, quidve illius sit. Ex quibus apparet, justum, et injustum, peccatum, et meritum notiones esse extrinsecas, non autem attributa, quae Mentis naturam explicent. Sed de his satis.

[modifier] Propositio 38

Id, quod Corpus humanum ità disponit, ut pluribus modis possit affici, vel quod idem aptum reddit ad Corpora externa pluribus modis afficiendum, homini est utile ; et eo utilius, quo Corpus ab eo aptius redditur, ut pluribus modis afficiatur, aliaque corpora afficiat, et contrà id noxium est, quod Corpus ad haec minùs aptum reddit.

Demonstratio : Quo Corpus ad haec aptius redditur, eo Mens aptior ad percipiendum redditur (per Prop. 14 Part. II) ; adeóque id, quod Corpus hâc ratione disponit, aptumque ad haec reddit, est necessariò bonum, seu utile (per Prop. 26 et 27 hujus), et eo utilius, quo Corpus ad haec aptius potest reddere, et contrà (per eandem Prop. 14 Part. II inversam, et Prop. 26 et 27 hujus) noxium, si Corpus ad haec minùs aptum reddat. Q.E.D.

[modifier] Propositio 39

Quae efficiunt, ut motûs, et quietis ratio, quam Corporis humani partes ad invicem habent, conservetur, bona sunt ; et ea contrà mala, quae efficiunt, ut Corporis humani partes aliam ad invicem motûs, et quietis habeant rationem.

Demonstratio : Corpus humanum indiget, ut conservetur, plurimis aliis corporibus (per Postul. 4 Part. II). At id, quod formam humani Corporis constituit, in hoc consistit, quòd ejus partes motûs suos certâ quâdam ratione sibi invicem communicent (per Def. ante Lem. 4, quam vide post Prop. 13 Part. II). Ergo quae efficiunt, ut motûs, et quietis ratio, quam Corporis humani partes ad invicem habent, conservetur, eadem humani Corporis formam conservant, et consequenter efficiunt (per Postul. 3 et 6 Part. II), ut Corpus humanum multis modis affici, et ut idem corpora externa multis modis afficere possit ; adeóque (per Prop. praec.) bona sunt. Deinde, quae efficiunt, ut Corporis humani partes aliam motûs, et quietis rationem obtineant, eadem (per eandem Def. Part. II) efficiunt, ut Corpus humanum aliam formam induat, hoc est (ut per se notum, et in fine praefationis, hujus Partis monuimus), ut Corpus humanum destruatur, et consequenter ut omninò ineptum reddatur, ne possit pluribus modis affici, ac proinde (per Prop. praec.) mala sunt. Q.E.D.

Scholium : Quantum haec Menti obesse, vel prodesse possunt, in Quintâ Parte explicabitur. Sed hîc notandum, quòd Corpus tum mortem obire intelligam, quando ejus partes ità disponuntur, ut aliam motûs, et quietis rationem ad invicem obtineant. Nam negare non audeo Corpus humanum, retentâ sanguinis circulatione, et aliis, propter quae Corpus vivere existimatur, posse nihilominùs in aliam naturam à suâ prorsùs diversam mutari. Nam nulla ratio me cogit, ut statuam Corpus non mori, nisi mutetur in cadaver ; quin ipsa experientia aliud suadere videtur. Fit namque aliquando, ut homo tales patiatur mutationes, ut non facilè eundem illum esse dixerim, ut de quodam Hispano Poëtâ narrare audivi, qui morbo correptus suerat, et quamvis ex eo convaluerit, mansit tamen praeteritae suae vitae tam oblitus, ut Fabulas, et Tragoedias, quas fecerat, suas non crediderit esse, et sanè pro infante adulto haberi potuisset, si vernaculae etiam linguae fuisset oblitus. Et si hoc incredibile videtur, quid de infantibus dicemus ? Quorum naturam homo provectae aetatis à suâ tam diversam esse credit, ut persuaderi non posset, se unquam infantem fuisse, nisi ex aliis de se conjecturam faceret. Sed ne superstitiosis materiam suppeditem movendi novas quaestiones, malo haec in medio relinquere.

[modifier] Propositio 40

Quae ad hominum communem Societatem conducunt, sive quae efficiunt, ut homines concorditer vivant, utilia sunt ; et illa contrà mala, quae discordiam in Civitatem inducunt.

