Ethica - Pars III

De Spinoza et Nous.
Aller à : Navigation, rechercher


Ethica
ordine geometrico demonstrata


Baruch Spinoza


1677
Pars tertia
DE ORIGINE ET NATURÂ AFFECTUUM




Ethica ordine geometrico demonstrata

Plan de l'Éthique
Autres œuvres


'


Sommaire

Praefatio

Plerique, qui de Affectibus, et hominum vivendi ratione scripserunt, videntur, non de rebus naturalibus, quae communes naturae leges sequuntur, sed de rebus, quae extra naturam sunt, agere. Imò hominem in naturâ, veluti imperium in imperio, concipere videntur. Nam hominem naturae ordinem magis pertubare, quàm sequi, ipsumque in suas actiones absolutam habere potentiam, nec aliunde, quàm à se ipso determinari, credunt. Humanae deinde impotentiae, et inconstantiae causam non communi naturae potentiae, sed, nescio cui naturae humanae vitio, tribuunt, quam propterea flent, rident, contemnunt, vel, quod plerumque fit, detestantur ; et, qui humanae Mentis impotentiam eloquientiùs, vel argutiùs carpere novit, veluti Divinus habetur. Non desuerunt tamen viri praestantissimi (quorum labori, et industriae nos multùm debere fatemur), qui de rectâ vivendi ratione praeclara multa scripserint, et plena prudentiae consilia mortalibus dederint ; verùm Affectuum naturam, et vires, et quid contrà Mens in iisdem moderandis possit, nemo, quòd sciam, determinavit. Scio equidem celeberrimum Cartesium, licet etiam crediderit, Mentem in suas actiones absolutam habere potentiam, Affectûs tamen humanos per primas suas causas explicare, simulque viam ostendere studuisse, quâ Mens in Affectûs absolutum habere possit imperium ; sed, meâ quidem sententiâ, nihil praeter magni sui ingenii acumen ostendit, ut suo loco demonstrabo. Nam ad illos revertere volo, qui hominum Affectûs, et actiones detestari, vel ridere malunt, quàm intelligere. His sine dubio mirum videbitur, quod hominum vitia, et ineptias more Geometrico tractare aggrediar, et certâ ratione demonstrare velim ea, quae rationi repugnare, quaeque vana, absurda, et horrenda esse clamitant. Sed mea haec est ratio. Nihil in naturâ sit, quod ipsius vitio possit tribui ; est namque natura semper eadem, et ubique una, eademque ejus virtus, et agendi potentia, hoc est, naturae leges, et regulae, secundùm quas omnia fiunt, et ex unis formis in alias mutantur, sunt ubique, et semper eaedem, atque adeò una, eademque etiam debet esse ratio rerum qualiumcunque naturam intelligendi, nempe per leges, et regulas naturae universales. Affectûs itaque odii, irae, invidiae etc. in se considerati ex eâdem naturae necessitate, et virtute consequuntur, ac reliqua singularia ; ac proinde certas causas agnoscunt, per quas intelliguntur, certasque proprietates habent, cognitione nostrâ aequè dignas, ac proprietates cujuscunque alterius rei, cujus solâ contemplatione delectamur. De Affectuum itaque naturâ, et viribus, ac Mentis in eosdem potentiâ eâdem Methodo agam, quâ in praecedentibus de Deo, et Mente egi, et humanas actiones, atque appetitûs considerabo perinde, ac si quaestio de lineis, planis, aut de corporibus esset.


Definitiones

1. Causam adaequatam appello eam, cujus effectus potest clarè, et distinctè per eandem percipi. Inadaequatam autem, seu partialem illam voco, cujus effectus per ipsam solam intelligi nequit.

2. Nos tum agere dico, cùm aliquid in nobis, aut extra nos fit, cujus adaequata sumus causa, hoc est (per Def. praeced.) cùm ex nostrâ naturâ aliquid in nobis, aut extra nos sequitur, quod per eandem solam potest clarè, et distinctè intelligi. At contrà nos pati dico, cùm in nobis aliquid fit, vel ex nostrâ naturâ aliquid sequitur, cujus nos non, nisi partialis, sumus causa.

3. Per Affectum intelligo Corporis affectiones, quibus ipsius Corporis agendi potentia augetur, vel minuitur, juvatur, vel coërcetur, et simul harum affectionum ideas.

Si itaque alicujus harum affectionum adaequata possimus esse causa, tum per Affectum actionem intelligo, aliàs passionem.

Postulata

1. Corpus humanum potest multis affici modis, quibus ipsius agendi potentia augetur, vel minuitur, et etiam aliis, qui ejusdem agendi potentiam nec majorem, nec minorem reddunt.

Hoc Postulatum, seu Axioma nititur Postulato 1 et Lemmata 5 et 7, quae vide post Prop. 13 Part. II.

2. Corpus humanum multas pati potest mutationes, et nihilominùs retinere objectorum impressiones, seu vestigia (de quibus vide Post. 5 Part. II), et consequenter easdem rerum imagines ; quarum Def. vide Schol. Prop. 17 Part. II.

Propositio 1

Mens nostra quaedam agit, quaedam verò patitur, nempe quatenus adaequatas habet ideas, eatenus quaedam necessariò agit, et quatenus ideas habet inadaequatas, eatenus necessariò quaedam patitur.

Demonstratio : Cujuscunque humanae Mentis ideae aliae adaequatae sunt, aliae autem mutilatae, et confusae (per Schol. Prop. 40 Part. II). Ideae autem, quae in alicujus Mente sunt adaequatae, sunt in Deo adequatae, quatenus ejusdem Mentis essentiam constituit (per Coroll. Prop. 11 Part. II), et quae deinde inadaequatae sunt in Mente, sunt etiam in Deo (per idem Coroll.) adaequatae, non quatenus ejusdem solummodò Mentis essentiam, sed etiam quatenus aliarum rerum Mentes in se simul continet. Deinde ex datâ quâcunque ideâ aliquis effectus sequi necessariò debet (per Prop. 36 Part. I), cujus effectûs Deus causa est adequata (vide Def. 1 hujus), non quatenus infinitus est, sed quatenus datâ illâ ideâ affectus consideratur (vide Prop. 9 Part. II). At ejus effectûs, cujus Deus est causa, quatenus affectus est ideâ, quae in alicujus Mente est adaequata, illa eadem Mens est causa adaequata (per Coroll. Prop. 11 Part. II). Ergo Mens nostra (per Def. 2 hujus), quatenus ideas habet adaequatas, quaedam necessariò agit, quod erat primum. Deinde quicquid necessariò sequitur ex ideâ, quae in Deo est adaequata, non quatenus Mentem unius hominis tantùm, sed quatenus aliarum rerum Mentes simul cum ejusdem hominis Mente in se habet, ejus (per idem Coroll. Prop. 11 Part. II) illius hominis Mens non est causa adaequata, sed partialis, ac proinde (per Def. 2 hujus) Mens quatenus ideas inadaequatas habet, quaedam necessariò patitur. Quod erat secundum. Ergo Mens nostra, etc. Q.E.D.

Corollarium : Hinc sequitur Mentem eò pluribus passionibus esse obnoxiam, quò plures ideas inadaequatas habet, et contrà eò plura agere, quò plures habet adaequatas.

Propositio 2

Nec Corpus Mentem ad cogitandum, nec Mens Corpus ad motum, neque ad quietem, nec ad aliquid (si quid est) aliud determinare potest.

Demonstratio : Omnes cogitandi modi Deum, quatenus res est cogitans, et non quatenus alio attributo explicatur, pro causâ habent (per Prop. 6 Part. II) ; id ergo, quod Mentem ad cogitandum determinat, modus cogitandi est, et non Extensionis, hoc est (per Def. 1 Part. II), non est Corpus : Quod erat primum. Corporis deinde motus, et quies ab alio oriri debet corpore, quod etiam ad motum, vel quietem determinatum fuit ab alio, et absolutè, quicquid in corpore oritur, id à Deo oriri debuit, quatenus aliquo Extensionis modo, et non quatenus aliquo cogitandi modo affectus consideratur (per eand. Prop. 6 Part. II), hoc est, à Mente, quae (per Prop. 11 Part. II) modus cogitandi est, oriri non potest : Quod erat secundum. Ergo nec Corpus Mentem etc. Q.E.D.

Scholium : Haec clariùs intelliguntur ex iis, quae in Scholio Propositionis 7 Partis 2 dicta sunt, quòd scilicet Mens, et Corpus una, eademque res sit, quae jam sub Cogitationis, jam sub Extensionis attributo concipitur. Unde fit, ut ordo, sive rerum concatenatio una sit, sive natura sub hoc, sive sub illo attributo concipiatur, consequenter ut ordo actionum, et passionum Corporis nostri simul sit naturâ cum ordine actionum, et passionum Mentis : Quod etiam patet ex modo, quo Propositionem 12 Partis 2 demonstravimus. At, quamvis haec ità se habeant, ut nulla dubitandi ratio supersit, vix tamen credo, nisi rem experientiâ comprobavero, homines induci posse ad haec aequo animo perpendendum, adeò firmiter persuasi sunt, Corpus ex solo Mentis nutu jam moveri, jam quiescere, plurimaque agere, quae à solâ Mentis voluntate, et excogitandi arte pendent. Etenim, quid Corpus possit, nemo hucusque determinavit, hoc est, neminem hucusque experientia docuit, quid Corpus ex solis legibus naturae, quatenus corporea tantùm consideratur, possit agere, et quid non possit, nisi à Mente determinetur. Nam nemo hucusque Corporis fabricam tam accuratè novit, ut omnes ejus functiones potuerit explicare, ut jam taceam, quòd in Brutis plura observentur, quae humanam sagacitatem longè superant, et quòd somnambuli in somnis plurima agant, quae vigilando non auderent ; quod satis ostendit, ipsum Corpus ex solis suae naturae legibus multa posse, quae ipsius Mens admiratur. Deinde nemo scit, quâ ratione, quibusve mediis Mens moveat corpus, neque quot motûs grâdus possit corpori tribuere, quantâque cum celeritate idem movere queat. Unde sequitur, cùm homines dicunt, hanc, vel illam actionem Corporis oriri à Mente, quae imperium in Corpus habet, eos nescire, quid dicant, nec aliud agere, quàm speciosis verbis fateri, se veram illius actionis causam absque admiratione ignorare. At dicent, sive sciant, sive nesciant, quibus mediis Mens moveat Corpus, se tamen experiri, quòd, nisi Mens humana apta esset ad excogitandum, Corpus iners esset. Deinde se experiri, in solâ Mentis potestate esse, tam loqui, quàm tacere, et alia multa, quae proinde à Mentis decreto pendêre credunt. Sed, quod ad primum attinet, ipsos rogo, num experientia non etiam doceat, quòd si contrà Corpus iners sit, Mens simul ad cogitandum sit inepta ? Nam cùm Corpus somno quiescit, Mens simul cum ipso sopita manet , nec potestatem habet, veluti cùm vigilat, excogitandi. Deinde omnes expertos esse credo, Mentem non semper aequè aptam esse ad cogitandum de eodem objecto ; sed, prout Corpus aptius est, ut in eo hujus, vel illius objecti imago excitetur, ita Mentem aptiorem esse ad hoc, vel illud objectum contemplandum. At dicent ex solis legibus naturae, quatenus corporea tantùm consideratur, fieri non posse, ut causae aedificiorum, picturarum, rerumque hujusmodi, quae solâ humanâ arte fiunt, possint deduci, nec Corpus humanum, nisi à Mente determinaretur, duceturque, pote esset ad templum aliquod aedificandum. Verùm ego jam ostendi, ipsos nescire, quid Corpus possit, quidve ex solâ ipsius naturae contemplatione possit deduci, ipsosque plurima experiri ex solis naturae legibus fieri, quae nunquam credidissent posse fieri, nisi ex Mentis directione, ut sunt ea, quae somnambuli in somnis agunt, quaeque ipsi, dum vigilant, admirantur. Addo hîc ipsam Corporis humani fabricam, quae artificio longissimè superat omnes, quae humanâ arte fabricatae sunt, ut jam taceam, quòd supra ostenderim, ex naturâ, sub quovis attributo consideratâ, infinita sequi. Quod porrò ad secundum attinet, sanè longè feliciùs sese res humanae haberent, si aequè in hominis potestate esset tam tacere, quàm loqui. At experientia satis superque docet, homines nihil minùs in potestate habere, quàm linguam, nec minùs posse, quàm appetitûs moderari suos ; unde factum, ut plerique credant, nos ea tantùm liberè agere, quae leviter petimus, quia earum rerum appetitus facilè contrahi potest memoriâ alterius rei, cujus frequenter recordamur ; sed illa minimè, quae magno cum affectu petimus, et qui alterius rei memoriâ sedari nequit. Verumenimverò nisi experti essent, nos plura agere, quorum postea paenitet, nosque saepe, quando sc. contrariis affectibus conflictamur, meliora videre, et deteriora sequi, nihil impediret, quominùs crederent, nos omnia liberè agere. Sic infans, se lac liberè appetere credit, puer autem iratus vindictam velle, et timidus fugam. Ebrius deinde credit, se ex libero Mentis decreto ea loqui, quae postea sobrius vellet tacuisse ; sic delirans, garrula, puer, et hujus farinae plurimi ex libero Mentis decreto credunt loqui ; cùm tamen loquendi impetum, quem habent, continere nequeant, ità ut ipsa experientia non minùs clarè, quàm ratio doceat, quòd homines eâ solâ de causâ liberos se esse credant, quia suarum actionum sunt conscii, et causarum, à quibus determinantur, ignari ; et praeterea quòd Mentis decreta nihil sint praeter ipsos appetitûs, quae propterea varia sunt pro variâ Corporis dispositione. Nam unusquisque ex suo affectu omnia moderatur, et qui praeterea contrariis affectibus conflictantur, quid velint, nesciunt ; qui autem nullo, facili momento huc, atque illuc pelluntur. Quae omnia profectò clarè ostendunt, Mentis tam decretum, quàm appetitum, et Corporis determinationem simul esse naturâ, vel potiùs unam, eandemque rem, quam, quando sub Cogitationis attributo consideratur, et per ipsum explicatur, decretum appellamus, et quando sub Extensionis attributo consideratur, et ex legibus motûs, et quietis deducitur, determinationem vocamus ; quod adhuc clariùs ex jam dicendis patebit. Nam aliud est, quod hic apprimè notari vellem, nempe, quòd nos nihil ex Mentis decreto agere possumus, nisi ejus recordemur. Ex. gr. non possumus verbum loqui, nisi ejusdem recordemur. Deinde in liberâ Mentis potestate non est rei alicujus recordari, vel ejusdem oblivisci. Quare hoc tantùm in Mentis potestate esse creditur, quòd rem, cujus recordamur, vel tacere, vel loqui ex solo Mentis decreto possumus. Verùm cùm nos loqui somniamus, credimus nos ex libero Mentis decreto loqui, nec tamen loquimur, vel, si loquimur, id ex Corporis spontaneo motu sit. Somniamus deinde, nos quaedam homines celare, idque eodem Mentis decreto, quo, dum vigilamus, ea, quae scimus, tacemus. Somniamus denique, nos ex Mentis decreto quaedam agere, quae, dum vigilamus, non audemus, atque adeò pervelim scire, an in Mente duo decretorum genera dentur, Phantasticorum unum, et Liberorum alterum ? Quòd si eò usque insanire non libet, necessariò concedendum est, hoc Mentis decretum, quod liberum esse creditur, ab ipsâ imaginatione, sive memoriâ non distingui, nec aliud esse praeter illam affirmationem, quam idea, quatenus idea est, necessariò involvit (vide Prop. 49 Part. II). Atque adeò haec Mentis decreta eâdem necessitate in Mente oriuntur, ac ideae rerum actu existentium. Qui igitur credunt, se ex libero Mentis decreto loqui, vel tacere, vel quicquam agere, oculis apertis somniant.

Propositio 3

Mentis actiones ex solis ideis adaequatis oriuntur ; passiones autem à solis inadaequatis pendent.

Demonstratio : Primum, quod Mentis essentiam constituit, nihil aliud est, quàm idea Corporis actu existentis (per Prop. 11 et 13 Part. II), quae (per Prop. 15 Part. II) ex multis aliis componitur, quarum quaedam (per Coroll. Prop. 38 Part. II) sunt adaequatae, quaedam autem inadaequatae (per Coroll. Prop. 29 Part. II). Quicquid ergo ex Mentis naturâ sequitur, et cujus Mens causa est proxima, per quam id debet intelligi, necessariò ex ideâ adaequatâ, vel inadaequatâ sequi debet. At quatenus Mens (per Prop. 1 hujus) ideas habet inadaequatas, eatenus necessariò patitur ; ergo Mentis actiones ex solis ideis adaequatis sequuntur, et Mens propterea tantùm patitur, quia ideas habet inadaequatas. Q.E.D.

