Renati Descartes Principia philosophiae/Pars III

De Spinoza et Nous.
Aller à : Navigation, rechercher


Renati Descartes Principia philosophiae


Baruch Spinoza


Pars III




Renati Descartes Principia philosophiae

Cogitata metaphysica
Pensées métaphysiques
Autres œuvres

Principiis rerum naturalium universalissimis sic expositis, pergendum nunc est ad illa, quae ex ipsis sequuntur, explicanda. Verumenimverò, quandoquidem ea, quae ex iis principiis sequuntur, plura sunt, quàm mens nostra unquam cogitatione perlustrare poterit, nec ab iis ad una potius, quàm alia consideranda, determinemur ; praecipuorum phaenomenon, quorum causas hîc investigabimus, brevis historia ante omnia ob oculos ponenda est. Hanc autem habes ab Art. 5 usque ad 15 Part. III Principiorum. Et ab Art. 20 usque ad 43 proponitur hypothesis, quam Cartesius commodissimam judicat, non tantùm ad phaenomena caeli intelligenda : sed etiam, ad eorum causas naturales indagandas.

Porrò, cùm ad plantarum vel hominis naturam intelligendam optima via sit considerare, quo pacto paulatim ex seminibus nascantur, et generentur : talia principia erunt excogitanda, quae valdè simplicia, et cognitu facillima sunt, ex quibus, tanquam seminibus quibusdam, et sidera, et terrra, et denique omnia, quae in hoc mundo aspectabili deprehendimus, oriri potuisse demonstremus : quamvis ipsa nunquam sic orta esse probè sciamus. Hoc enim pacto eorum naturam longè meliùs exponemus, quàm si tantùm, qualia jam sunt, describeremus.

Dico, nos quaerere principia simplicia, et cognitu facilia ; talia enim nisi sint, ipsis non indigebimus ; nempe quia eâ tantùm de causâ semina rebus affingemus, ut earum natura nobis faciliùs innotescat, et mathematicorum more à clarisssimis ad magis obscura, et à simplicissimis ad magis composita ascendamus.

Dicimus deinde, nos talia principia quaerere, ex quibus et sidera, et terram, etc. oriri potuisse demonstremus. Tales enim causas, quae tantùm sufficiunt, ut passim ab astronomis fit, ad phaenomena caeli explicanda, non quaerimus : sed tales, quae etiam ad cognitionem eorum, quae sunt in terrâ, (nempe, quia omnia; quae supra terram observamus contingere, inter phaenomena naturae recensenda judicamus) nos ducant : Hae autem ut inveniantur, sequentia observanda sunt in bonâ hypothesi.

I. Ut nullam (in se tantùm considerata) implicet contradictionem.

II. Ut sit simplicissima, quae dari potest.

III. Quod ex secundo sequitur, ut sit cognitu facillima.

IV. Ut omnia, quae in totâ naturâ observantur, ex ipsâ deduci queant.

Diximus denique, nobis licere hypothesin assumere, ex quâ, tanquam ex causâ, naturae phaenomena deducere queamus ; quamvis ipsa sic orta non fuisse, probè sciamus. Quod ut intelligatur, hoc utar exemplo. Siquis in chartâ lineam curvam, quam parabolam vocamus, descriptam inveniat, et ipsius naturam investigare velit, sive is supponat, illam lineam ex cono aliquo priùs sectam, et deinde chartae impressam, sive ex motu duarum linearum rectarum descriptam, sive aliquo alio modo ortam fuisse, perinde est ; modò ex eo, quod supponit, omnes proprietates parabolae demonstret. Imò, quamvis sciat, illam in chartâ ex impressione secti coni ortum habuisse, poterit nihilominus ad libitum aliam causam fingere, quae ipsi commodissima videtur, ad omnes parabolae proprietates explicandas. Sic etiam nobis ad delineamenta naturae explicanda, hypothesin aliquam ad libitum assumere licet, modò ex ipsâ omnia naturae phaenomena per mathematicas consequentias deducamus. Et, quod magis notatu dignum est, vix aliquid assumere poterimus, ex quo non idem effectus, quamquam fortasse operosiùs, per naturae leges supra explicatas, deduci possint. Cùm enim earum legum ope materia formas omnes, quarum est capax, successivè assumat, si formas istas ordine consideremus, tandem ad illam, quae est hujus mundi, poterimus devenire : adeò ut nihil erroris ex falsâ hypothesi sit timendum.