Demonstratio : Nam quae efficiunt, ut homines concorditer vivant, simul efficiunt, ut ex ductu rationis vivant (per Prop. 35 hujus), atque adeò (per Prop 26 et 27 hujus) bona sunt, et (per eandem rationem) illa contrà mala sunt, quae discordias concitant. Q.E.D.

[modifier] Propositio 41

Laetitia directè mala non est, sed bona ; Tristitia autem contrà directè est mala.

Demonstratio : Laetitia (per Prop. 11 Part. III cum ejusdem Schol.) est affectus, quo corporis agendi potentia augetur, vel juvatur ; Tristitia autem contrà est affectus, quo corporis agendi potentia minuitur, vel coërcetur ; adeóque (per Prop. 38 hujus) Laetitia directè bona est, etc. Q.E.D.

[modifier] Propositio 42

Hilaritas excessum habere nequit, sed semper bona est, et contrà Melancholia semper mala.

Demonstratio : Hilaritas (vide ejus Def. in Schol. Prop. 11 Part. III) est Laetitia, quae, quatenus ad Corpus refertur, in hoc consistit, quòd Corporis omnes partes pariter sint affectae, hoc est (per Prop. 11 Part. III) quòd Corporis agendi potentia augetur, vel juvatur, ità ut omnes ejus partes eandem ad invicem motûs, et quietis rationem obtineant ; atque adeò (per Prop. 39 hujus) Hilaritas semper est bona, nec excessum habere potest. At Melancholia (cujus etiam Def. vide in eodem Schol. Prop. 11 Part. III) est Tristitia, quae, quatenus ad Corpus refertur, in hoc consistit, quòd Corporis agendi potentia absolutè minuitur, vel coërcetur ; adeóque (per Prop. 38 hujus) semper est mala. Q.E.D.

[modifier] Propositio 43

Titillatio excessum habere potest, et mala esse ; Dolor autem eatenus potest esse bonus, quatenus Titillatio, seu Laetitia est mala.

Demonstratio : Titillatio est Laetitia, quae, quatenus ad Corpus refertur, in hoc consistit, quòd una, vel aliquot ejus partes prae reliquis afficiuntur (vide ejus Def. in Schol. Prop. 11 Part. III), cujus affectûs potentia tanta esse potest, ut reliquas Corporis actiones superet (per Prop. 6 hujus), eique pertinaciter adhaereat, atque adeò impediat, quominùs Corpus aptum sit, ut plurimis aliis modis afficiatur, adeóque (per Prop. 38 hujus) mala esse potest. Deinde Dolor, qui contrà Tristitia est, in se solo consideratus, non potest esse bonus (per Prop. 41 hujus). Verùm quia ejus vis, et incrementum definitur potentiâ causae externae cum nostrâ comparatâ (per Prop. 5 hujus), possumus ergo hujus affectûs infinitos virium concipere gradûs, et modos (per Prop. 3 hujus) ; atque adeò eundem talem concipere, qui Titillationem possit coërcere, ut excessum non habeat, et eatenus (per primam partem Prop. hujus) efficere, ne corpus minùs aptum reddatur, ac proinde eatenus erit bonus. Q.E.D.

[modifier] Propositio 44

Amor, et Cupiditas excessum habere possunt.

Demonstratio : Amor est Laetitia (per Def. 6 Affect.), concomitante ideâ causae externae : Titillatio igitur (per Schol. Prop. 11 Part. III), concomitante ideâ causae externae Amor est ; atque adeò Amor (per Prop. praec.) excessum habere potest. Deinde Cupiditas eò est major, quo affectus, ex quo oritur, major est (per Prop. 37 Part. III). Quare ut affectus (per Prop. 6 hujus) reliquas hominis actiones superare potest, sic etiam Cupiditas, quae ex eodem affectu oritur, reliquas Cupiditates superare, ac proinde eundem excessum habere poterit, quem in praecedenti Propositione Titillationem habere ostendimus. Q.E.D.

Scholium : Hilaritas, quam bonam esse dixi, concipitur faciliùs, quàm observatur. Nam affectûs, quibus quotidie conflictamur, referuntur plerumque ad aliquam Corporis partem, quae prae reliquis afficitur, ac proinde affectûs ut plurimum excessum habent, et Mentem in solâ unius objecti contemplatione ità detinent, ut de aliis cogitare nequeat ; et quamvis homines pluribus affectibus obnoxii sint, atque adeò rari reperiantur, qui semper uno, eodemque affectu conflictentur, non desunt tamen, quibus unus, idemque affectus pertinaciter adhaereat. Videmus enim homines aliquando ab uno objecto ità affici, ut quamvis praesens non sit, ipum tamen coram habere credant, quod quando homini non dormienti accidit, eundem delirare dicimus, vel insanire ; nec minûs insanire creduntur, qui Amore ardent, quique noctes, atque dies solam amasiam, vel meretricem somniant, qui risum movere solent. At cùm avarus de nullâ aliâ re, quàm de lucro, vel de nummis cogitet, et ambitiosus de gloriâ, etc. hi non creduntur delirare, quia molesti solent esse, et Odio digni aestimantur. Sed reverâ Avaritia, Ambitio, Libido, etc. delirii species sunt, quamvis inter morbos non numerentur.