Scholium : Videmus itaque passiones ad Mentem referri, nisi quatenus aliquid habet, quod negationem involvit, sive quatenus consideratur ut naturae pars, quae per se absque aliis non potest clarè, et distinctè percipi ; et hâc ratione ostendere possem, passiones eodem modo ad res singulares, ac ad Mentem referri, nec aliâ ratione posse percipi ; sed meum institutum est, de solâ Mente humanâ agere.

Propositio 4

Nulla res, nisi à causâ externâ, potest destrui.

Demonstratio : Haec Propositio per se patet ; definitio enim cujuscunque rei ipsius rei essentiam affirmat, sed non negat ; sive rei essentiam ponit, sed non tollit. Dum itaque ad rem ipsam tantùm, non autem ad causas externas attendimus, nihil in eâdem poterimus invenire, quod ipsam possit destruere. Q.E.D.

Propositio 5

Res eatenus contrariae sunt naturae, hoc est, eatenus in eodem subjecto esse nequeunt, quatenus una alteram potest destruere.

Demonstratio : Si enim inter se convenire, vel in eodem subjecto simul esse possent, posset ergo in eodem subjecto aliquid dari, quod ipsum posset destruere, quod (per Prop. praec.) est absurdum. Ergo res etc. Q.E.D.

Propositio 6

Unaquaeque res, quantùm in se est, in suo esse perseverare conatur.

Demonstratio : Res enim singulares modi sunt, quibus Dei attributa certo, et determinato modo exprimuntur (per Coroll. Prop. 25 Part. I), hoc est (per Prop. 34 Part. II) res, quae Dei potentiam, quâ Deus est, et agit, certo, et determinato modo exprimunt ; neque ulla res aliquid in se habet, à quo possit destrui, sive quod ejus existentiam tollat (per Prop. 4 hujus) ; sed contrà ei omni, quod ejusdem existentiam potest tollere, opponitur (per Prop. praec.), adeòque quantùm potest, et in se est, in suo esse perseverare conatur. Q.E.D.

Propositio 7

Conatus, quo unaquaeque res in suo esse perseverare conatur, nihil est praeter ipsius rei actualem essentiam.

Demonstratio : Ex datâ cujuscunque rei essentiâ quaedam necessariò sequuntur (per Prop. 36 Part. II), nec res aliud possunt, quàm id, quod ex determinatâ earum naturâ necessariò sequitur (per Prop. 29 Part. I) ; quare cujuscunque rei potentia, sive conatus, quo ipsa vel sola, vel cum aliis quidquam agit, vel agere conatur, hoc est (per Prop. 6 hujus) potentia, sive conatus, quo in suo esse perseverare conatur, nihil est praeter ipsius rei datam, sive actualem essentiam. Q.E.D.

Propositio 8

Conatus, quo unaquaeque res in suo esse perseverare conatur, nullum tempus finitum, sed indefinitum involvit.

Demonstratio : Si enim tempus limitatum involveret, quod rei durationem determinaret, tum ex solâ ipsâ potentiâ, quâ res existit, sequeretur, quòd res post limitatum illud tempus non posset existere, sed quòd deberet destrui ; atqui hoc (per Prop. 4 hujus) est absurdum : ergo conatus, quo res existit, nullum tempus definitum involvit ; sed contrà, quoniam (per eandem Prop. 4 hujus), si à nullâ externâ causâ destruatur, eâdem potentiâ, quâ jam existit, existere perget semper ; ergo hic conatus tempus indefinitum involvit. Q.E.D.

Propositio 9

Mens tam quatenus claras, et distinctas, quàm quatenus confusas habet ideas, conatur in suo esse perseverare indefinitâ quâdam duratione, et hujus sui conatus est conscia.

Demonstratio : Mentis essentia ex ideis adaequatis, et inadaequatis constituitur (ut in Prop. 3 hujus ostendimus), adeòque (per Prop. 7 hujus) tam quatenus has, quàm quatenus illas habet, in suo esse perseverare conatur ; idque (per Prop. 8 hujus) indefinitâ quâdam duratione. Cùm autem Mens (per Prop. 23 Part. II) per ideas affectionum Corporis necessariò sui sit conscia, ergo (per Prop. 7 hujus) Mens sui conatûs conscia. Q.E.D.

Scholium : Hic conatus, cùm ad Mentem solam refertur, Voluntas appellatur ; sed cùm ad Mentem, et Corpus simul refertur, vocatur Appetitus, qui proinde nihil aliud est, quàm ipsa hominis essentia, ex cujus naturâ ea, quae ipsius conservationi inserviunt, necessariò sequuntur ; atque adeò homo ad eadem agendum determinatus est. Deinde inter appetitum, et cupiditatem nulla est differentia, nisi quòd cupiditas ad homines plerumque referatur, quatenus sui appetitùs sunt conscii, et propterea sic definiri potest, nempe, Cupiditas est appetitus cum ejusdem conscientiâ. Constat itaque ex his omnibus, nihil nos conari, velle, appetere, neque cupere, quia id bonum esse judicamus ; sed contrà nos propterea, aliquid bonum esse, judicare, quia id conamur, volumus, appetimus, atque cupimus.

Propositio 10

Idea, quae Corporis nostri existentiam secludit, in nostrâ Mente dari nequit, sed eidem est contraria.

Demonstratio : Quicquid Corpus nostrum potest destruere, in eodem dari nequit (per Prop. 5 hujus), adeóque neque ejus rei idea potest in Deo dari, quatenus nostri Corporis ideam habet (per Coroll. Prop. 9 Part. II), hoc est (per Prop. 11 et 13 Part. II), ejus rei idea in nostrâ Mente dari nequit ; sed contrà, quoniam (per Prop. 11 et 13 Part. II) primum, quod Mentis essentiam constituit, est idea corporis actu existentis, primum, et praecipuum nostrae Mentis conatus est (per Prop. 7 hujus), Corporis nostri existentiam affirmare ; atque adeò idea, quae Corporis nostri existentiam negat, nostrae Menti est contraria etc. Q.E.D.

Propositio 11

Quicquid Corporis nostri agendi potentiam auget, vel minuit, juvat, vel coërcet, ejusdem rei idea Mentis nostrae cogitandi potentiam auget, vel minuit, juvat, vel coërcet.

Demonstratio : Haec Propositio patet ex Prop. 7 Part. II, vel etiam ex Prop. 14 Part. II.

Scholium : Videmus itaque Mentem magnas posse pati mutationes, et jam ad majorem, jam autem ad minorem perfectionem transire, quae quidem passiones nobis explicant affectûs Laetitiae et Tristitiae. Per Laetitiam itaque in sequentibus intelligam passionem, quâ Mens ad majorem perfectionem transit. Per Tristitiam autem passionem, quâ ipsa ad minorem transit perfectionem. Porrò affectum Laetitiae, ad Mentem, et Corpus simul relatum, Titillationem, vel Hilaritatem voco ; Tristitiae autem Dolorem, vel Melancholiam. Sed notandum, Titillationem, et Dolorem ad hominem referri, quando una ejus pars prae reliquis est affecta ; Hilaritatem autem, et Melancholiam, quando omnes pariter sunt affectae. Quid deinde Cupiditas sit, in Schol. Prop. 9 hujus Partis explicui, et praeter hos tres nullum alium agnosco affectum primarium ; nam reliquos ex his tribus oriri in seqq. ostendam. Sed antequam ulteriûs pergam, lubet hîc fusiùs Prop. 10 hujus Partis explicare, ut clariùs intelligatur, quâ ratione idea ideae sit contraria.

In Schol. Prop. 17 Part. II ostendimus, ideam, quae Mentis essentiam constituit, Corporis existentiam tamdiu involvere, quamdiu ipsum Corpus existit. Deinde ex iis, quae in Coroll. Prop. 8 Part. II et in ejusdem Schol. ostendimus, sequitur, praesentem nostrae Mentis existentiam ab hoc solo pendêre, quod sc. Mens actualem Corporis existentiam involvit. Denique Mentis potentiam, quâ ipsa res imaginatur, earumque recordatur, ab hoc etiam pendêre ostendimus (vide Prop. 17 et 18 Part. II cum ejus Scholio), quòd ipsa actualem Corporis existentiam involvit. Ex quibus sequitur, Mentis praesentem existentiam, ejusque imaginandi potentiam tolli, simulatque Mens praesentem Corporis existentiam affirmare desinit. At causa, cur Mens hanc Corporis existentiam affirmare definit, non potest esse ipsa Mens (per Prop. 4 hujus), nec etiam, quod Corpus esse definit. Nam (per Prop. 6 Part. II) causa, cur Mens Corporis existentiam affirmat, non est, quia Corpus existere incepit : quare, per eandem rationem, nec ipsius Corporis existentiam affirmare desinit, quia Corpus esse desinit ; sed (per Prop. 8 Part. II) hoc ab aliâ ideâ oritur, quae nostri Corporis, et consequenter nostrae Mentis, praesentem existentiam secludit, quaeque adeò ideae, quae nostrae Mentis essentiam constituit, est contraria.

Propositio 12

Mens, quantùm potest, ea imaginari conatur, quae Corporis agendi potentiam augent, vel juvant.

Demonstratio : Quamdiu humanum Corpus affectum est modo, qui naturam corporis alicujus externi involvit, tamdiu Mens humana idem corpus, ut praesens, contemplabitur (per Prop. 17 Part. III), et consequenter (per Prop. 7 Part. II) quamdiu Mens humana aliquod externum corpus, ut praesens, contemplatur, hoc est (per ejusdem Prop. 17 Schol.), imaginatur, tamdiu humanum Corpus affectum est modo, qui naturam ejusdem corporis externi involvit ; atque adeò, quamdiu Mens ea imaginatur, quae corporis nostri agendi potentiam augent, vel juvant, tamdiu Corpus affectum est modis, qui ejusdem agendi potentiam augent, vel juvant (vide Post. 1 hujus), et consequenter (per Prop. 11 hujus) tamdiu Mentis cogitandi potentia augetur, vel juvatur ; ac proinde (per Prop. 6 vel 9 hujus) Mens, quantùm potest, eadem imaginari conatur. Q.E.D.

Propositio 13

Cùm Mens ea imaginatur, quae Corporis agendi potentiam minuunt, vel coërcent, conatur, quantùm potest, rerum recordari, quae horum existentiam secludunt.

Demonstratio : Quamdiu Mens quicquam tale imaginatur, tamdiu Mentis, et Corporis potentia minuitur, vel coërcetur (ut in praec. Prop. demonstravimus), et nihilominùs id tamdiu imaginabitur, donec Mens aliud imaginetur, quod hujus praesentem existentiam secludat (per Prop. 17 Part. II), hoc est (ut modò ostendimus), Mentis, et Corporis potentia tamdiu minuitur, vel coërcetur, donec Mens aliud imaginetur, quod hujus existentiam secludit, quodque adeò Mens (per Prop. 9 hujus), quantùm potest, imaginari, vel recordari conabitur. Q.E.D.

Corollarium : Hinc sequitur, quòd Mens ea imaginari aversatur, quae ipsius, et Corporis potentiam minuunt, vel coërcent.

Scholium : Ex his clarè intelligimus, quid Amor, quidque Odium sit. Nempe Amor nihil aliud est, quàm Laetitia, concomitante ideâ causae externae, et Odium nihil aliud, quàm Tristitia, concomitante ideâ causae externae. Videmus deinde, quòd ille, qui amat, necessariò conatur rem, quam amat, praesentem habere, et conservare ; et contrà, qui odit, rem, quam odio habet, amovere, et destruere conatur. Sed de his omnibus in seqq. prolixiùs.

Propositio 14

Si Mens duobus affectibus simul affecta semel fuit, ubi postea eorum alterutro afficietur, afficietur etiam altero.

Demonstratio : Si Corpus humanum à duobus corporibus simul affectum semel fuit, ubi Mens postea eorum alterutrum imaginatur, statim et alterius recordabitur (per Prop. 18 Part. II). At Mentis imaginationes magis nostri Corporis affectûs, quàm corporum externorum naturam indicant (per Coroll. 2 Prop. 16 Part. II) : ergo si Corpus, et consequenter Mens (vide Def. 3 hujus) duobus affectibus semel affecta fuit, ubi postea eorum alterutro afficietur, afficietur etiam altero. Q.E.D.

Propositio 15

Res quaecunque potest esse per accidens causa Laetitiae, Tristitiae, vel Cupiditatis.

Demonstratio : Ponatur Mens duobus affectibus simul affici, uno scilicet, qui ejus agendi potentiam neque auget, neque minuit, et altero, qui eandem vel auget, vel minuit (vide Post. 1 hujus). Ex praecedenti Prop. patet, quòd ubi Mens postea illo à suâ verâ causâ, quae (per Hypothesin) per se ejus cogitandi potentiam nec auget, nec minuit, afficietur, statim et hoc altero, qui ipsius cogitandi potentiam auget, vel minuit, hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus) Laetitiâ, vel Tristitiâ afficietur ; atque adeò, illa res non per se, sed per accidens causa erit Laetitiae, vel Tristitiae. Atque hâc eâdem viâ facilè ostendit potest, rem illam posse per accidens causam esse Cupiditatis. Q.E.D.

Corollarium : Ex eo solo, quòd rem aliquam affectu Laetitiae, vel Tristitiae, cujus ipsa non est causa efficiens, contemplati sumus, eandem amare, vel odio habere possumus.

Demonstratio : Nam ex hoc solo fit (per Prop. 14 hujus), ut Mens hanc rem postea imaginando, affectu Laetitiae, vel Tristitiae afficiatur, hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus), ut Mentis, et Corporis potentia augeatur, vel minuatur, etc. Et consequenter (per Prop. 12 hujus) ut Mens eandem imaginari cupiat, vel (per Coroll. Prop. 13 hujus) aversetur, hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus), ut eandem amet, vel odio habeat. Q.E.D.

Scholium : Hinc intelligimus, quî fieri potest, ut quaedam amemus, vel odio habeamus, absque ullâ causâ nobis cognitâ ; sed tantùm ex Sympathiâ (ut ajunt) et Antipathiâ. Atque huc referenda etiam ea objecta, quae nos Laetitiâ, vel Tristitiâ afficiunt ex eo solo, quòd aliquid simile habent objectis, quae nos iisdem affectibus afficere solent, ut in seq. Prop. ostendam. Scio equidem Auctores, qui primi haec nomina Sympathiae, et Antipathiae introduxerunt, significare iisdem voluisse rerum occultas quasdam qualitates ; sed nihilominùs credo nobis licere, per eadem notas, vel manifestas etiam qualitates intelligere.

Propositio 16

Ex eo solo, quod rem aliquam aliquid habere imaginamur simile objecto, quod Mentem Laetitiâ, vel Tristitiâ afficere solet, quamvis id, in quo res objecto est similis, non sit horum affectuum afficiens causa, eam tamen amabimus, vel odio habebimus.

Demonstratio : Id, quod simile est objecto, in ipso objecto (per Hypothesin) cum affectu Laetitiae, vel Tristitiae contemplati sumus ; atque adeò (per Prop. 14 hujus), cùm Mens ejus imagine afficietur, statim etiam hoc, vel illo afficietur affectu, et consequenter res, quam hoc idem habere percipimus, erit (per Prop. 15 hujus) per accidens Laetitiae, vel Tristitiae causa ; adeóque (per praec. Coroll.), quamvis id, in quo objecto est similis, non sit horum affectuum causa efficiens, eam tamen amabimus, vel odio habebimus. Q.E.D.

Propositio 17

Si rem, quae nos Tristitiae affectu afficere solet, aliquid habere imaginamur simile alteri, quae nos aequè magno Laetitiae affectu solet afficire, eandem odio habebimus, et simul amabimus.

Demonstratio : Est enim (per Hypothesin) haec res per se Tristitiae causa, et (per Schol. Prop. 13 hujus) quatenus eandem hoc affectu imaginamur, eandem odio habemus : et quatenus praeterea aliquid habere imaginamur simile alteri, quae nos aequè magno Laetitiae affectu afficere solet, aequè magno Laetitiae conamine amabimus (per Prop praec.) ; atque adeò eandem odio habebimus, et simul amabimus. C.Q.F.D.

Scholium : Haec Mentis constitutio, quae scilicet ex duobus contrariis affectibus oritur, animi vocatur fluctuatio, quae proinde affectum respicit, ut dubitatio imaginationem (vide Schol. Prop. 44 Part. II) ; nec animi fluctuatio, et dubitatio inter se differunt, nisi secundùm majus et minus. Sed notandum, me in Propositione praecedenti has animi fluctuationes ex causis deduxisse, quae per se unius, et per accidens alterius affectûs sunt causa ; quod ideò feci, quia sic faciliùs ex praecedentibus deduci poterant ; at non, quòd negem, animi fluctuationes plerumque oriri ab objecto, quod utriusque affectûs sit efficiens causa. Nam Corpus humanum (per Post. 1 Part. II) ex plurimis diversae naturae individuis componitur, atque adeò (per Ax. 1 post Lem. 3, quod vide post Prop. 13 Part. II) ab uno, eodemque corpore plurimis, diversisque modis potest affici ; et contrà, quia una, eademque res multis modis potest affici, multis ergo etiam, diversisque modis unam, eandemque corporis partem afficere poterit. Ex quibus facilè concipere possumus, unum, idemque objectum posse esse causam multorum, contrariorumque affectuum.