Sommaire

Postulatum

Petitur, ut concedatur, omnem illam materiam, ex quâ hic mundus aspectabilis est compositus, fuisse initio à Deo divisam in particulas, quàm proximè inter se aequales, non quidem sphaericas, quia plures globuli simul juncti spatium continuum non replent, sed in partes alio modo figuratas, et magnitudine mediocres, sive medias inter illas omnes, ex quibus jam caeli, atque astra componuntur ; easque tantundem motûs in se habuisse, quantum jam in mundo reperitur, et aequaliter fuisse motas ; tum singulas circa propria sua centra, et separatim à se mutuò, ita ut corpus fluidum componerent, quale caelum esse putamus ; tum etiam plures simul circa alia quaedam puncta, aequè à se mutuò remota, et eodem modo disposita, ac jam sunt centra fixarum ; nec non etiam circa alia aliquanto plura, quae aequent numerum planetarum ; sicque tot varios vortices componerent, quot jam astra sunt in mundo. Vide figuram art. 47 P. III Principiorum.

Haec hypothesis in se spectata nullam implicat contradictionem ; nihil enim materiae tribuit praeter divisibilitatem, et motum, quas modificationes jam suprà demonstravimus in materiâ realiter existere, et quia materiam indefinitam, ac caeli, et terrae unam eandemque esse ostendimus, has modificationes in totâ materiâ fuisse, sine ullius contradictionis scrupulo supponere possumus.

Est deinde haec hypothesis simplicissima, quia nullam supponit inaequalitatem, neque dissimilitudinem in particulis, in quas materia in initio fuerit divisa, neque etiam in earum motu ; ex quo sequitur hanc hypothesin etiam esse cognitu facillimam : Quod idem etiam patet ex eo, quod nihil per hanc hypothesin in materiâ supponitur fuisse, praeter id, quod cuilibet sponte ex solo materiae conceptu innotescit, divisibilitas nimirum, ac motus localis.

Quod autem ex ipsâ omnia, quae in naturâ observantur, deduci queant, re ipsâ, quoad fieri potest, ostendere conabimur, idque sequenti ordine. Primo fluiditatem caelorum ex ipsâ deducemus, et, quomodo ea causa sit lucis, explicabimus. Deinde ad naturam solis pergemus, et simul ad ea, quae in stellis fixis observantur. Postea de cometis, et tandem de planetis, eorumque phaenomenis dicemus.


Definitiones

1. Per eclipticam intelligimus illam partem vorticis, quae, dum gyrat circa axem, maximum circulum describit.

2. Per polos intelligimus partes vorticis, quae ab Eclipticâ sunt remotissimae, sive quae minimos describunt circulos.

3. Per conatum ad motum non intelligimus aliquam cogitationem, sed tantùm, quòd pars materiae ita est sita, et ad motum incitata, ut reverâ esset aliquò itura, si à nullâ causâ impediretur.

4. Per angulum intelligimus, quicquid in aliquo corpore ultra figuram sphaericum prominet.


Axiomata

1. Plures globuli simul juncti spatium continuum occupare nequeunt.

2. Materiae portio in partes angulosas divisae, si partes ipsius circa propria sua centra moveantur, majus spatium requirit, quàm si omnes ipsius partes quiescerent, et omnia earum latera se invicem immediatè tangerent.

3. Pars materiae, quò minor est, eò faciliùs ab eâdem vi dividitur.

4. Partes materiae, quae sunt in motu versus eandem partem, et à se invicem in ipso motu non recedunt, non sunt actu divisae.


Propositio 1

Partes materiae, in quas primò fuit divisa, non erant rotundae, sed angulosae.

Demonstratio : Materia tota in partes aequales, et similes ab initio fuit divisa (per Postulat.) : ergo (per Ax. 1 et Prop. 2 Part. II) non fuerunt rotundae : atque adeò (per Def. 4) angulosae, qed.


Propositio 2

Vis, quae effecit, ut materiae particulae circa propria centra moverentur, simul effecit, ut particularum anguli mutuo occursu attererentur.

Demonstratio : Tota materia in initio in partes aequales (per Postulat.) atque angulosas (per Prop. 1 hujus) fuit divisa. Si itaque, simulac coeperint moveri circa propria centra, anguli earum non attristi fuissent, necessariò (per Ax. 2) tota materia majus spatium occupare debuisset, quàm cùm quiescebat : atqui hoc est absurdum (per Prop. 4 Part. II) : ergo earum anguli fuerunt attriti, simulac moveri coeperint, qed.


Reliqua desiderantur
Outils personnels
Espaces de noms
Variantes
Actions
Découvrir
Œuvres
Échanger
Ressources
Boîte à outils