[modifier] Propositio 45

Odium nunquam potest esse bonum.

Demonstratio : Hominem, quem odimus, destruere conamur (per Prop. 39 Part. III), hoc est (per Prop. 37 hujus), aliquid conamur, quod malum est. Ergo etc. Q.E.D.

Scholium : Nota, me hîc, et in seqq. per Odium illud tantùm intelligere, quod est erga homines.

Corollarium 1 : Invidia, Irrisio, Contemptus, Ira, Vindicta, et reliqui affectûs, qui ad Odium referuntur, vel ex eodem oriuntur, mali sunt, quod etiam ex Prop. 39 P. III et Prop. 37 hujus patet.

Corollarium 2 : Quicquid ex eo, quòd odio affecti sumus, appetimus, turpe, et in Civitate injustum est. Quod etiam patet ex Prop. 39 Part. III et ex Definitione turpis, et injusti, quas vide in Schol. Prop. 37 hujus.

Scholium : Inter Irrisionem (quam in 1. Coroll. malam esse dixi), et risum magnam agnosco differentiam. Nam risus, ut et jocus mera est Laetitia ; adeóque, modo excessum non habeat, per se bonus est (per Prop. 41 hujus). Nihil profectò nisi torva, et tristis superstitio delectari prohibet. Nam qui magis decet famem, et sitim extinguere, quàm melancholiam expellere ? Mea haec est ratio, et sic animum induxi meum. Nullum numen, nec alius, nisi invidus, meâ impotentiâ, et incommodo delectatur, nec nobis lacrimas, singultûs, metum, et alia hujusmodi, quae animi impotentis sunt signa, virtuti ducit? sed contrà, quo majori Laetitiâ afficimur, eo ad majorem perfectionem transimus, hoc est, eo nos magis de naturâ divinâ participare necesse est. Rebus itaque uti, et iis, quantum fieri potest, delectari (non quidem ad nauseam usque, nam hoc delctari non est) viri est sapientis. Viri, inquam, sapientis est, moderato, et suavi cibo, et potu se reficere, et recreare, ut et odoribus, plantarum virentium amaenitate, ornatu, musicâ, ludis exercitatoris, theatris, et aliis hujusmodi, quibus unusquique absque ullo alterius damno uti potest. Corpus namque humanum ex plurimis diversae naturae partibus componitur, quae continuò novo alimanto indigent, et vario, ut totum Corpus ad omnia, quae ex ipsius naturâ sequi possunt, aequè aptum sit, et consequenter ut Mens etiam aequè apta sit ad plura simul intelligendum. Hoc itaque vivendi institutum et cum nostris principiis, et cum communi praxi optimè convenit? quare, si quae alia, haec vivendi ratio optima est, et omnibus modis commendanda, nec opus est, de his clariùs, neque prolixiùs agere.

[modifier] Propositio 46

Qui ex ductu rationis vivit, quantum potest, conatur alterius in ipsum Odium, Iram, Contemptum, etc. Amore contrà, sive Generositate compensare.

Demonstratio : Omnes Odii affectûs mali sunt (per Coroll. 1 praec. Prop.) ; adeóque, qui ex ductu rationis vivit, quantùm potest, conabitur efficere, ne Odii affectibus conflictetur (per Prop. 19 hujus), et consequenter (per Prop. 37 hujus) conabitur, ne etiam alius eosdem patiatur affectûs. At Odium Odio reciproco augetur, et Amore contrà extingui potest (per Prop. 43 Part. III), ità ùt Odium in Amorem transeat (per Prop. 44 Part. III). Ergo qui ex ductu rationis vivit, alterius Odium etc. Amore contrà compensare conabitur, hoc est, Generositate (cujus Def. vide in Schol. Prop. 59 Part. III). Q.E.D.