Propositio 18

Homo ex imagine rei praeteritae, aut futurae eodem Laetitiae, et Tristitiae affectu afficitur, ac ex imagine rei praesentis.

Demonstratio : Quamdiu homo rei alicujus imagine affectus est, rem ut praesentem, tametsi non existat, contemplabitur (per Prop. 17 Part. II cum ejusdem Coroll.), nec ipsam ut praeteritam, aut futuram imaginatur ; nisi quatenus ejus imago juncta est imagini temporis praeteriti, aut futuri (vide Schol. Prop. 44 Part. II). Quare rei imago, in se solâ considerata, eadem est, sive ad tempus futurum, vel praeteritum, sive ad praesens referatur, hoc est (per Coroll. 2 Prop. 16 Part. II), Corporis constitutio, seu affectus idem est, sive imago sit rei praeteritae, vel futurae, sive praesentis ; atque adeò affectus Laetitiae et Tristitiae idem est, sive imago sit rei praeteritae, aut futurae, sive praesentis. Q.E.D.

Scholium 1 : Rem eatenus praeteritam, aut futuram hîc voco, quatenus ab eâdem affecti fuimus, aut afficiemur. Ex. gr. quatenus ipsam vidimus, aut videbimus, nos refecit, aut reficiet, nos laesit, aut laedet, etc. Quatenus enim eandem sic imaginamur, eatenus ejus existentiam affirmamus, hoc est, Corpus nullo affectu afficitur, qui rei existentiam secludat ; atque adeò (per Prop. 17 Part. II) Corpus ejusdem rei imagine eodem modo afficitur, ac si res ipsa praesens adesset. Verumenimverò, quia plerumque fit, ut ii, qui plura sunt experti, fluctuent, quamdiu rem, ut futuram, vel praeteritam contemplantur, deque rei eventu ut plurimùm dubitent (vide Schol. Prop. 44 Part. II), hinc fit, ut affectûs, qui ex similibus rerum imaginibus oriuntur, non sint adeò constantes, sed ut plerumque aliarum rerum imaginibus perturbentur, donec homines de rei eventu certiores fiant.

Scholium 2 : Ex modò dictis intelligimus, quid sit Spes, Metus, Securitas, Desperatio, Gaudium, et Conscientiae morsus. Spes namque nihil aliud est, quàm inconstans Laetitia, orta ex imagine rei futurae, vel praeteritae, de cujus eventu dubitamus. Metus contrà inconstans Tristitia, ex rei dubiae imagine etiam orta. Porrò si horum affectuum dubitatio tollatur, ex Spe fit Securitas, et ex Metu Desperatio ; nempe Laetitia, vel Tristitia, orta ex imagine rei, quam metuimus, vel speravimus. Gaudium deinde est Laetitia, orta ex imagine rei praeteritae, de cujus eventu dubitavimus. Conscientiae denique morsus est Tristitia, opposita Gaudio.

Propositio 19

Qui id, quod amat, destrui imaginatur, contristabitur ; si autem conservari, laetabitur.

Demonstratio : Mens, quantùm potest, ea imaginari conatur, quae Corporis agendi potentiam augent, vel juvant (per Prop. 12 hujus), hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus), ea, quae amat. At imaginatio ab iis juvatur, quae rei existentiam ponunt, et contrà coërcetur iis, quae rei existentiam secludent (per Prop. 17 Part. II) ; ergo rerum imagines, quae rei amatae existentiam ponunt, Mentis conatum, quo rem amatam imaginari conatur, juvant, hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus), Laetitiâ Mentem afficiunt ; et quae contrà rei amatae existentiam secludunt, eundem Mentis conatum coërcent, hoc est (per idem Schol.), Tristitiâ Mentem afficiunt. Qui itaque id, quod amat, destrui imaginatur, contristabitur, etc. Q.E.D.

Propositio 20

Qui id, quod odio habet, destrui imaginatur, laetabitur.

Demonstratio : Mens (per Prop. 13) ea imaginari conatur, quae rerum existentiam, quibus Corporis agendi potentia minuitur, vel coërcetur, secludunt, hoc est (per Schol. ejusdem Prop.), ea imaginari conatur, quae rerum, quas odio habet, existentiam secludunt ; atque adeò rei imago, quae existentiam ejus, quod Mens odio habet, secludit, hunc Mentis conatum juvat, hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus), Mentem Laetitiâ afficit. Qui itaque id, quod odio habet, destrui imaginatur, laetabitur. Q.E.D.

Propositio 21

Qui id, quod amat, Laetitiâ, vel Tristitiâ affectum imaginatur, Laetitiâ etiam, vel Tristitiâ afficietur ; et uterque hic affectus major, aut minor erit in amante, prout uterque major, aut minor est in re amatâ.

Demonstratio : Rerum imagines (ut in Prop. 19 hujus demonstravimus), quae rei amatae existentiam ponunt, Mentis conatum, quo ipsam rem amatam imaginari conatur, juvant. Sed Laetitia existentiam rei laetae ponit, et eò magis, quò Laetitiae affectus major est ; est enim (per Schol. Prop.11 hujus) transitio ad majorem perfectionem : ergo imago Laetitiae rei amatae in amante ipsius Mentis conatum juvat, hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus), amantem Laetitiâ afficit, et eò majori, quò major hic affectus in re amatâ fuerit. Quod erat primum. Deinde quatenus res aliquâ Tristitiâ afficitur, eatenus destruitur, et eò magis, quò majori afficitur Tristitiâ (per idem Schol. Prop. 11 hujus) ; adeóque (per Prop. 19 hujus) qui id, quod amat, Tristitiâ affici imaginatur, Tristitiâ etiam afficietur, et eò majori, quò major hic affectus in re amatâ fuerit Q.E.D.

Propositio 22

Si aliquem imaginamur Laetitiâ afficere rem, quam amamus, Amore erga eum afficiemur. Si contrà eundem imaginamur Tristitiâ eandem afficere, econtra Odio etiam contra ipsum afficiemur.

Demonstratio : Qui rem, quam amamus Laetitiâ, vel Tristitiâ afficit, ille nos Laetitiâ, vel Tristitiâ etiam afficit, si nimirùm rem amatam Laetitiâ illâ, vel Tristitiâ affectam imaginamur (per praec. Prop.). At haec Laetitia, vel Tristitia in nobis supponitur dari, concomitante ideâ causae externae ; ergo (per Schol. Prop. 13 hujus), si aliquem imaginamur Laetitiâ, vel Tristitiâ afficere rem, quam amamus, erga eundem Amore, vel Odio afficiemur. Q.E.D.

Scholium : Propositio 21 nobis explicat, quid sit Commiseratio, quam definire possumus, quòd sit Tristitia orta ex alterius damno. Quo autem nomine appellanda sit Laetitia, quae ex alterius bono oritur, nescio. Porrò Amorem erga illum, qui alteri bene fecit, Favorem, et contrà Odium erga illum, qui alteri malè fecit, Indignationem appellabimus. Denique notandum, nos non tantùm misereri rei, quam amavimus (ut in Prop. 21 ostendimus), sed etiam ejus, quam antea nullu affectu prosecuti sumus ; modò eam nobis similem judicemus (ut infra ostendam). Atque adeò ei etiam favere, qui simili bene fecit, et contrà in eum indignari, qui simili damnum intulit.

Propositio 23

Qui id, quod odio habet, Tristitiâ affectum imaginatur, laetabitur ; si contrà idem Laetitiâ affectum esse imaginetur, contristabitur ; et uterque hic affectus major, aut minor erit, prout ejus contrarius major, aut minor est in eo, quod odio habet.

Demonstratio : Quatenus res odiosa Tristitiâ afficitur, eatenus destruitur, et eò magis, quò majori Tristitiâ afficitur (per Schol. Prop. 11 hujus). Qui igitur (per Prop. 20 hujus) rem, quam odio habet, Tristitiâ affici imaginatur, Laetitiâ contrà afficietur ; et eò majori, quò majori Tristitiâ rem odiosam affectam esse imaginatur ; quod erat primum. Deinde Laetitia existentiam rei laetae ponit (per idem Schol. Prop. 11 hujus), et eò magis, quò major Laetitia concipitur. Si quis eum, quem odio habet, Laetitiâ affectum imaginatur, haec imaginatio (per Prop. 13 hujus) ejusdem conatum coërcebit, hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus), is, qui odio habet, Tristitiâ afficietur, etc. Q.E.D.

Scholium : Haec Laetitia vix solida, et absque ullo animi conflictu esse potest. Nam (ut statim in Prop. 27 hujus ostendam) quatenus rem sibi similem Tristitiae affectu affici imaginatur, eatenus contristari debet ; et contrà, si eandem Laetitiâ affici imaginetur. Sed hîc ad solum Odium attendimus.

Propositio 24

Si aliquem imaginamur Laetitiâ afficere rem, quam odio habemus, Odio etiam erga eum afficiemur. Si contrà eundem imaginamur Tristitiâ eandem rem afficere, Amore erga ipsum afficiemur.

Demonstratio : Demonstratur eodem modo haec Propositio, ac Prop. 22 hujus, quam vide.

Scholium : Hi, et similes Odii affectûs ad Invidiam referuntur, quae propterea nihil aliud est, quàm ipsum Odium, quatenus id consideratur hominem ita disponere, ut malo alterius gaudeat, et contrà ut ejusdem bono contristetur.

Propositio 25

Id omne de nobis, deque re amatâ affirmare conamur, quod nos, vel rem amatam Laetitiâ afficere, imaginamur ; et contrà id omne negare, quod nos, vel rem amatam Tristitiâ afficere, imaginamur.

Demonstratio : Quod rem amatam Laetitiâ, vel Tristitiâ afficere imaginamur, id nos Laetitiâ, vel Tristitiâ afficit (per Prop. 21 hujus). At Mens (per Prop.12 hujus) ea, quae nos Laetitiâ afficiunt, quantùm potest, conatur imaginari, hoc est (per Prop. 17 Part. II et ejus Coroll.), ut praesentia contemplari ; et contrà (per Prop. 13 hujus), quae nos Tristitiâ afficiunt, eorum existentiam secludere ; ergo id omne de nobis, deque re amatâ affirmare conamur, quod nos, vel rem amatam Laetitiâ afficere, imaginamur, et contrà. Q.E.D.

Propositio 26

Id omne de re, quam odio habemus, affirmare conamur, quod ipsam Tristitiâ afficere imaginamur, et id contrà negare, quod ipsam Laetitiâ afficere imaginamur.

Demonstratio : Sequitur haec Propositio ex Prop. 23 ut praecedens ex Prop. 21 hujus.

Scholium : His videmus, facilè contingere, ut homo de se, deque re amatâ plùs justo, et contrà de re, quam odit, minùs justo sentiat, quae quidem imaginatio, quando ipsum hominem respicit, qui de se plùs justo sentit, Superbia vocatur, et species Delirii est, quia homo oculis apertis somniat, se omnia illa posse, quae solâ imaginatione assequitur, quaeque propterea, veluti realia, contemplatur, iisque exultat, quamdiu ea imaginari non potest, quae horum existentiam secludunt, et ipsius agendi potentiam determinant. Est igitur Superbia Laetitia ex eo orta, quòd homo de se plùs justo sentit. Deinde Laetitia, quae ex eo oritur, quòd homo de alio plùs justo sentit, Existimatio vocatur ; et illa denique Despectus, quae ex eo oritur, quòd de alio minùs justo sentit.

Propositio 27

Ex eo, quòd rem nobis similem, et quam nullo affectu prosecuti sumus, aliquo affectu affici imaginamur, eo ipso simili affectu afficimur.

Demonstratio : Rerum imagines sunt Corporis humani affectiones, quarum ideae corpora externa, veluti nobis praesentia, repraesentant (per Schol. Prop. 17 Part. II), hoc est (per Prop. 16 Part. II), quarum ideae naturam nostri Corporis, et simul praesentem externi corporis naturam involvunt. Si igitur corporis externi natura similis sit naturae nostri Corporis, tum idea corporis externi, quod imaginamur, affectionem nostri Corporis involvet similem affectioni corporis externi ; et consequenter, si aliquem nobis similem aliquo affectu affectum imaginamur, haec imaginatio affectionem nostri Corpus huic affectui similem exprimet ; adeóque ex hoc, quòd rem aliquam nobis similem aliquo affectu affici imaginamur, simili cum ipsâ affectu afficimur. Quòd si rem nobis similem odio habeamus, eatenus (per Prop. 23 hujus) contrario affectu cum ipsâ afficiemur, non autem simili. Q.E.D.

Scholium : Haec affectuum imitatio, quando ad Tristitiam refertur, vocatur Commiseratio (de quâ vide Schol. Prop. 22 hujus) ; sed ad Cupiditatem relata Aemulatio, quae proinde nihil aliud est, quàm alicujus rei Cupiditas, quae in nobis ingeneratur ex eo, quòd alios nobis similes eandem Cupiditatem habere imaginamur.

Corollarium 1 : Si aliquem, quem nullo affectu prosecuti sumus, imaginamur Laetitiâ afficere rem nobis similem, Amore erga eundem afficiemur. Si contrà eundem imaginamur eandem Tristitiâ afficere, Odio erga ipsum afficiemur.

Demonstratio : Hoc eodem modo ex Prop. praec. demonstratur, ac Prop. 22 hujus ex Prop. 21.

Corollarium 2 : Rem, cujus nos miseret, odio habere non possumus ex eo, quòd ipsius miseria nos Tristitiâ afficit.

Demonstratio : Si enim ex eo nos eandem odio habere possemus, tum (per Prop. 23 hujus) ex ipsius Tristitiâ laetaremur, quod est contra Hypothesin.

Corollarium 3 : Rem, cujus nos miseret, à miseriâ, quantùm possumus, liberare conabimur.

Demonstratio : Id, quod rem, cujus nos miseret, Tristitiâ afficit, nos simili etiam Tristitiâ afficit (per Prop. praec.) ; adeóque omne id, quod ejus rei existentiam tollit, sive quod rem destruit, comminisci conabimur (per Prop. 13 hujus), hoc est (per Schol. Prop. 9 hujus) id destruere appetemus, sive ad id destruendum determinabimur ; atque adeò rem, cujus miseremur, à suâ miseriâ liberare conabimur. Q.E.D.

Scholium : Haec voluntas, sive appetitus benefaciendi, qui ex eo oritur, quòd rei, in quam beneficium conferre volumus, nos miseret, Benevolentia vocatur, quae proinde nihil aliud est, quàm Cupiditas ex commiseratione orta. Caeterùm de Amore, et Odio erga illum, qui rei, quam nobis similem esse imaginamur, benè, aut malè fecit, vide Schol. Prop. 22 hujus.

Propositio 28

Id omne, quod ad Laetitiam conducere imaginamur, conamur promovere, ut fiat ; quod verò eidem repugnare, sive ad Tristitiam conducere imaginamur, amovere, vel destruere conamur.

Demonstratio : Quod ad Laetitiam conducere imaginamur, quantùm possumus, imaginari conamur (per Prop. 12 hujus), hoc est (per Prop. 17 Part. II), id, quantùm possumus, conabimur ut praesens, sive ut actu existens contemplari. Sed Mentis conatus, seu potentia in cogitando aequalis, et simul naturâ est cum Corporis conatu, seu potentiâ in agendo (ut clarè sequitur ex Coroll. Prop. 7 et Coroll. Prop. 11 Part. II) : ergo, ut id existat, absolutè conamur, sive (quod per Schol. Prop. 9 hujus idem est) appetimus, et intendimus ; quod erat primum. Deinde si id, quod Tristitiae causam esse credimus, hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus), si id, quod odio habemus, destrui imaginamur, laetabimur (per Prop. 20 hujus), adeóque idem (per primam hujus partem) conabimur destruere, sive (per Prop. 13 hujus) à nobis amovere, ne ipsum, ut praesens contemplemur ; quod erat secundum. Ergo id omne, quod ad Laetitiam, etc. Q.E.D.

Propositio 29

Nos id omne etiam agere conabimur, quod [1] homines cum Laetitiâ aspicere imaginamur, et contrà id agere aversabimur, quod homines aversari imaginamur.

Demonstratio : Ex eo, quòd imaginamur homines aliquid amare, vel odio habere, nos idem amabimus, vel odio habebimus (per Prop. 27 hujus), hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus), eo ipso ejus rei praesentiâ laetabimur, vel contristabimur ; adeóque (per praec. Prop.) id omne, quod homines amare, sive cum Laetitiâ aspicere imaginamur, conabimur agere, etc. Q.E.D.

Scholium : Hic conatus aliquid agendi, et etiam omittendi, eâ solâ de causâ, ut hominibus placeamus, vocatur Ambitio, praesertim quando adeò impensè vulgo placere conamur, ut cum nostro, aut alterius damno quaedam agamus, vel omittamus : aliàs Humanitas appellari solet. Deinde Laetitiam, quâ alterius actionem, quâ nos conatus est delectari, imaginamur, Laudem voco ; Tristitiam verò, quâ contrà ejusdem actionem aversamur, Vituperium voco.

Propositio 30

Si quis aliquid egit, quod reliquos Laetitiâ afficere imaginatur, is Laetitiâ, concomitante ideâ sui, tanquam causâ, afficietur ; sive se ipsum cum Laetitiâ contemplabitur. Si contrà aliquid egit, quod reliquos Tristitiâ afficere imaginatur, se ipsum cum Tristitiâ contrà contemplabitur.

Demonstratio : Qui se reliquos Laetitiâ, vel Tristitiâ afficere imaginatur, eo ipso (per Prop. 27 hujus) Laetitiâ, vel Tristitiâ afficietur. Cùm autem homo (per Prop. 19 et 23 Part. II) sui sit conscius per affectiones, quibus ad agendum determinatur, ergo, qui aliquid egit, quod ipse imaginatur, reliquos Laetitiâ afficere, Laetitiâ cum conscientiâ sui, tanquam causâ, afficietur, sive seipsum cum Laetitiâ contemplabitur, et contrà. Q.E.D.

Scholium : Cum Amor (per Schol. Prop. 13) sit Laetitia, concomitante ideâ causae externae, et Odium Tristitia concomitante etiam ideâ causae externae, erit ergo haec Laetitia, et Tristitia Amoris, et Odii species. Sed quia Amor, et Odium ad objecta externa referuntur, ideò hos Affectûs aliis nominibus significabimus ; nempe Laetitiam, concomitante ideâ causae internae [2], Gloriam, et Tristitiam huic contrarium Pudorem appellabimus : Intellige, quando Laetitia, vel Tristitia ex eo oritur, quòd homo, se laudari, vel vituperari credit, aliàs Laetitiam, concomitante ideâ causae internae, Acquiescentiam in se ipso, Tristitiam verò eidem contrariam Poenitentiam vocabo. Deinde quia (per Coroll. Prop. 17 Part. II) fieri potest, ut Laetitia, quâ aliquis se reliquos afficere imaginatur, imaginaria tantùm sit, et (per Prop. 25 hujus) unusquisque de se id omne conatur imaginari, quo se Laetitiâ afficere imaginatur, facilè ergo fieri potest, ut gloriosus superbus sit, et se omnibus gratum esse imaginetur, quando omnibus molestus est.

Propositio 31

Si aliquem imaginamur amare, vel cupere, vel odio habere aliquid, quod ipsi amamus, cupimus, vel odio habemus, eo ipso rem constantiùs amabimus, etc. Si autem id, quod amamus, eum aversari imaginamur, vel contrà, tum animi fluctuationem patiemur.

Demonstratio : Ex eo solo, quòd aliquem aliquid amare imaginamur, eo ipso idem amabimus (per Prop. 27 hujus). At sine hoc nos idem amare supponimus ; accedit ergo Amori nova causa, à quâ fovetur ; atque adeò id, quod amamus, hoc ipso constantiùs amabimus. Deinde ex eo, quod aliquem aliquid aversari imaginamur, idem aversabimur (per eandem Prop.). At si supponamus, nos eodem tempore id ipsum amare, eodem ergo tempore hoc idem amabimus, et aversabimur, sive (vide Schol. Prop. 17 hujus) animi fluctuationem patiemur. Q.E.D.

Corollarium : Hinc, et ex Prop. 28 hujus sequitur, unumquemque, quantùm potest, conari, ut unusquisque id, quo ipse amat, amet, et quod ipse odit, odio etiam habeat ; unde illud Poëtae :
Speremus pariter, pariter metuamus amantes ;
Ferreus est, si quis, quod sinit alter, amat.

Scholium : Hic conatus efficiendi, ut unusquisque probet id, quod ipse amat, vel odio habet, reverâ est Ambitio (vide Prop. 7 hujus) ; atque adeò videmus, unumquemque ex naturâ appetere, ut reliqui ex ipsius ingenio vivant, quod dum omnes pariter appetunt, pariter sibi impedimento, et dum omnes ab omnibus laudari, seu amari volunt, odio invicem sunt.

Propositio 32

Si aliquem re aliquâ, quâ unus solus potiri potest, gaudere imaginamur, conabimur efficere, ne ille illâ re potiatur.

Demonstratio : Ex eo solo, quòd aliquem re aliquâ gaudere imaginamur (per Prop. 27 hujus cum ejusdem Coroll. 1), rem illam amabimus, eâque gaudere cupiemus. At (per Hypothesin) huic Laetitiae obstare imaginamur, quòd ille eâdem hâc re gaudeat ; ergo (per Prop. 28 hujus), ne ille eadem potiatur, conabimur.Q.E.D.

Scholium : Videmus itaque, cum hominum naturâ plerumque ità comparatum esse, ut eorum, quibus malè est, misereantur, et quibus bene est, invideant, et (per Prop. praec.) eò majore odio, quò rem, quâ alium potiri imaginantur, magis amant. Videmus deinde, ex eâdem naturae humanae proprietate, ex quâ sequitur, homines esse misericordes, sequi etiam eosdem esse invidos, et ambitiosos. Denique, si ipsam experientiam consulere velimus, ipsam haec omnia docere experiemur ; praesertim si ad priores nostrae aetatis annos attenderimus. Nam pueros, quia eorum corpus continuò veluti in aequilibrio est, ex hoc solo ridere, vel flere experimur, quòd alios ridere, vel flere vident ; et quicquid praeterea vident alios facere, id imitari statim cupiunt, et omnia denique sibi cupiunt, quibus alios delectari imaginantur ; nimirùm quia rerum imagines, uti diximus, sunt ipsae humani Corporis affectiones, sive modi, quibus Corpus humanum à causis externis afficitur, disponiturque ad hoc, vel illud agendum.

Propositio 33

Cùm rem nobis similem amamus, conamur, quantùm possumus, efficere, ut nos contrà amet.

Demonstratio : Rem, quam amamus, prae reliquis, quantùm possumus, imaginari conamur (per Prop. 12 hujus). Si igitur res nobis sit similis, ipsam prae reliquis Laetitiâ afficere conabimur (per Prop. 29 hujus) sive conabimur, quantùm possumus, efficere, ut res amata Laetitiâ afficiatur, concomitante ideâ nostri, hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus), ut nos contrà amet. Q.E.D.

Propositio 34

Quò majori affectu rem amatam erga nos affectam esse imaginamur, eo magis gloriabimur.

Demonstratio : Nos (per Prop. praec.) conamur, quantùm possumus, ut res amata nos contrà amet, hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus), ut res amata Laetitiâ afficiatur, concomitante ideâ nostri. Quò itaque rem amatam majori Laetitiâ nostrâ de causâ affectam esse imaginamur, eò magis hic conatus juvatur, hoc est (per Prop. 11 hujus cum ejus Schol.), eò majore Laetitiâ afficimur. At cùm ex eo laetemur, quòd alium nobis similem Laetitiâ affecimus, tum nosmet cum Laetitiâ contemplamur (per Prop. 30 hujus) : ergo quò majori affectu rem amatam erga nos affectam esse imaginamur, eò majori Laetitiâ nosmet contemplabimur, sive (per Schol. Prop. 30 hujus) eò magis gloriabimur. Q.E.D.

Propositio 35

Si quis imaginatur rem amatam eodem, vel arctiore vinculo Amicitiae, quo ipse eâdem solus potiebatur, alium sibi jungere, Odio erga ipsam rem amatam afficietur, et illi alteri invidebit.

Demonstratio : Quò quis majore amore rem amatam erga se affectam esse imaginatur, eò magis gloriabitur (per praec. Prop.), hoc est (per Schol. Prop. 30 hujus), laetabitur ; adeòque (per Prop. 28 hujus) conabitur, quantùm potest, imaginari, rem amatam ipsi quàm arctissimè devinctam, qui quidem conatus, sive appetitus fomentatur, si alium idem sibi cupere imaginatur (per Prop. 31 hujus). At hic conatus, sive appetitus ab ipsius rei amatae imagine, concomitante imagine illius, quem res amata sibi jungit, coërceri supponitur ; ergo (per Schol. Prop. 11 hujus) eo ipso Tristitiâ afficietur, concomitante ideâ rei amatae, tanquam causâ, et simul imagine alterius, hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus) odio erga rem amatam afficietur, et simul erga illum alterum (per Coroll. Prop. 15 hujus), cui propterea (per Prop. 23 hujus) quòd re amatâ delectatur, invidebit. Q.E.D.

Scholium : Hoc Odium erga rem amatam Invidiae junctum Zelotypia vocatur, quae proinde nihil aliud est, quam animi fluctuatio orta ex Amore, et Odio simul, concomitante ideâ alterius, cui invidetur. Praeterea hoc Odium erga rem amatam majus erit pro ratione Laetitiae, quâ Zelotypus ex reciproco rei amatae Amore solebat affici, et etiam pro ratione affectûs, quo erga illum, quem sibi rem amatam jungere imaginatur, affectus erat. Nam si eum oderat, eo ipso rem amatam (per Prop. 24 hujus) odio habebit, quia ipsam id, quod ipse odio habet, Laetitiâ afficere imaginatur ; et etiam (per Coroll. Prop. 15 hujus) ex eo, quòd rei amatae imaginem imagini ejus, quem odit, jungere cogitur, quae ratio plerumque locum habet in Amore erga faeminam ; qui enim imaginatur mulierem, quam amat, alteri sese prostituere, non solùm ex eo, quòd ipsius appetitus coërcetur, contristabitur ; sed etiam, quia rei amatae imaginem pudendis, et excrementis alterius jungere cogitur, eandem aversatur ; ad quod denique accedit, quòd Zelotypus non eodem vultu, quem res amata ei praebere solebat, ab eâdem excipiatur, quâ etiam de causâ amans constristatur, ut jam ostendam.

Propositio 36

Qui rei, quâ semel delectabus est, recordatur, cupit eâdem cum iisdem potiri circumstantiis, ac cùm primò ipsâ delectatus est.

Demonstratio : Quicquid homo simul cum re, quae ipsum delectavit, vidit, id omne (per Prop. 15 hujus) erit per accidens Laetitiae causa ; adeóque (per Prop. 28 hujus) omni eo simul cum re, quae ipsum delectavit, potiri cupiet, sive re cum omnibus iisdem circumstantiis potiri cupiet, ac cum primò eâdem delectatus est. Q.E.D.

Corollarium : Si itaque unam ex iis circumstantiis deficere compererit, amans contristabitur.

Demonstratio : Nam quatenus aliquam circumstantiam deficere comperit, eatenus aliquid imaginatur, quod ejus rei existentiam secludit. Cùm autem ejus rei, sive circumstantiae (per Prop. praec.) sit prae amore cupidus, ergo (per Prop. 19 hujus), quatenus eandem deficere imaginatur, contristabitur. Q.E.D.

Scholium : Haec Tristitia, quatenus absentiam ejus, quod amamus, respicit, Desiderium vocatur.

Propositio 37

Cupiditas, quae prae Tristitiâ, vel Laetitiâ, praeque Odio, vel Amore oritur, eò est major, quò affectus major est.

Demonstratio : Tristitia hominis agendi potentiam (per Schol. Prop. 11 hujus) minuit, vel coërcet, hoc est (per Prop. 7 hujus), conatum, quo homo in suo esse perseverare conatur, minuit, vel coërcet ; adeóque (per Prop. 5 hujus) huic conatui est contraria ; et quicquid homo Tristitiâ affectus conatur, est Tristitiam amovere. At (per Tristitiae Def.) quò Tristitia major est, eò majori parti hominis agendi potentiae necesse est opponi ; ergo quò major Tristitia est, eò majore agendi potentiâ conabitur homo contrà Tristitiam amovere, hoc est (per Schol. Prop. 9 hujus), eò majore cupiditate, sive appetitu conabitur Tristitiam amovere. Deinde, quoniam Laetitia (per idem Schol. Prop. 11 hujus) hominis agendi potentiam auget, vel juvat, facilè eâdem viâ demonstratur, quòd homo, Laetitiâ affectus, nihil aliud cupit, quàm eandem conservare, idque eò majore Cupiditate, quò Laetitia major erit. Denique, quoniam Odium, et Amor sunt ipsi Tristitiae, vel Laetitiae affectûs, sequitur eodem modo, quòd conatus, appetitus, sive Cupiditas, quae prae Odio, vel Amore oritur, major erit pro ratione Odii, et Amoris. Q.E.D.

Propositio 38

Si quis rem amatam odio habere inceperit, ità ut Amor planè aboleatur, eandem majore odio, ex pari causâ, prosequetur, quàm si ipsam nunquam amavisset, et eò majori, quò Amor antea major fuerat.

Demonstratio : Nam si quis rem, quam amat, odio habere incipit, plures ejus appetitûs coërcentur, quàm si eandem non amavisset. Amor namque Laetitia est (per Schol. Prop. 13 hujus), quam homo, quantùm potest (per Prop. 28 hujus) conservare conatur ; idque (per idem Schol.) rem amatam, ut praesentem, contemplando, eandemque (per Prop. 21 hujus) Laetitiâ, quantùm potest, afficiendo, qui quidem conatus (per Prop. praec.) eò est major, quò amor major est, ut et conatus efficiendi, ut res amata ipsum contrà amet (vide Prop. 33 hujus). At hi conatûs odio erga rem amatam coërcentur (per Coroll. Prop. 13 et per Prop. 23 hujus) ; ergo amans (per Schol. Prop. 11 hujus) hâc etiam de causâ Tristitiâ afficietur, et eò majori, quò Amor major fuerat, hoc est, praeter Tristitiam, quae Odii fuit causa, alia ex eo oritur, quòd rem amavit ; et consequenter majore Tristitiae affectu rem amatam contemplabitur, hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus), majori odio prosequetur, quàm si eandem non amavisset, et eò majori, quò amor major fuerat. Q.E.D.

Propositio 39

Qui aliquem Odio habet, ei malum inferre conabitur, nisi ex eo majus sibi malum oriri timeat ; et contrà, qui aliquem amat, ei eâdem lege benefacere conabitur.

Demonstratio : Aliquem odio habere est (per Schol. Prop. 13 hujus) aliquem, ut Tristitiae causam, imaginari ; adeóque (per Prop. 28 hujus) is, qui aliquem odio habet, eundem amovere, vel destruere conabitur. Sed si inde aliquid tristius, sive (quod idem est) majus malum sibi timeat, idque se vitare posse credit, non inferendo ei, quem odit, malum, quod meditabatur, à malo inferendo (per eandem Prop. 28 hujus) abstinere cupiet ; idque (per Prop. 37 hujus) majore conatu, quàm quo tenebatur inferendi malum, qui propterea praevalebit, ut volebamus. Secundae partis demonstratio eodem modo procedit. Ergo qui aliquem odio habet, etc. Q.E.D.

Scholium : Per bonum hîc intelligo omne genus Laetitiae, et quicquid porrò ad eandem conducit, et praecipuè id, quod desiderio, qualecunque illud sit, satisfacit. Per malum autem omne Tristitiae genus, et praecipuè id, quod desiderium frustratur. Suprà enim (in Schol. Prop. 9 hujus) ostendimus, nos nihil cupere, quia id bonum esse judicamus, sed contrà id bonum vocamus, quod cupimus ; et consequenter id, quod aversamur, malum appellamus ; quare unusquisque ex suo affectu judicat, seu aestimat, quid bonum, quid malum, quid melius, quid pejus, et quid denique optimum, quidve pessimum sit. Sic Avarus argenti copiam optimum, ejus autem inopiam pessimum judicat. Ambitiosus autem nihil aequè, ac Gloriam cupit, et contrà nihil aequè, ac Pudorem, reformidat. Invido deinde nihil jucundius, quam alterius infelicitas, et nihil molestius, quàm aliena felicitas ; ac sic unusquisque ex suo affectu rem aliquam bonam, aut malam, utilem, aut inutilem esse judicat. Caeterùm hic affectus, quo homo ità disponitur, ut id, quod vult, nolit, vel ut id, quod non vult, velit, Timor, vocatur, qui proinde nihil aliud est, quàm metus, quatenus homo ab eodem disponitur, ad malum, quod futuram judicat, minore vitandum (vide Prop. 28 hujus). Sed si malum, quod timet, Pudor sit, tum Timor apellatur Verecundia. Denique si cupiditas malum futurum vitandi coërcetur Timore alterius mali, ità ut quid potiùs velit, nesciat, tum Metus vocatur Consternatio, praecipuè si utrumque malum, quod timetur, ex maximis sit.

Propositio 40

Qui se odio haberi ab aliquo imaginatur, nec se ullam odii causam illi dedisse credit, eundem odio contrà habebit.