Scholium : Qui injurias reciproco Odio vindicare vult, miserè profectò vivit. At qui contrà studet Odium Amore expugnare, ille sanè laetus, et securè pugnat ; aequè facilè pluribus hominibus, ac uni resistit, et fortunae auxilio quàm minimè indiget. Quos verò vincit, ii laeti cedunt, non quidem ex defectu, sed ex incremento virium ; quae omnia adeò clarè ex solis Amoris, et intellectûs definitionibus sequuntur, ut opus non sit eadem sigillatim demonstrare.

[modifier] Propositio 47

Spei, et Metûs affectûs non possunt esse per se boni.

Demonstratio : Spei, et Metûs affectûs sine Tristitiâ non dantur. Nam Metus est (per 13. Affect. Def.) Tristitia ; et Spes (vide Explicationem 12 et 13 Affect. Def.) non datur sine Metu, ac proinde (per Prop. 41 hujus) hi affectûs non possunt esse per se boni, sed tantùm quatenus Laetitiae excessum coërcere possunt (per Prop. 43 hujus). Q.E.D.

Scholium : Huc accedit, quòd hi affectûs cognitionis defectum, et Mentis impotentiam indicant ; et hâc de causâ etiam Securitas, Desperatio, Gaudium, et Conscientiae morsus animi impotentis sunt signa. Nam, quamvis Securitas, et Gaudium affectûs sint Laetitiae, Tristitiam tamen eosdem praecessisse supponunt, nempe Spem, et Metum. Quò itaque magis ex ductu rationis vivere conamur, eò magis Spe minùs pendêre, et Metu nosmet liberare, et fortunae, quantùm possumus, imperare conamur, nostrasque actiones certo rationis consilio dirigere.

[modifier] Propositio 48

Affectûs Existimationis, et Despectûs semper mali sunt.

Demonstratio : Hi enim affectûs (per 21. et 22. Affect. Def.) rationi repugnant ; adeóque (per Prop. 26 et 27 hujus) mali sunt. Q.E.D.

[modifier] Propositio 49

Existimatio facilè hominem, qui existimatur, superbum reddit.

Demonstratio : Si videmus, aliquem de nobis plùs justo prae amore sentire, facilè gloriabimur (per Schol. Prop. 41 Part. III), sive Laetitiâ afficiemur (per 30. Affect. Def.) ; et id boni, quod de nobis praedicari audimus, facilè credemus (per Prop. 25 Part. III) ; atque adeò de nobis prae amore nostri plùs justo sentiemus, hoc est (per Def. 28 Affect.), facilè superbiemus. Q.E.D.

[modifier] Propositio 50

Commiseratio in homine, qui ex ductu rationis vivit, per se mala, et inutilis est.

Demonstratio : Commiseratio enim (per 18. Affect. Def.) Tristitia est ; ac proinde (per Prop. 41 hujus) per se mala ; bonum autem, quod ex eâ sequitur, quòd scilicet hominem, cujus non miseret, à miseriâ liberare conamur (per Coroll. 3 Prop. 27 Part. III), ex solo rationis dictamine facere cupimus (per Prop. 37 hujus), nec nisi ex solo rationis dictamine aliquid, quod certò scimus bonum esse, agere possumus (per Prop. 27 hujus) ; atque adeò commiseratio in homine, qui ex ductu rationis vivit, per se mala est, et inutile. Q.E.D.

Corollarium : Hinc sequitur, quod homo, qui ex dictamine rationis vivit, conatur, quantùm potest, efficere, ne commiseratione tangatur.

Scholium : Qui rectè novit omnia ex naturae divinae necessitate sequi, et secundùm aeternas naturae leges, et regulas fieri, is sanè nihil reperiet, quod Odio, Risu, aut Contemptu dignum sit, nec cujusquam miserebitur ; sed, quantùm humana fert virtus, conabitur bene agere, ut ajunt, et laetari. Huc accedit, quod is, qui Commiserationis affectu facilè tangitur, et alterius miseriâ, vel lacrimis movetur, saepe aliquid agit, cujus postea ipsum poenitet ; tam quia ex affectu nihil agimus, quod certò scimus bonum esse, quàm quia facilè falsis lacrimis decipimur. Atque hîc expressè loquor de homine, qui ex ductu rationis vivit. Nam, qui nec ratione, nec commiseratione movetur, ut aliis auxilio sit, is rectè inhumanus appellatur. Nam (per Prop. 27 Part. III) homini dissimilis esse videtur.

[modifier] Propositio 51

Favor rationi non repugnat ; sed cum eâdem convenire, et ab eâdem oriri potest.