Demonstratio : Qui aliquem odio affectum imaginatur, eo ipso etiam odio afficietur (per Prop. 27 hujus), hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus) Tristitiâ, concomitante ideâ causae externae. At ipse (per Hypothesin) nullam hujus Tristitiae causam imaginatur praeter illum, qui ipsum odio habet ; ergo ex hoc, quòd se odio haberi ab aliquo imaginatur, Tristitiâ afficietur, concomitante ideâ ejus, qui ipsum odio habet, sive (per idem Schol.) eundem odio habebit. Q.E.D.

Scholium : Quòd si se justam Odii causam praebuisse imaginatur, tum (per Prop. 30 hujus et ejusdem Schol.) Pudore afficietur. Sed hoc (per Prop. 25 hujus) rarò contingit. Praeterea haec Odii reciprocatio oriri etiam potest ex eo, quòd Odium sequatur conatus malum inferundi ei, qui odio habetur (per Prop. 39 hujus). Qui igitur se odio haberi ab aliquo imaginatur, eundem alicujus mali, sive Tristitiae causam imaginabitur ; atque adeò Tristitiâ afficietur, seu Metu, concomitante ideâ ejus, qui ipsum odio habet, tanquam causa, hoc est, odio contrà afficietur, ut suprà.

Corollarium 1 : Qui, quem amat, odio erga se affectum imaginatur, Odio, et Amore simul conflictabitur. Nam quatenus imaginatur, ab eodem se odio haberi, determinatur (per Prop. praec.), ad eundem contrà odio habendum. At (per Hypothesin) ipsum nihilominùs amat ; ergo Odio, et Amore simul conflictabitur.

Corollarium 2 : Si aliquis imaginatur, ab aliquo, quem antea nullo affectu prosecutus est, malum aliquod prae Odio sibi illatum esse, statim idem malum eidem referre conabitur.

Demonstratio : Qui aliquem Odio erga se affectum esse imaginatur, eum contrà (per praec. Prop.) odio habebit, et (per Prop. 26 hujus) id omne comminisci conabitur, quod eundem possit Tristitiâ afficere, atque id eidem (per Prop. 39 hujus) inferre studebit. At (per Hypothesin) primum, quod hujusmodi imaginatur, est malum sibi illatum ; ergo idem statim eidem inferre conabitur. Q.E.D.

Scholium : Conatus malum inferendi ei, quem odimus, Ira vocatur ; conatus autem malum nobis illatum referendi Vindicta appellatur.

Propositio 41

Si quis ab aliquo se amari imaginatur, nec se ullam ad id causam dedisse credit (quod per Coroll. Prop. 15 et per Prop. 16 hujus fieri potest), eundem contrà amabit.

Demonstratio : Haec Propositio eâdem viâ demonstratur, ac praecedens. Cujus etiam Scholium vide.

Scholium : Quòd si se justam Amoris causam praebuisse crediderit, gloriabitur (per Prop. 30 hujus cum ejusdem Schol.), quod quidem (per Prop. 25 hujus) frequentiùs contingit, et cujus contrarium evenire diximus, quando aliquis ab aliquo se odio haberi imaginatur (vide Schol. Prop. praec.). Porrò hic reciprocus Amor, et consequenter (per Prop. 39 hujus) conatus benefaciendi ei, qui nos amat, quique (per eandem Prop. 39 hujus) nobis benefacere conatur, Gratia, seu Gratitudo vocatur ; atque adeò apparet, homines longè paratiores esse ad Vindictam, quàm ad referendum beneficium.

Corollarium : Qui ab eo, quem odio habet, se amari imaginatur, Odio, et Amore simul conflictabitur. Quod eâdem viâ, quâ primum Propositionis praecedentis Coroll. demonstratur.

Scholium : Quòd si Odium praevaluerit, ei, à quo amatur, malum inferre conabitur, qui quidem affectus Crudelitas appellatur, praecipuè si illum, qui amat, nullam Odii communem causam praebuisse creditur.

Propositio 42

Qui in aliquem, Amore, aut spe Gloriae motus, beneficium contulit, contristabitur, si viderit, beneficium ingrato animo accipi.

Demonstratio : Qui rem aliquam sibi similem amat, conatur, quantùm potest, efficere, ut ab ipsâ contrà ametur (per Prop. 33 hujus). Qui igitur prae amore in aliquem beneficium contulit, id facit desiderio, quo tenetur, ut contrà ametur, hoc est (per Prop. 34 hujus) spe Gloriae, sive (per Schol. Prop. 30 hujus) Laetitiae ; adeóque (per Prop. 12 hujus) hanc Gloriae causam, quantùm potest, imaginari, sive ut actu existentem contemplari conabitur. At (per Hypothesin) aliud imaginatur, quod ejusdem causae existentiam secludit : ergo (per Prop. 19 hujus) eo ipso contristabitur. Q.E.D.

Propositio 43

Odium reciproco odio augetur, et Amore contrà deleri potest.

Demonstratio : Qui eum, quem odit, Odio contrà erga se affectum esse imaginatur, eo ipso (per Prop. 40 hujus) novum Odium oritur, durante (per Hypothesin) adhuc primo. Sed si contrà eundem amore erga se affectum esse imaginetur, quatenus hoc imaginatur, eatenus (per Prop. 30 hujus) se ipsum cum Laetitiâ contemplatur, et eatenus (per Prop. 29 hujus) eidem placere conabitur, hoc est, (per Prop. 41 hujus) eatenus conatur ipsum odio non habere, nullâque Tristitiâ afficere ; qui quidem conatus (per Prop. 37 hujus) major, vel minor erit, pro ratione affectûs, ex quo oritur ; atque adeò si major fuerit illo, qui ex odio oritur, et quo rem, quam odit (per Prop. 26 hujus) Tristitiâ afficere conatur, ei praevalebit, et Odium ex animo delebit. Q.E.D.

Propositio 44

Odium, quod Amore planè vincitur, in Amorem transit ; et Amor propterea major est, quàm si Odium non praecessisset.

Demonstratio : Eodem modo, procedit, ac Prop. 38 hujus. Nam qui rem, quam odit, sive quam cum Tristitiâ contemplari solebat, amare incipit, eo ipso, quod amat, laetatur, et huic Laetitiae, quam Amor involvit (vide ejus Def. in Schol. Prop. 13 hujus), illa etiam accedit, quae ex eo oritur, quod conatus amovendi Tristitiam, quam odium involvit (ut in Prop. 37 hujus ostendimus), prorsùs juvatur, concomitante ideâ ejus, quem odio habuit, tanquam causâ.

Scholium : Quamvis res ita se habeat, nemo tamen conabitur rem aliquam odio habere, vel Tristitiâ affici, ut majori hâc Laetitiâ fruatur ; hoc est, nemo spe damnum recuperandi, damnum sibi inferri cupiet, nec aegrotare desiderabit spe convalescendi. Nam unusquisque suum esse conservare, et Tristitiam, quantùm potest, amovere semper conabitur. Quòd si contrà concipi posset, hominem posse cupere aliquem odio habere, ut eum postea majori amore prosequatur, tum eundem odio habere semper desiderabit. Nam quò Odium majus fuerit, eò Amor erit major, atque adeò desiderabit semper, ut Odium magis magisque augeatur, et eâdem de causâ homo magis ac magis aegrotare conabitur, ut majori Laetitiâ ex restaurandâ valetudine postea fruatur ; atque adeò semper aegrotare conabitur, quod (per Prop. 6 hujus) est absurdum.

Propositio 45

Si quis aliquem sibi similem Odio in rem sibi similem, quam amat, affectum esse imaginatur, eum odio habebit.

Demonstratio : Nam res amata eum, qui ipsam odit, odio contra habet (per Prop. 40 hujus), adeóque amans, qui aliquem imaginatur rem amatam odio habere, eo ipso rem amatam Odio, hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus), Tristitiâ affectam esse imaginatur, et consequenter (per Prop. 21 hujus) contristatur, idque concomitante ideâ ejus, qui rem amatam odit, tanquam causâ, hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus), ipsum odio habebit. Q.E.D.

Propositio 46

Si quis aliquo cujusdam classis, sive nationis à suâ diversae, Laetitiâ, vel Tristitiâ affectus fuerit, concomitante ejus ideâ, sub nomine universali classis, vel nationis, tanquam causâ : is non tantùm illum, sed omnes ejusdem classis, vel nationis amabit, vel odio habebit.

Demonstratio : Hujus rei demonstratio patet ex Prop. 16 hujus Partis.

Propositio 47

Laetitia, quae ex eo oritur, quòd scilicet rem, quam odimus, destrui, aut alio malo affici imaginamur, non oritur absque ullâ animi Tristitiâ.

Demonstratio : Patet ex Prop. 27 hujus. Nam quatenus rem nobis similem Tristitiâ affici imaginamur, eatenus contristamur.

Scholium : Potest haec Propositio etiam demonstrari ex Coroll. Prop. 7 Part. II. Quoties enim rei recordamur, quamvis ipsa actu non existat, eandem tamen ut praesentem contemplamur, Corpusque eodem modo afficitur ; quare quatenus rei memoria viget, eatenus homo determinatur, ad eandem cum Tristitiâ contemplandum, quae determinatio, manente adhuc rei imagine, coërcetur quidem memoriâ illarum rerum, quae hujus existentiam secludunt ; sed non tollitur : atque adeò homo eatenus tantùm laetatur, quatenus haec determinatio coërcetur ; et hinc fit, ut haec Laetitia, quae ex rei, quam odimus, malo oritur, toties repetatur, quoties ejusdem rei recordamur. Nam, uti diximus, quando ejusdem rei imago excitatur, quia haec ipsius rei existentiam involvit, hominem determinat, ad rem cum eâdem Tristitiâ contemplandum, quâ eandem contemplari solebat, cùm ipsa existeret. Sed quia ejusdem rei imagini alias junxit, quae ejusdem existentiam secludunt, ideò haec ad Tristitiam determinatio statim coërcetur, et homo de novo laetatur, et hoc toties, quoties haec repetitio fit. Atque haec eadem est causa, cur homines laetantur, quoties alicujus jam praeteriti mali recordantur, et cur pericula, à quibus liberati sunt, narrare gaudeant. Nam ubi aliquod periculum imaginantur, idem veluti adhuc futurum contemplantur, et ad id metuendum determinantur, quae determinatio de novo coërcetur ideâ libertatis, quam hujus periculi ideae junxerunt, cum ab eodem liberati sunt, quaeque eos de novo securos reddit, atque adeò de novo laetantur.

Propositio 48

Amor, et Odium, ex. gr. erga Petrum destruitur, si Tristitia, quam hoc, et Laetita, quam ille involvit, ideae alterius causae jungatur ; et eatenus uterque diminuitur, quatenus imaginamur Petrum non solùm fuisse alterutrius causam.

Demonstratio : Patet ex solâ Amoris, et Odii definitione ; quam vide in Schol. Prop. 13 hujus. Nam propter hoc solum Laetitia vocatur Amor, et Tristitia Odium erga Petrum, quia scilicet Petrus hujus, vel illius affectûs causa esse consideratur. Hoc itaque prorsùs, vel ex parte sublato, affectus quoque erga Petrum prorsus, vel ex parte diminuitur. Q.E.D.

Propositio 49

Amor, et Odium erga rem, quam liberam esse imaginamur, major ex pari causâ uterque debet esse, quàm erga necessariam.

Demonstratio : Res, quam liberam esse imaginamur, debet (per Def. 7 Part. I) per se absque aliis percipi. Si igitur eandem Laetitiae, vel Tristitiae causam esse imaginemur, eo ipso (per Schol. Prop. 13 hujus) eandem amabimus, vel odio habebimus, idque (per Prop. praec.) summo Amore, vel Odio, qui ex dato affectu oriri potest. Sed si rem, quae ejusdem affectûs est causa, ut necessariam imaginemur, tum (per eandem Def 7 Part. I) ipsam non solam, sed cum aliis ejusdem affectûs causam esse imaginabimur, atque adeò (per Prop. praec.) Amor, et Odium erga ipsam minor erit. Q.E.D.

Scholium : Hinc sequitur, homines, quia se liberos esse existimant, majore Amore, vel Odio se invicem prosequi, quàm alia ; ad quod accedit affectuum imitatio, de quâ vide Prop. 27, 34, 40 et 43 hujus.

Propositio 50

Res quaecunque potest esse per accidens Spei, aut Metûs causa.

Demonstratio : Haec Propositio eâdem viâ demonstratur, quâ Propositio 15 hujus, quam vide unà cum Schol. 2 Prop. 18 hujus.

Scholium : Res, quae per accidens Spei, aut Metûs sunt causae, bona, aut mala omina vocantur. Deinde quatenus haec eadem omina sunt Spei, aut Metûs causa, eatenus (per Def. Spei et Metus, quam vide in Schol. 2 Prop. 18 hujus) Laetitiae, aut Tristitiae sunt causa, et consequenter (per Coroll. Prop. 15 hujus) eatenus eadem amamus, vel odio habemus, et (per Prop. 28 hujus) tanquam media ad ea, quae speramus, adhibere, vel tanquam obstacula, aut Metûs causas amovere conamur. Praeterea ex Propositione 25 hujus sequitur nos naturâ ità esse constituos, ut ea, quae speramus, facilè, quae autem timemus, difficilè credamus, et ut de iis plùs, minùsve justo sentiamus. Atque ex his ortae sunt Superstitiones, quibus homines ubique conflictantur. Caeterùm non puto operae esse pretium, animi hîc ostendere fluctuationes, quae ex Spe, et Metu oriuntur ; quandoquidem ex solâ horum affectuum definitione sequitur, non dari Spem sine Metu, neque Metum sine Spe (ut fusiùs suo loco explicabimus) ; et praeterea quandoquidem quatenus aliquid speramus, aut metuimus, eatenus idem amamus, vel odio habemus ; atque adeò quicquid de Amore, et Odio diximus, facilè unusquisque Spei, et Metui applicare poterit.

Propositio 51

Diversi homines ab uno, eodemque objecto diversimodè affici possunt, et unus, idemque homo ab uno, eodemque objecto potest diversis temporibus diversimodè affici.

Demonstratio : Corpus humanum (per Post. 3 Part. III) à corporibus externis plurimis modis afficitur. Possunt igitur eodem tempore duo homines diversimodè esse affecti ; atque adeò (per Ax. 1 quod est post Lem. 3, quod vide post Prop. 13 Part. II) ab uno, eodemque objecto possunt diversimodè affici. Deinde (per idem Post.) Corpus humanum potest jam hoc, jam alio modo esse affectum ; et consequenter (per idem Ax.) ab uno, eodemque objecto diversis temporibus diversimodè affici. Q.E.D.

Scholium : Videmus itaque fieri posse, ut quod hic amat, alter odio habeat ; et quod hic metuit, alter non metuat ; et ut unus, idemque homo, jam amet, quod antea oderit, et ut jam audeat, quod antea timuit, etc. Deinde, quia unusquisque ex suo affectu judicat, quid bonum, quid malum, quid melius, et quid pejus sit (vide Schol. Prop. 39 hujus), sequitur homines tam judicio, quàm affectu variare [3] posse ; et hinc fit, ut cùm alios aliis comparamus, ex solâ affectuum differentiâ à nobis distinguantur, et ut alios intrepidos, alios timidos, alios denique alio nomine appellemus. Ex. gr. illum ego intrepidum vocabo, qui malum contemnit, quod ego timere soleo ; et si praeterea ad hoc attendam, quod ejus Cupiditas malum inferendi ei, quem odit, et benefaciendi ei, quem amat, non coërcetur timore mali, à quo ego contineri soleo, ipsum audacem appellabo. Deinde ille mihi timidus videbitur, qui malum timet, quod ego contemnere soleo, si insuper ad hoc attendam, quod ejus Cupiditas coërcetur timore mali, quod me continere nequit, ipsum pusillanimem esse dicam, et sic unusquisque judicabit. Denique ex hâc hominis naturâ, et judicii inconstantiâ, ut et quòd homo saepe ex solo affectu de rebus judicat, et quòd res, quas ad Laetitiam, vel Tristitiam facere credit, quasque propterea (per Prop. 28 hujus), ut fiant, promovere, vel amovere conatur, saepe non nisi imaginariae sint, ut jam taceam alia, quae in P. II ostendimus, de rerum incertitudine, facilè concipimus hominem posse saepe in causâ esse, tam ut contristetur, quàm ut laetetur, sive ut tam Tristitiâ, quàm Laetitiâ afficiatur, concomitante ideâ sui, tanquam causâ ; atque adeò facilè intelligimus, quid Poenitentia, et quid Acquiescentia in se ipso sit. Nempe Poenitentia est Tristitia, concomitante ideâ sui, et Acquiescentia in se ipso est Laetitia, concomitante ideâ sui, tanquam causâ, et hi affectûs vehementissimi sunt, quia homines se liberos esse credunt. (Vide Prop. 49 hujus.)

Propositio 52

Objectum, quod simul cum aliis antea vidimus, vel quod nihil habere imaginamur, nisi quod commune est pluribus, non tamdiu contemplabimur, ac illud, quod aliquid singulare habere imaginamur.

Demonstratio : Simulatque objectum, quod cum aliis vidimus, imaginamur, statim et aliorum recordamur (per Prop. 18 Part. II, cujus etiam Schol. vide), et sic ex unius contemplatione statim in contemplationem alterius incidimus. Atque eadem est ratio objecti, quod nihil habere imaginamur, nisi quod commune est pluribus. Nam eo ipso supponimus, nos nihil in eo contemplari, quod antea cum aliis non viderimus. Verùm cùm supponimus, nos in objecto aliquo aliquid singulare, quod antea nunquam vidimus, imaginari, nihil aliud dicimus, quàm quòd Mens, dum illud objectum contemplatur, nullum aliud in se habeat, in cujus contemplationem ex contemplatione illius incidere potest ; atque adeò ad illud solum contemplandum determinata est. Ergo objectum, etc. Q.E.D.

Scholium : Haec Mentis affectio, sive rei singularis imaginatio, quatenus sola in Mente versatur, vocatur Admiratio, quae si ab objecto, quod timemus, moveatur, Consternatio dicitur, quia mali Admiratio hominem suspensum in solâ sui contemplatione ità tenet, ut de aliis cogitare non valeat, quibus illud malum vitare posset. Sed si id, quod admiramur, sit hominis alicujus prudentia, industria, vel aliquid hujusmodi, quia eo ipso hominem nobis longè antecellere contemplamur, tum Admiratio vocatur Veneratio ; aliàs Horror, si hominis iram, invidiam, etc. admiramur. Deinde, si hominis, quem amamus, prudentiam, industriam, etc. admiramur, Amor eo ipso (per Prop. 12 hujus), major erit, et hunc Amorem Admirationi, sive Venerationi junctum Devotionem vocamus. Et ad hunc modum concipere etiam possumus, Odium, Spem, Securitatem, et alios Affectûs Admirationi junctos ; atque adeò plures Affectûs deducere poterimus, quàm qui receptis vocabulis indicari solent. Unde apparet, Affectuum nomina inventa esse magis ex eorum vulgari usu, quàm ex eorundem accuratâ cognitione.

Admirationi opponitur Contemptus, cujus tamen causa haec plerumque est, quòd sc. ex eo, quòd aliquem rem aliquam admirari, amare, metuere etc. videmus, vel ex eo, quòd res aliqua primo aspectu apparet similis rebus, quas admiramur, amamus, metuimus etc. (per Prop. 15 cum ejus Coroll. et Prop. 27 hujus) determinamur ad eandem rem admirandum, amandum, metuendum etc. Sed si ex ipsius rei praesentiâ, vel accuratiore contemplatione, id omne de eâdem negare cogamur, quod causa Admirationis, Amoris, Metûs etc. esse potest, tum Mens ex ipsâ rei praesentiâ magis ad ea cogitandum, quae in objecto non sunt, quàm quae in ipso sunt, determinata manet ; cùm tamen contrà ex objecti praesentiâ id praecipuè cogitare soleat, quod in objecto est. Porrò sicut Devotio ex rei, quam amamus, Admiratione, sic Irrisio ex rei, quam odimus, vel metuimus, Contemptu oritur, et Dedignatio ex stultitiae Contemptu, sicuti Veneratio ex Admiratione prudentiae. Possumus denique Amorem, Spem, Gloriam, et alios Affectûs junctos Contemptui concipere, atque inde alios praeterea Affectûs deducere, quos etiam nullo singulari vocabulo ab aliis distinguere solemus.

Propositio 53

Cùm Mens se ipsam, suamque agendi potentiam contemplatur, laetatur, et eo magis, quo se, suamque agendi potentiam distinctiùs imaginatur.

Demonstratio : Homo se ipsum non cognoscit, nisi per affectiones sui Corporis, earumque ideas (per Prop. 19 et Prop. 23 Part. II). Cùm ergo fit, ut Mens se ipsam possit contemplari, eo ipso ad majorem perfectionem transire, hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus), Laetitiâ affici supponitur, et eò majori, quò se, suamque agendi potentiam distinctiùs imaginari potest. Q.E.D.

Corollarium : Haec Laetitia magis magisque fovetur, quò magis homo se ab aliis laudari imaginatur. Nam quò magis se ab aliis laudari imaginatur, eò majori Laetitiâ alios ab ipso affici imaginatur, idque concomitante ideâ sui (per Schol. Prop. 29 hujus) ; atque adeò (per Prop. 27 hujus) ipse majore Laetitiâ, concomitante ideâ sui afficitur. Q.E.D.

Propositio 54

Mens ea tantùm imaginari conatur, quae ipsius agendi potentiam ponunt.

Demonstratio : Mentis conatus, sive potentia est ipsa ipsius Mentis essentia (per Prop. 7 hujus) ; Mentis autem essentia (ut per se notum) id tantùm, quod Mens est, et potest, affirmat ; at non id, quod non est, neque potest ; adeóque id tantum imaginari conatur, quod ipsius agendi potentiam affirmat, sive ponit. Q.E.D.

Propositio 55

Cùm Mens suam impotentiam imaginatur, eo ipso contristatur.

Demonstratio : Mentis essentia id tantùm, quod Mens est, et potest, affirmat, sive de naturâ Mentis est ea tantummodò imaginari, quae ipsius agendi potentiam ponunt (per Prop. praeced.). Cùm itaque dicimus, quòd Mens, dum se ipsam contemplatur, suam imaginatur impotentiam, nihil aliud dicimus, quàm quòd, dum Mens aliquid imaginari conatur, quod ipsius agendi potentiam ponit, hic ejus conatus coërcetur, sive (per Schol. Prop. 11 hujus) quòd ipsa contristatur. Q.E.D.

Corollarium : Haec Tristitia magis ac magis fovetur, si se ab aliis vituperari imaginatur ; quod eodem modo demonstratur, ac Coroll. Prop. 53 hujus.

Scholium : Haec Tristitia, concomitante ideâ nostrae imbecillitatis, Humilitas appellatur ; Laetitia autem, quae ex contemplatione nostri oritur, Philautia, vel Acquiescentia in se ipso vocatur. Et quoniam haec toties repetitur, quoties homo suas virtutes, sive suam agendi potentiam contemplatur, hinc ergo etiam fit, ut unusquisque facta sua narrare, suique tam corporis, quàm animi vires ostentare gestiat, et ut homines hâc de causâ sibi invicem molesti sint. Ex quibus iterùm sequitur, homines naturâ esse invidos (vide Schol. Prop. 24 et Schol. Prop. 32 hujus), sive ob suorum aequalium imbecillitatem gaudere, et contrà propter eorundem virtutem contristari. Nam quoties unusquisque suas actiones imaginatur, toties Laetitiâ (per Prop. 53 hujus) afficitur, et eò majore, quò actiones plus perfectionis exprimere, et easdem distinctiùs imaginatur, hoc est (per illa, quae in Schol. 1 Prop. 40 Part. II dicta sunt), quò magis easdem ab aliis distinguere, et ut res singulares contemplari potest. Quare unusquisque ex contemplatione sui tunc maximè gaudebit, quando aliquid in se contemplatur, quod de reliquis negat. Sed si id, quod de se affirmat, ad universalem hominis, vel animalis ideam refert, non tantopere gaudebit ; et contrà contristatur, si suas, ad aliorum actiones comparatas, imbecilliores esse imaginetur, quam quidem Tristitiam (per Prop. 28 hujus) amovere conabitur, idque, suorum aequalium actiones perperam interpretando, vel suas, quantùm potest adornando. Apparet igitur homines naturâ proclives esse ad Odium, et Invidiam, ad quam accedit ipsa educatio. Nam parentes solo Honoris et Invidiae stimulo liberos ad virtutem concitare solent. Sed scrupulus forsan remanet, quòd non raro hominum virtutes admiremur, eosque veneremur. Hunc ergo ut amoveam, sequens addam Corollarium.

Corollarium : Nemo virtutem alicui, nisi aequali, invidet.

Demonstratio : Invidia est ipsum Odium (vide Schol. Prop. 24 hujus), sive (per Schol. Prop. 13 hujus) Tristitia, hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus) affectio, quâ hominis agendi potentia, seu conatus coërcetur. At homo (per Schol. Prop. 9 hujus) nihil agere conatur, neque cupit, nisi quod ex datâ suâ naturâ sequi potest ; ergo homo nullam de se agendi potentiam, seu (quod idem est) virtutem praedicari cupiet, quae naturae alterius est propria, et suae aliena ; adeóque ejus Cupiditas coërceri, hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus) ipse contristari nequit ex eo, quòd aliquam virtutem in aliquo ipsi dissimili contemplatur, et consequenter neque ei invidere poterit. At quidem suo aequali, qui cum ipso ejusdem naturae supponitur. Q.E.D.

Scholium : Cùm igitur suprà in Scholio Propositionis 52 hujus Partis, dixerimus, nos hominem venerari ex eo, quòd ipsius prudentiam, fortitudinem, etc. admiramur, id fit (ut ex ipsâ Prop. patet), quia has virtutes ei singulariter inesse, et non ut nostrae naturae communes imaginamur, adeóque easdem ipsi non magis invidebimus, quàm arboribus altitudinem, et leonibus fortitudinem, etc.

Propositio 56

Laetitiae, Tristitiae, et Cupiditatis, et consequenter uniuscujusque affectûs, qui ex his componitur, ut animi fluctuationis, vel qui ab his derivatur, nempe Amoris, Odii, Spei, Metûs, etc. tot species dantur, quot sunt species objectorum, à quibus afficimur.

Demonstratio : Laetitia, et Tristitia, et consequenter affectûs, qui ex his componuntur, vel ex his derivantur, passiones sunt (per Schol. Prop. 11 hujus) ; nos autem (per Prop. 1 hujus) necessariò patimur, quatenus ideas habemus inadaequatas ; et quatenus easdem habemus (per Prop. 3 hujus), eatenus tantùm patimur, hoc est (vide Schol. Prop. 40 Part. II), eatenus tantùm necessariò patimur, quatenus imaginamur, sive (vide Prop. 17 Part. II cum ejus Schol.) quatenus afficimur affectu, qui naturam nostris Corporis, et naturam corporis externi involvit. Natura igitur uniuscujusque passionis ità necessariò debet explicari, ut objecti, à quo afficimur, natura exprimatur. Nempe Laetitia, quae ex objecto, ex. gr. A oritur, naturam ipsius objecti A, et Laetitia, quae ex objecto B oritur, ipsius objecti B naturam involvit, atque adeò hi duo Laetitiae affectûs naturâ sunt diversi, quia ex causis diversae naturae oriuntur. Sic etiam Tristitiae affectus, qui ex uno objecto oritur, diversus naturâ est à Tristitiâ, quae ab aliâ causâ oritur ; quod etiam de Amore, Odio, Spe, Metu, animi Fluctuatione, etc. intelligendum est : ac proinde Laetitiae, Tristitiae, Amoris, Odii, etc. tot species necessariò dantur, quot sunt species objectorum, à quibus afficimur. At Cupiditas est ipsa uniuscujusque essentia, seu natura, quatenus ex datâ quâcunque ejus constitutione determinata concipitur ad aliquid agendum (vide Schol. Prop. 9 hujus) ; ergo, prout unusquisque à causis externis hâc, aut illâ Laetitiae, Tristitiae, Amoris, Odii, etc. specie afficitur, hoc est, prout ejus natura hoc, aut alio modo constituitur, ità ejus Cupiditas alia, atque alia esse, et natura unius à naturâ alterius Cupiditatis tantùm differre necesse est, quantùm affectus, à quibus unaquaeque oritur, inter se differunt. Dantur itaque tot species Cupiditatis, quot sunt species Laetitiae, Tristitiae, Amoris, etc. et consequenter (per jam ostensa) quot sunt objectorum species, à quibus afficimur. Q.E.D.

Scholium : Inter affectuum species, quae (per Prop. praec.) perplurimae esse debent, insignes sunt Luxuria, Ebrietas, Libido, Avaritia, et Ambitio, quae non nisi Amoris, vel Cupiditatis sunt notiones ; quae hujus utriusque affectûs naturam explicant per objecta, ad quae referuntur. Nam per Luxuriam, Ebrietatem, Libidinem, Avaritiam, et Ambitionem nihil aliud intelligimus, quàm convivendi, potandi, coëundi, divitiarum, et gloriae immoderatum Amorem vel Cupiditatem. Praeterea hi affectûs, quatenus eos per solum objectum, ad quod referuntur, ab aliis distinguimus, contrarios non habent. Nam Temperantia, quam Luxuriae, et Sobrietas, quam Ebrietati, et denique Castitas, quam Libidini opponere solemus, affectûs, seu passiones non sunt ; sed animi indicant potentiam, quae hos affectûs moderatur. Caeterùm reliquas affectuum species hîc explicare nec possum (quia tot sunt, quot objectorum species), nec, si possem, necesse est. Nam ad id, quod intendimus, nempe ad affectuum vires, et Mentis in eosdem potentiam determinandum, nobis sufficit, uniuscujusque affectûs generalem habere definitionem. Sufficit, inquam, nobis affectuum, et Mentis communes proprietates intelligere, ut determinare possimus, qualis, et quanta sit Mentis potentia in moderandis, et coërcendis affectibus. Quamvis itaque magna sit differentia inter hunc, et illum Amoris, Odii, vel Cupiditatis affectum, ex. gr. inter Amorem erga liberos, et inter Amorem erga uxorem, nobis tamen has differentias cognoscere, et affectuum naturam, et originem ulteriùs indagare, non est opus.

Propositio 57

Quilibet uniuscujusque individui affectus ab affectu alterius tantùm discrepat, quantùm essentia unius ab essentiâ alterius differt.

Demonstratio : Haec Propositio patet ex Ax. 1, quod vide post Lem. 3 Schol. Prop. 13 Part. II. At nihilominùs eandem ex trium primitivorum affectuum definitionibus demonstrabimus.

Omnes affectûs ad Cupiditatem, Laetitiam, vel Tristitiam referuntur, ut eorum, quas dedimus definitiones ostendunt. At Cupiditas est ipsa uniuscujusque natura, seu essentia (vide ejus Def. in Schol. Prop. 9 hujus) ; ergo uniuscujusque individui Cupiditas, à Cupiditate alterius tantùm discrepat, quantùm natura, seu essentia unius ab essentiâ alterius differt. Laetitia deinde, et Tristitia passiones sunt, quibus uniuscujusque potentia, seu conatus in suo esse perseverandi augetur, vel minuitur, juvatur, vel coërcitur (per Prop. 11 hujus et ejus Schol.). At per conatum in suo esse perseverandi, quatenus ad Mentem, et Corpus simul refertur, Appetitum, et Cupiditatem intelligimus (vide Schol. Prop. 9 hujus) ; ergo Laetitia, et Tristitia est ipsa Cupiditas, sive Appetitus, quatenus à causis externis augetur, vel minuitur, juvatur, vel coërcetur, hoc est (per idem Schol.), est ipsa cujusque natura ; atque adeò uniuscujusque Laetitia, vel Tristitia, à Laetitiâ, vel Tristitiâ alterius tantùm etiam discrepat, quantùm natura, seu essentia unius ab essentiâ alterius differt, et consequenter quilibet uniuscujusque individui affectus ab affectu alterius tantùm discrepat, etc. Q.E.D.

Scholium : Hinc sequitur affectûs animalium, quae irrationalia dicuntur (bruta enim sentire nequaquam dubitare possumus, postquam Mentis novimus originem) ab affectibus hominum tantùm differe, quantùm eorum natura à naturâ humanâ differt. Fertur quidem equus, et homo Libidine procreandi ; at ille Libidine equinâ, hic autem humanâ. Sic etiam Libidines, et Appetitûs Insectorum, piscium, et avium alii atque alii esse debent. Quamvis itaque unumquodque individuum suâ, quâ constat naturâ, contentum vivat, eâque gaudeat, vita tamen illa, quâ unumquodque est contentum, et gaudium nihil aliud est, quàm idea, seu anima ejusdem individui, atque adeò gaudium unius à gaudio alterius tantùm naturâ discrepat, quantùm essentia unius ab essentiâ alterius differt. Denique ex praecedenti Propositione sequitur, non parùm etiam interesse, inter gaudium, quo ebrius ex. gr. ducitur, et inter gaudium, quo potitur Philosophus, quod hîc in transitu monere volui. Atque haec de affectibus, qui ad hominem referuntur, quatenus patitur. Superest, ut pauca addam de iis, qui ad eundem referuntur, quatenus agit.

Propositio 58

Praeter Laetitiam, et Cupiditatem, quae passiones sunt, alii Laetitiae, et Cupiditatis affectûs dantur, qui ad nos, quatenus agimus, referuntur.