Demonstratio : Est enim Favor Amor erga illum, qui alteri benefecit (per 19. Affect. Def.), atque adeò ad Mentem referri potest, quatenus haec agere dicitur (per Prop. 59 Part. III), hoc est (per Prop. 3 Part. III), quatenus intelligit, ac proinde cum ratione convenit, etc. Q.E.D.

Aliter : Qui ex ductu rationis vivit, bonum, quod sibi appetit, alteri etiam cupit (per Prop. 37 hujus) ; quare ex eo, quòd ipse aliquem videt alteri benefacere, ipsius benefaciendi conatus juvatur, hoc est (per Schol. Prop. 11 Part. III), laetabitur, idque (ex Hypothesi) concomitante ideâ illius, qui alteri benefecit, ac proinde (per 19. Affect. Def.) ei favet. Q.E.D.

Scholium : Indignatio, prout ipsa à nobis definitur (vide 20. Affect. Def.), est necessariò mala (per Prop. 45 hujus) ; sed notandum, quòd quando summa potestas desiderio, quo tenetur, tutandae pacis civem punit, qui alteri injuriam fecit, eandem civi indignari non dico, quia non Odio percita ad perdendum civem, sed pietate mota eundem punit.

[modifier] Propositio 52

Acquiescentia in se ipso ex ratione oriri potest, et ea sola acquiescentia, quae ex ratione oritur, summa est, quae potest dari.

Demonstratio : Acquiescentia in se ipso est Laetitia orta ex eo, quòd homo se ipsum, suamque agendi potentiam contemplatur (per 25. Affect. Def.). At vera hominis agendi potentia, seu virtus est ipsa ratio (per Prop. 3 Part. III), quam homo clarè, et distinctè contemplatur (per Prop. 40 et Prop. 43 Part. II). Ergo acquiescentia in se ipso ex ratione oritur. Deinde nihil homo, dum se ipsum contemplatur, clarè et distinctè, sive adaequatè percipit, nisi ea, quae ex ipsius agendi potentiâ sequuntur (per Def. 2 Part. III), hoc est (per Prop. 3 Part. III), quae ex ipsius intelligendi potentiâ sequuntur ; adeóque ex solâ hâc contemplatione summa, quae dari potest, acquiescentia oritur. Q.E.D.

Scholium : Est reverâ Acquiescentia in se ipso summum, quod sperare possumus. Nam (ut Prop. 25 hujus ostendimus) nemo suum esse alicujus finis causâ conservare conatur, et quia haec Acquiescentia magis magisque fovetur, et corroboratur laudibus (per Coroll. Prop. 53 Part. III), et contrà (per Coroll. Prop. 55 Part. III) vituperio magis magisque turbatur ; ideo gloriâ maximè ducimur, et vitam cum probro vix ferre possumus.

[modifier] Propositio 53

Humilitas virtus non est, sive ex ratione non oritur.

Demonstratio : Humilitas est Tristitia, quae ex eo oritur, quòd homo suam impotentiam contemplatur (per 26. Affect. Def.). Quatenus autem homo se ipsum verâ ratione cognoscit, eatenus suam essentiam intelligere supponitur, hoc est (per Prop. 7 Part. III), suam potentiam. Quare si homo, dum se ipsum contemplatur, aliquam suam impotentiam percipit, id non ex eo est, quòd se intelligit, sed (ut Prop. 55 Part. III ostendimus) ex eo, quòd ipsius agendi potentia coërcetur. Quod si supponamus, hominem suam impotentiam concipere ex eo, quòd aliquid se potentius intelligit, cujus cognitione suam agendi potentiam determinat, tum nihil aliud concipimus, quàm quòd homo se ipsum distinctè intelligit, sive (per Prop. 26 hujus) quòd ipsius agendi potentia juvatur. Quare Humilitas, seu Tristitia, quae ex eo oritur, quod homo suam impotentiam contemplatur, non ex verâ contemplatione, seu ratione oritur, nec virtus, sed passio est. Q.E.D.

[modifier] Propositio 54

Pœnitentia virtus non est, sive ex ratione non oritur ; sed is, quem facti pœnitet, bis miser, seu impotens est.

Demonstratio : Hujus prima pars demonstratur, ut praeced. Propositio. Secunda autem ex solâ hujus affectûs Definitione (vide 27. Affect. Def.) patet. Nam primò pravâ Cupiditate, dein Tristitiâ vinci se patitur.

Scholium&nb