Demonstratio : Cùm Mens se ipsam, suamque agendi potentiam concipit, laetatur (per Prop. 53 hujus) : Mens autem se ipsam necessariò contemplatur, quando veram, sive adaequatam ideam concipit (per Prop. 43 Part. II). At Mens quasdam ideas adaequatas concipit (per Schol. 2 Prop. 40 Part. II) : Ergo eatenus etiam laetatur, quatenus ideas adaequatas concipit, hoc est (per Prop. 1 hujus), quatenus agit. Deinde Mens tam quatenus claras, et distinctas, quàm quatenus confusas habet ideas, in suo esse perseverare conatur (per Prop. 9 hujus) : At per conatum Cupiditatem intelligimus (per ejusdem Schol.) ; ergo Cupiditas ad nos refertur, etiam quatenus intelligimus, sive (per Prop. 1 hujus) quatenus agimus. Q.E.D.

Propositio 59

Inter omnes affectûs, qui ad Mentem, quatenus agit, referuntur, nulli sunt, quàm qui ad Laetitiam, vel Cupiditatem referuntur.

Demonstratio : Omnes affectûs ad Cupiditatem, Laetitiam, vel Tristitiam referuntur, ut eorum, quas dedimus, definitiones ostendunt. Per Tristitiam autem intelligimus, quod Mentis cogitandi potentia[m] minuit, vel coërcetur (per Prop. 11 hujus et ejus Schol.) ; adeóque Mens, quatenus contristatur, eatenus ejus intelligendi, hoc est, ejus agendi potentia (per Prop. 1 hujus) minuitur, vel coërcetur ; adeóque nulli Tristitiae affectûs ad Mentem referri possunt, quatenus agit ; sed tantùm affectûs Laetitiae, et Cupiditatis, qui (per Prop. praeced.) eatenus etiam ad Mentem referuntur. Q.E.D.

Scholium : Omnes actiones, quae sequuntur ex affectibus, qui ad Mentem referentur, quatenus intelligit, ad Fortitudinem refero, quam in Animositatem, et Generositatem distinguo. Nam per Animositatem intelligo Cupiditatem, quâ unusquisque conatur suum esse ex solo rationis dictamine conservare. Per Generositatem autem Cupiditatem intelligo, quâ unusquisque ex solo rationis dictamine conatur reliquos homines juvare, et sibi amicitiâ jungere. Eas itaque actiones, quae solùm agentis utile intendunt, ad Animositatem, et quae alterius etiam utile intendunt, ad Generositatem refero. Temperantia igitur, Sobrietas, et animi in periculis praesentia, etc. Animositatis sunt species ; Modestia autem, Clementia etc. species Generositatis sunt. Atque his puto me praecipuos affectûs, animique fluctuationes, quae ex compositione trium primitivorum affectuum, nempe Cupiditatis, Laetitiae, et Tristitiae oriuntur, explicuisse, perque primas suas causas ostendisse. Ex quibus apparet, nos à causis externis multis modis agitari, nosque, perinde ut maris undae, à contrariis ventis agitatae, fluctuari, nostri eventûs, atque fati inscios. At dixi, me praecipuos tantùm, non omnes, qui dari possunt, animi conflictûs ostendisse. Nam eâdem viâ, quâ suprâ, procedendo facilè possumus ostendere Amorem esse junctum Poenitentiae, Dedignationi, Pudori, etc. Imò unicuique ex jam dictis clarè constare credo, affectûs tot modis alii cum aliis posse componi, indeque tot variationes oriri, ut nullo numero definiri queant. Sed ad meum institutum praecipuos tantùm enumeravisse sufficit ; nam reliqui, quos omisi, plus curiositatis, quàm utilitatis haberent. Attamen de Amore hoc notandum restat, quod scilicet saepissimè contingit, dum re, quam appetebamus, fruimur, ut Corpus ex eâ fruitione novam acquirat constitutionem, à quâ aliter determinatur, et aliae rerum imagines in eo excitantur, et simul Mens alia imaginari, aliaque cupere incipit. Ex. gr. cùm aliquid, quod nos sapore delectare solet, imaginamur, eodem frui, nempe comedere cupimus. At quamdiu eodem sic fruimur, stomachus adimpletur, Corpusque aliter constituitur. Si igitur Corpore jam aliter disposito, ejusdem cibi imago, quia ipse praesens adest, fomentetur, et consequenter conatus etiam, sive Cupiditas eundem comedendi, huic Cupiditati, seu conatui nova illa constitutio repugnabit, et consequenter cibi, quem appetebamus, praesentia odiosa erit, et hoc est, quod Fastidium, et Taedium vocamus. Caeterùm Corporis affectiones externas, quae in affectibus observantur, ut sunt tremor, livor, singultus, risus etc. neglexi, quia ad solum Corpus absque ullâ ad Mentem relatione referentur. Denique de affectuum definitionibus quaedam notanda sunt, quas propterea hîc ordine repetam, et quid in unaquâque observandum est, iisdem interponam.

Affectuum Definitiones

1. Cupiditas est ipsa hominis essentia, quatenus ex datâ quâcunque ejus affectione determinata concipitur ad aliquid agendum.

Explicatio : Diximus suprà in Scholio Propositionis 9 hujus Partis, Cupiditatem esse appetitum cum ejusdem conscientiâ ; appetitum autem esse ipsam hominis essentiam, quatenus determinata est ad ea agendum, quae ipsius conservationi inserviunt. Sed in eodem Scholio etiam monui, me reverâ inter humanum appetitum, et Cupiditatem nullam agnoscere differentiam. Nam sive homo sui appetitûs sit conscius, sive non sit, manet tamen appetitus unus, idemque ; atque adeò, ne tautologiam committere viderer, Cupiditatem per appetitum explicare nolui ; sed eandem ità definire studui, ut omnes humanae naturae conatûs, quos nomine appetitûs, voluntatis, cupiditatis, vel impetûs significamus, unà comprehenderem. Potueram enim dicere, Cupiditatem esse ipsam hominis essentiam, quatenus determinata concipitur ad aliquid agendum ; sed ex hâc definitione (per Prop. 23 Part. II) non sequeretur, quod Mens possit suae Cupiditatis, sive appetitûs esse conscia. Igitur, ut hujus conscientiae causam involverem, necesse fuit (per eandem Prop.) addere, quatenus ex datâ quâcunque ejus affectione determinata etc. Nam per affectionem humanae essentiae quamcunque ejusdem essentiae constitutionem intelligimus, sive ea sit innata, sive quod ipsa per solum Cogitationis, sive per solum Extensionis attributum concipiatur, sive denique quod ad utrumque simul referatur. Hîc igitur Cupiditatis nomine intelligo hominis quoscunque conatûs, impetûs, appetitûs, et volitiones, qui pro variâ ejusdem hominis constitutione varii, et non raro adeò sibi invicem oppositi sunt, ut homo diversimodè trahatur, et, quo se vertat, nesciat.

2. Laetitia est hominis transitio à minore ad majorem perfectionem.

3. Tristitia est hominis transitio à majore ad minorem perfectionem.

Explicatio : Dico transitionem. Nam Laetitia non est ipsa perfectio. Si enim homo cum perfectione, ad quam transit, nasceretur, ejusdem absque Laetitiae affectu compos esset ; quod clariùs apparet ex Tristitiae affectu, qui huic est contrarius. Nam quod Tristitia in transitione ad minorem perfectionem consistit, non autem in ipsâ minore perfectione, nemo negare potest, quandoquidem homo eatenus contristari nequit, quatenus alicujus perfectionis est particeps. Nec dicere possumus, quod Tristitia in privatione majoris perfectionis consistat ; nam privatio nihil est ; Tristitiae autem affectus actus est, qui propterea nullus alius esse potest, quàm actus transeundi ad minorem perfectionem, hoc est, actus quo hominis agendi potentia minuitur, vel coërcetur (vide Schol. Prop. 11 hujus). Caeterùm definitiones Hilaritatis, Titillationis, Melancholiae, et Doloris omitto, quia ad Corpus potissimùm referuntur, et non nisi Laetitiae, aut Tristitiae sunt Species.

4. Admiratio est rei alicujus imaginatio, in quâ Mens defixa propterea manet, quia haec singularis imaginatio nullam cum reliquis habet connexionem. Vide Prop. 52 cum ejusd. Schol.

Explicatio : In Schol. Prop. 18 Part. II ostendimus, quaenam sit causa, cur Mens, ex contemplatione unius rei, statim in alterius rei cogitationem incidat, videlicet, quia earum rerum imagines invicem concatenatae, et ità ordinatae sunt, ut alia aliam sequatur, quod quidem concipi nequit, quando rei imago nova est ; sed Mens in ejusdem rei contemplatione detinebitur, donec ab aliis causis ad alia cogitandum determinetur. Rei itaque novae imaginatio in se considerata ejusdem naturae est, ac reliquae, et hâc de causâ ego Admirationem inter affectûs non numero, nec causam video, cur id facerem, quandoquidem haec Mentis distractio ex nullâ causâ positivâ, quae Mentem ab aliis distrahat, oritur ; sed tantum ex eo, quod causa, cur Mens ex unius rei contemplatione ad alia cogitandum determinatur, deficit.
Tres igitur (ut in Schol. Prop. 11 hujus monui) tantùm affectûs primitivos, seu primarios agnosco ; nempe, Laetitiae, Tristitiae, et Cupiditatis, nec aliâ de causâ verba de Admiratione feci, quàm quia usu factum est, ut quidam affectûs, qui ex tribus primitivis derivantur, aliis nominibus indicari soleant, quando ad objecta, quae admiramur, referuntur ; quae quidem ratio me ex aequo movet, ut etiam Contemptûs definitionem his adjungam.

5. Contemptus est rei alicujus imaginatio, quae Mentem adeò parùm tangit, ut ipsa Mens ex rei praesentiâ magis moveatur ad ea imaginandum, quae in ipsâ re non sunt, quàm quae in ipsâ sunt. Vid. Schol. Prop. 52 hujus.

Definitiones Venerationis, et Dedignationis missas hîc facio, quia nulli, quod sciam, affectûs ex his nomen trahunt.

6. Amor est Laetitia, concomitante ideâ causae externae.

Explicatio : Haec Definitio satis clarè Amoris essentiam explicat ; illa vero Auctorum, qui definiunt Amorem esse voluntatem amantis se jungendi rei amatae, non Amoris essentiam, sed ejus proprietatem exprimit, et, quia Amoris essentia non satis ab Auctoribus perspecta fuit, ideo neque ejus proprietatis ullum clarum conceptum habere potuerunt, et hinc factum, ut eorum definitionem admodum obscuram esse omnes judicaverint. Verùm notandum, cùm dico, proprietatem esse in amante, se voluntate jungere rei amatae, me per voluntatem non intelligere consensum, vel animi deliberationem, seu liberum decretum (nam hoc fictitium esse demonstravimus Propositionem 48 Partis II), nec etiam Cupiditatem sese jungendi rei amatae, quando abest, vel perseverandi in ipsius praesentiâ, quando adest ; potest namque amor absque hâc, aut illâ Cupiditate concipi : sed per voluntatem me Acquiescentiam intelligere, quae est in amante ob rei amatae praesentiam, à quâ Laetitiâ amantis corroboratur, aut saltem fovetur.

7. Odium est Tristitia, concomitante ideâ causae externae.

Explicatio : Quae his notanda sunt, ex dictis in praecedentis Definitionis Explicatione facilè percipiuntur. Vide praeterea Schol. Prop. 13 hujus.

8. Propensio est Laetitia, concomitante ideâ alicujus rei, quae per accidens causa est Laetitiae.

9. Aversio est Tristitia, concomitante ideâ alicujus rei, quae per accidens causa est Tristitiae. De his vide Schol. Prop. 15 hujus.

10. Devotio est Amor erga eum, quem admiramur.

Explicatio : Admirationem oriri ex rei novitate, ostendimus Propositione 52 hujus. Si igitur contingat, ut id, quod admiramur, saepe imaginemur, idem admirari desinemus ; atque adeò videmus, Devotionis affectum facilè in simplicem Amorem degenerare.

11. Irrisio est Laetitia orta ex eo, quod aliquid, quod contemnimus, in re, quam odimus, inesse imaginamur.

Explicatio : Quatenus rem, quam odimus, contemnimus, eatenus de eâdem existentiam negamus (vide Schol. Prop. 52 hujus), et eatenus (per Prop. 20 hujus) laetamur. Sed quoniam supponimus, hominem id, quod irridet, odio tamen habere, sequitur, hanc Laetitiam solidam non esse. Vid. Schol. Prop. 47 hujus.

12. Spes est inconstans Laetitia, orta ex ideâ rei futurae, vel praeteritae, de cujus eventu aliquatenus dubitamus.

13. Metus est inconstans Tristitia, orta ex ideâ rei futurae, vel praeteritae, de cujus eventu aliquatenus dubitamus. Vide de his Schol. 2 Prop. 18 hujus.

Explicatio : Ex his definitionibus sequitur, non dari Spem sine Metu, neque Metum sine Spe. Qui enim Spe pendet, et de rei eventu dubitat, is aliquid imaginari supponitur, quod rei futurae existentiam secludit ; atque adeò eatenus contristari (per Prop. 19 hujus), et consequenter, dum Spe pendet, metuere, ut res eveniat. Qui autem contrà in Metu est, hoc est, de rei, quam odit, eventu dubitat, aliquid etiam imaginatur, quod ejusdem rei existentiam secludit ; atque adeò (per Prop. 20 hujus) laetatur, et consequenter eatenus Spem habet, ne eveniat.

14. Securitas est Laetitia, orta ex ideâ rei futurae, vel praeteritae, de quâ dubitandi causa sublata est.

15. Desperatio est Tristitia, orta ex ideâ rei futurae, vel praeteritae, de quâ dubitandi causa sublata est.

Explicatio : Oritur itaque ex Spe Securitas, et ex Metu Desperatio, quando de rei eventu dubitandi causa tollitur, quod fit, quia homo rem praeteritam, vel futuram adesse imaginatur, et ut praesentem contemplatur ; vel quia alia imaginatur, quae existentiam earum rerum secludunt, quae ipsi dubium injiciebant. Nam tametsi de rerum singularium eventu (per Coroll. Prop. 31 Part. II) de re non dubitare, aliud rei certitudinem habere ; atque adeò fieri potest, ut ex imagine rei praeteritae, aut futurae, eodem Laetitiae, vel Tristitiae affectu afficiamur, ac ex rei praesentis imagine, ut in Prop. 18 hujus demonstravimus, quam cum ejusdem Scholiis vide.

16. Gaudium est Laetitia, concomitante ideâ rei praeteritae, quae praeter Spem evenit.

17. Conscientiae morsus est Tristitia, concomitante ideâ rei praeteritae, quae praeter Spem evenit.

18. Commiseratio est Tristita, concomitante ideâ mali, quod alteri, quem nobis similem esse imaginamur, evenit. Vid. Schol. Prop. 22 et Schol. Prop. 27 hujus.

Explicatio : Inter Commiserationem et Misericordiam nulla videtur esse differentia, nisi fortè, quod Commiseratio singularem affectum respiciat, Misericordia autem ejus habitum.

19. Favor est Amor erga aliquem, qui alteri benefecit.

20. Indignatio est Odium erga aliquem, qui alteri malefecit.

Explicatio : Haec nomina ex communi usu aliud significare scio. Sed meum institutum non est, verborum significationem, sed rerum naturam explicare, easque iis vocabulis indicare, quorum significatio, quam ex usu habent, à significatione, quâ eadem usurpare volo, non omnino abhorret, quod semel monuisse sufficiat. Caeterum horum affectuum causam vide in Coroll. 1 Prop. 27 et Schol. Prop. 22 hujus Partis.

21. Existimatio est de aliquo prae Amore plùs justo sentire.

22. Despectus est de aliquo prae Odio minùs justo sentire.

Explicatio : Est itaque Existimatio Amoris, et Despectus Odii effectus, sive proprietas ; atque adeò potest Existimatio etiam definiri, quod sit Amor, quatenus hominem ità afficit, ut de re amatâ plùs justo sentiat, et contrà Despectus, quod sit Odium, quatenus hominem ità afficit, ut de eo, quem odio habet, minùs justo sentiat. Vide de his Schol. Prop. 26 hujus.

23. Invidia est Odium, quatenus hominem ità afficit, ut ex alterius felicitate contristetur, et contrà, ut ex alterius malo gaudeat.

Explicatio : Invidiae opponitur communiter Misericordia, quae proinde, invitâ vocabuli significatione, sic definiri potest.

24. Misericordia est Amor, quatenus hominem ità afficit, ut ex bono alterius gaudeat, et contrà ut ex alterius malo contristetur.

Explicatio : Caeterùm de Invidiâ vide Schol. Prop. 24 et Schol. Prop. 32 hujus. Atque hi affecûs Laetitiae et Tristitiae sunt, quos idea rei externae comitatur, tanquam causa per se, vel per accidens. Hinc ad alios transeo, quos idea rei internae comitatur, tanquam causa.

25. Acquiescentia in se ipso est Laetitia, orta ex eo, quòd homo se ipsum, suamque agendi potentiam contemplatur.

26. Humilitas est Tristitia, orta ex eo, quòd homo suam impotentiam, sive imbecillitatem contemplatur.

Explicatio : Acquiescentia in se ipso Humilitati opponitur, quatenus per eandem intelligimus Laetitiam, quae ex eo oritur, quòd nostram agendi potentiam contemplamur ; sed quatenus per ipsam etiam intelligimus Laetitiam, concomitante ideâ alicujus facti, quod nos ex Mentis libero decreto fecisse credimus, tum Poenitentiae opponitur, quae à nobis sic definitur.

27. Poenitentia est Tristitia, concomitante idea alicujus facti, quod nos ex libero Mentis decreto fecisse credimus.

Explicatio : Horum affectuum causas ostendimus in Schol. Prop. 51 hujus, et Prop. 53 hujus, 54 et 55 hujus, ejusque Schol. De libero autem Mentis decreto vide Schol. Prop. 35 Part. II. Sed hîc praeterea notandum venit mirum non esse, quòd omnes omninò actûs, qui ex consuetudine pravi vocantur, sequatur Tristitia, et illos, qui recti dicuntur, Laetitia. Nam hoc ab educatione potissimùm pendêre, facilè ex suprà dictis intelligimus. Parentes nimirùm, illos exprobrando, liberosque propter eosdem saepe objurgando, hos contrà suadendo, et laudando, effecerunt, ut Tristitiae commotiones illis, Laetitiae verò his jungerentur. Quod ipsâ etiam experientiâ comprobatur. Nam consuetudo, et Religio non est omnibus eadem ; sed contrà quae apud alios sacra, apud alios profana, et quae apud alios honesta, apud alios turpia sunt. Prout igitur unusquisque educatus est, ità facti alicujus poenitet, vel eodem gloriatur.

28. Superbia est de se prae amore sui plùs justo sentire.

Explicatio : Differt igitur Superbia ab Existimatione, quòd haec ad objectum externum, Superbia autem ad ipsum hominem, de se plùs justo sentientem, referatur. Caeterùm, ut Existimatio Amoris, sic Superbia Philautiae effectus, vel proprietas est, quae propterea etiam definiri potest, quòd sit Amor sui, sive Acquiescentia in se ipso, quatenus hominem ità afficit, ut de se plùs justo sentiat (vide Schol. Prop. 26 hujus). Huic affectui non datur contrarius. Nam nemo de se, prae odio sui, minùs justo sentit ; imò nemo de se minùs justo sentit, quatenus imaginatur, se hoc, vel illud non posse. Nam quicquid homo imaginatur se non posse, id necessariò imaginatur, et hâc imaginatione ita disponitur, ut id agere reverâ non possit, quod se non posse imaginatur. Quamdiu enim imaginatur se hoc, vel illud non posse, tamdiu ad agendum non est determinatus ; et consequenter tamdiu impossibile ei est, ut id agat. Verumenimverò si ad illa attendamus, quae à solâ opinione pendent, concipere poterimus fieri posse, ut homo de se minùs justo sentiat ; fieri enim potest, ut aliquis, dum tristis imbecillitatem contemplatur suam, imaginetur, se ab omnibus contemni, idque dum reliqui nihil minùs cogitant, quàm ipsum contemnere. Potest praeterea homo de se minùs justo sentire, si aliquid de se in praesnti neget cum relatione ad futurum tempus, cujus est incertus ; ut quòd neget, se nihil certi posse concipere, nihilque nisi prava, vel turpia posse cupere, vel agere, etc. Possumus deinde dicere, aliquem de se minùs justo sentire, cùm videmus, ipsum ex nimio pudoris metu, ea non audere, quae alii ipsi aequales audent. Hunc igitur affectum possumus Superbiae opponere, quem Abjectionem vocabo, nam ut ex Acquiescentia in se ipso Superbia, sic ex Humilitate Abjectio oritur, quae proinde à nobis sic definitur.

29. Abjectio est de se prae Tristitiâ minùs justo sentire.

Explicatio : Solemus tamen saepe Superbiae Humilitatem opponere ; sed tum magis ad utriusque effectus, quàm naturam attendimus. Solemus namque illum superbum vocare, qui nimis gloriatur (vide #Schol. Prop. 30 hujus), qui non nisi virtutes suas, et aliorum non nisi vitia narrat, qui omnibus praeterri vult, et qui denique eâ gravitate et ornatu incedit, quo solent alii, qui longè supra ipsum sunt positi. Contrà illum humilem vocamus, qui saepius erubescit, qui sua vitia fatetur, et aliorum virtutes narrat, qui omnibus cedit, et qui denique submisso capite ambulat, et se ornare negligit. Caeterùm hi affectûs, nempe Humilitas, et Abjectio, rarissimi sunt. Nam natura humana, in se considerata, contra eosdem, quantùm potest, nititur (vide Prop. 13 et 54 hujus) ; et ideò, qui maximè creduntur abjecti, et humiles esse, maximè plerumque ambitiosi, et invidi sunt.

30. Gloria est Laetitia, concomitante ideâ aicujus nostrae actionis, quam alios laudare imaginamur.

31. Pudor est Tristitia, concomitante ideâ alicujus actionis, quàm alios vituperare imaginamur.

Explicatio : De his vide Schol. Prop. 30 hujus Partis. Sed hîc notanda est differentia, quae est inter Pudorem, et Verecundiam. Est enim Pudor Tristitia, quae sequitur factum, cujus pudet. Verecunia autem est Metus, seu Timor Pudoris, quo homo continetur, ne aliquid turpe committat. Verecundiae opponi solet Impudentia, quae reverâ affectus non est, ut suo loco ostendam : sed affectuum nomina (ut jam monui) magis eorum usum, quàm naturam respiciunt. Atque his Laetitiae, et Tristitiae affectûs, quos explicare proposueram, absolvi. Pergo itaque ad illos, quos ad Cupiditatem refero.

32. Desiderium est Cupiditas, sive Appetitus re aliqua potiundi, quae ejusdem rei memoriâ fovetur, et simu aliarum rerum memoriâ, quae ejusdem rei appetendae existentiam secludunt, coërcetur.

Explicatio : Cùm alicujus rei recordamur, ut jam saepe diximus, eo ipso disponimur, ad eandem eodem affectu contemplandum, ac si res praesens adesset ; sed haec dispositio, seu conatus, dum vigilamus, plerumque cohibetur ab imaginibus rerum, quae existentiam ejus, cujus recordamur, secludunt. Quando itaque rei meminimus, quae nos aliquo Laetitiae genere afficit, eo ipso conamur eandem, cum eodem Laetitiae affectu, ut praesentem contemplari, qui quidem conatus statim cohibetur memoriâ rerum, quae illius existentiam secludunt. Quare desiderium reverâ Tristitia est, quae Laetitiae opponitur illi, quae ex abstentiâ rei, quam odimus, oritur, de quâ vide Schol. Prop. 47 hujus Partis. Sed quia nomen desiderium Cupiditatem respicere videtur, ideo hunc affectum ad Cupiditatis affectûs refero.

33. Aemulatio est alicujus rei Cupiditas, quae nobis ingeneratur ex eo, quòd alios eandem Cupiditatem habere imaginamur.

Explicatio : Qui fugit, quia alios fugere, vel qui timet, quia alios timere videt, vel etiam ille, qui ex eo, quòd aliquem manum suam combussisse videt, manum ad se contrahit, corpusque movet, quasi ipsius manus combureretur, eum imitari quidem alterius affectum ; sed non eundem aemulari dicemus ; non quia aliam aemulationis, aliam imitationis novimus causam ; sed quia usu factum est, ut illum tantùm vocemus aemulum, qui id, quod honestum, utile, vel jucundum esse judicamus, imitatur. Caeterùm de &mulationis causâ vide Prop. 27 hujus P. cum ejus Schol. Cur autem huic affectui plerumque juncta sit Invidia, de eo vide Prop. 32 hujus cum ejusdem Schol.

34. Gratia, seu Gratitudo est Cupiditas, seu Amoris studium, quo ei benefacere conamur, qui in nos pari amoris affecu beneficium contulit. Vide Prop. 39 cum Schol. Prop. 41 hujus.

35. Benevolentia est Cupiditas benefaciendi ei, cujus nos miseret. Vide Schol. Prop. 27 hujus.

36. Ira est Cupiditas, quâ ex Odio incitamur ad illi, quem odimus, malum inferendum. Vide Prop. 39 hujus.

37. Vindicta est Cupiditas, quâ ex reciproco Odio concitamur ad malum inferendum ei, qui nobis pari affectu damnum intulit. Vide Coroll. 2 Prop. 40 hujus cum ejusdem Scholi.

38. Crudelitas, seu Saevitia est Cupiditas, quâ aliquis concitatur ad malum inferendum ei, quem amamus, vel cujus nos miseret.

Explicatio : Crudelitati opponitur Clementia, quae passio non est, sed animi potentia, quâ homo iram, et vindictam moderatur.

39. Timor est Cupiditas majus, quod metuimus, malum minore vitandi. Vide Schol. Prop. 39 hujus.

40. Audacia est Cupiditas, quâ aliquis incitatur ad aliquid agendum cum periculo, quod ejus aequales subire metuunt.

41. Pusillanimitas dicitur de eo, cujus Cupiditas coërcetur timore periculi, quod ejus aequales subire audent.

Explicatio : Est igitur Pusillanimitas nihil aliud, quàm Metus alicujus mali, quod plerique non solent metuere ; quare ipsam ad Cupiditatis affectûs non refero. Eandem tamen hîc explicare volui, quia quatenus ad Cupiditatem attendimus, affectui Audaciae reverâ opponitur.

42. Consternatio dicitur de eo, cujus Cupiditas malum vitandi coërcetur admiratione mali, quod timet.

Explicatio : Est itaque Consternatio Pusillanimitatis species. Sed quia Consternatio ex duplici Timore oritur, ideò commodiùs definiri potest, quod sit Metus, qui hominem stupefactum, aut fluctuantem ità continet, ut is malum amovere non possit. Dico stupefactum, quatenus ejus Cupiditatem malum amovendi admiratione coërceri intelligimus. Fluctuantem autem dico, quatenus concipimus eandem Cupiditatem coërceri Timore alterius mali, quod ipsum aequè cruciat : unde fit, ut quodnam ex duobus avertat, nesciat. De his vide Schol. Prop. 39 et Schol. Prop. 52 hujus. Caeterùm de Pusillanimitate, et Audaciâ vide Schol. Prop. 51 hujus.

43. Humanitas, seu Modestia est Cupiditas ea faciendi, quae hominibus placent, et omittendi, quae displicent.

44. Ambitio est immodica gloriae Cupiditas.

Explicatio : Ambitio est Cupiditas, quâ omnes affectûs (per Prop. 27 et 31 hujus) foventur, corroborantur ; et ideò hic affectus vix superari potest. Nam quamdiu homo aliquâ Cupiditate tenetur, hâc simul necessariò tenetur. Optimus quisque, inquit Cicero, maximè gloriâ ducitur. Philosophi etiam libris, quos de contemnendâ gloriâ scribunt, nomen suum inscribunt, etc.

45. Luxuria est immoderata convivandi Cupiditas, vel etiam Amor.

46. Ebrietas est immoderata potandi Cupiditas, et Amor.

47. Avaritia est immoderata divitiarum Cupiditas, et Amor.

48. Libido est etiam Cupiditas, et Amor in commiscendis corporibus.

Explicatio : Sive haec coëundi Cupiditas moderata sit, sive non sit, Libido appellari solet. Porrò hi quinque affectûs (ut in Schol. Prop. 56 hujus monui) contrarios non habent. Nam Modestia species est Ambitionis, de quâ vide Schol. Prop. 29 hujus, Temperantiam deinde, Sobrietatem, et Castitatem Mentis potentiam, non autem passionem indicare, jam etiam monui. Et tametsi fieri potest, ut homo avarus, ambitiosus, vel timisus à nimio cibo, potu, et coitu abstineat, Avaritia tamen, Ambitio, et Timor luxuriae, ebrietati, vel libidini non sunt contrarii. Nam avarus in cibum, et potum alienum se ingurgitare plerumque desiderat. Ambitiosus autem, modM speret fore clàm, in nullâ re sibi temperabit, et si inter ebrios vivat, et libidinosos, ideò quia ambitiosus est, proclivior erit ad eadem vitia. Timidus denique id, quod non vult, facit. Nam quamvis mortis vitandae causâ divitias in mare projiciat, manet tamen avarus ; et si libidinosus tristis est, quod sibi morem genere nequeat, non desinit propterea libidinosus esse. Et absolutè hi affectûs non tam ipsos actûs convivandi, potandi etc. respiciunt, quàm ipsum Appetitum et Amorem. Nihil igitur his affectibus opponi potest, praeter Generositatem et Animositatem, de quibus in seqq.
Definitiones Zelotypiae et reliquarum animi fluctuationum silentio praetermitto, tam quia ex compositione affectuum, quos jam definivimus, oriuntur, quàm quia pleraeque nomina non habent, quod ostendit ad usum vitae sufficere, easdem in genere tantummodò noscere. Caeterùm ex Definitionibus affectuum, quos explicuimus, liquet, eos omnes à Cupiditate, Laetitiâ, vel Tristitiâ oriri, seu potiùs nihil praeter hos tres esse, quorum unusquisque variis nominibus appellari solet propter varias eorum relationes, et denominationes extrinsecas. Si jam ad hos primitivus, et ad ea, quae de naturâ Mentis suprà diximus, attendere velimus, affectûs, quatenus ad solam Mentem referuntur, sic definere poterimus.


Affectuum generalis Definitio


Affectus, qui animi Pathema dicitur, est confusa idea, quâ Mens majorem, vel minorem sui Corporis, vel alicujus ejus partis existendi vim, quàm antea, affirmat, et quâ datâ ipsa Mens ad hoc potiùs, quàm ad illud cogitandum determinatur.


Explicatio : Dico primò Affectum, seu passionem animi esse confusam ideam. Nam Mentem eatenus tantùm pati, ostendimus (vide Prop. 3 hujus), quatenus ideas inadaequatas, sive confusas habet. Dico deinde, quâ mens majorem, vel minorem sui corporis, vel alicujus ejus partis existendi vim, quàm antea, affirmat. Omnes enim corporum ideae, quas habemus, magis nostri Corporis actualem constitutionem (per Coroll. 2 Prop. 16 P. II), quàm corporis externi naturam indicant ; at haec, quae affectûs formam constituit, Corporis, vel alicujus ejus partis constitutionem indicare, vel exprimere debet, quam ipsum Corpus, vel aliqua ejus pars habet, ex eo, quòd ipsius agendi potentia, sive existendi vis augetur, vel minuitur, juvatur, vel coërcetur. Sed notandum, cùm dico, majorem, vel minorem existendi vim, quàm antea, me non intelligere, quòd Mens praesentem Corporis constitutionem cum praeteritâ comparat ; sed quòd idea, quae affectûs formam constituit, aliquid de corpore affirmat, quod plus, minusve realitatis reverâ involvit, quàm antea. Et quia essentia Mentis in hoc consistit (per Prop. 11 et 13 Part. II), quòd sui Corporis actualem existentiam affirmat, et nos per perfectionem ipsam rei essentiam intelligimus, sequitur ergo, quòd Mens ad majorem, minoremve perfectionem transit, quando ei aliquid de suo corpore, vel aliquâ ejus parte affirmare contingit, quod plus, minusve realitatis involvit, quàm antea. Cùm igitur suprà dixerim, Mentis cogitandi potentiam augeri, vel minui, nihil aliud intelligere volui, quàm quòd Mens ideam sui Corporis, vel alicujus ejus partis formaverit, quae plus minusve realitatis exprimit, quàm de suo Corpore affirmaverat. Nam idearum praestantia, et actualis cogitandi potentia ex objecti praestantiâ aestimatur. Addidi denique, et quâ datâ ipsa Mens ad hoc potiùs, quàm ad aliud cogitandum determinatur, ut praeter Laetitiae, et Tristitiae naturam, quam prima definitionis pars explicat, Cupiditatis etiam naturam exprimerem.


Finis Tertiae Partis


Adnotationes

  1. N.B. Intellige hîc, et in seqq. homines, quos nullo affectu prosequuti sumus.
  2. Ici les Opera posthuma donnent causae externae, de même qu'un peu plus loin (définition de l'acquiescentia in se ipso), mais les Nagelate Schriften donnent innerlijke oorzaak (cause intérieure) dans les deux cas. Gebhardt choisit de conserver causae externae dans le premier cas, causae internae dans le second. Appuhn, Akkerman, Curley et d'autres retiennent la leçon des NS, soupçonnant une erreur de l'éditeur-imprimeur dans les OP, ce qui semble probable (NdE).
  3. N.B. Posse hoc fieri, tametsi Mens humana pars esset divini intellectûs, ostendimus in Schol. Prop. 13 Part. II.
Outils personnels
Espaces de noms
Variantes
Actions
Découvrir
Œuvres
Échanger
Ressources
Boîte à outils