Renati Descartes Principia philosophiae/Praefatio

De Spinoza et Nous.
Aller à : Navigation, rechercher


Renati Descartes Principia philosophiae


Baruch Spinoza


Praefatio




Renati Descartes Principia philosophiae

Cogitata metaphysica
Pensées métaphysiques
Autres œuvres

CANDIDO LECTORI
S.P.D. LUDOVICUS MEYER



Mathematicorum in scientiis investigandis, ac tradendis methodum, quâ nempe ex definitionibus, postulatis, atque axiomatibus conclusiones demonstrantur, optimam esse tutissimamque veritatis indagandae, atque docendae viam, omnium, qui supra vulgum sapere volunt, unanimis est sententia. Et quidem jure merito. Etenim, cùm omnis rei ignotae certa, ac firma cognitio non, nisi ex certò praecognitis, hauriri, ac derivari queat, haec necessario ab imo praestruenda erunt, tanquam stabile fundamentum, cui postmodum, ne sponte subsidat, aut minimo impetu pessumeat, totum cognitionis humanae aedificium superimponatur. Istius autem notae esse, quae passim matheseos cultoribus nomine definitionum, postulatorum, atque axiomatum venire solent, nemini dubitum esse poterit, qui nobilem istam disciplinam a limine tantùm salutaverit. Definitiones enim nihil aliud sunt, quàm terminorum, atque nominum, quibus res tractandae designantur, apertissimae explicationes : postulata autem, et axiomata, seu communes animi notiones adeò clarae, atque perspicuae sunt enunciationes, ut iis omnes, qui ipsa vocabula solummodò rectè intellexerint, assensum negare nequaquam possint.

Verumenimverò, quamvis haec ita se habeant, nullas tamen, si mathematicas excipias, ferè disciplinas eâ methodo conscriptas reperies ; sed aliâ toto poenè coelo ab hac diversâ, quâ nempe per definitiones, et divisiones, inter se continuò concatenatas, atque hinc inde quaestionibus, atque explicationibus intermixtas, totum absolvitur negotium. Judicarunt enim fermè omnes, ac etiamnum judicant multi, qui scientiis constituendis, conscribendisque animum adjecerunt, methodum istam mathematicis disciplinis esse peculiarem, reliquasque omnes illam respuere, atque aspernari. Unde factum, ut, quaecunque in medium adducunt, nullis apodicticis rationibus demonstrent, sed tantùm verisimilitudinibus, probabilibusque argumentis adstruere conentur, magnam eâ ratione magnorum librorum farraginem in lucem protrudentes, in quibus nihil stabilis invenias, atque certi ; sed omnia contentionis, atque dissidii plena, et, quod ab uno ratiunculis quibusdam levibus utcunque confirmatum est, mox ab alio confutatum, ac iisdem armis dirutum, atque disjectum : adeò ut immotae veritatis avida mens, ubi tranquillum studii sui stagnum, quod tutò, et prospero cursu trajicere, ac quo trajecto tandem optato cognitionis portu potiri posset, invenire putârat, in opinionum impetuoso se fluctuantem videat mari, ac tempestatibus contentionum undique circumcinctam, incertitudinumque fluctibus indefinenter, sine ullâ ex iis unquam emergendi spe, jactatam atque abreptam.

Non defuere tamen aliqui, qui ab his seorsim senserunt, atque hanc miserimam philosophiae sortem miserati, ab istâ communi, et ab omnibus tritâ scientias tradendi viâ recesserunt, ac novam eamque sanè arduam multisque difficultatibus scatentem ingressi sunt, ut reliquas, ultra mathesin, philosophiae partes methodo, atque certitudine mathematicâ demonstratas posteritati relinquerent. Quorum alii jam receptam, et in scholis doceri solitam, alii novam, proprio marte adinventam, istum in ordinem redegerunt philosophiam, atque orbi literario propinarunt. Et, quamvis diu multisque labor iste irrito successu susceptus fuerit, exortum tamen fuit tandem splendidissimum illud saeculi nostri jubar Renatus Des Cartes, qui postquam in mathesi quicquid veteribus inaccessum fuerat, quicquid insuper à Coaetaneis suis desiderari posset, novâ methodo è tenebris in lucem protraxerat, philosophiae fundamenta inconcussa eruit, quibus plurimas veritates ordine, ac certitudine mathematicâ superstrui posse, et ipse reverâ demonstravit, et omnibus, qui illius scriptis nunquam satis laudandis animum sedulò applicuerunt, luce meridianâ clarius apparet.

Et quamvis nobilissimi, atque incomparabilis hujus viri scripta philosophica mathematicam demonstrandi rationem, ac ordinem contineant, non tamen ista communi, ac in Elementis Euclideis, caeterisque geometris usitata, quâ nempe praemissis definitionibus, postulatis ac axiomatibus propositiones earumque demonstrationes subjunguntur, exarata sunt ; sed alia multùm ab hac diversa, quam ipse, et veram optimamque ad docendum viam, et analyticam vocat. Duplicem enim in fine Respons. ad secund. Objection. apodicticè demonstrandi rationem agnoscit ; unam per analysin, quae veram viam ostendit, per quam res methodicè, et tanquam à priori inventa est, etc. alteram per synthesin, quae utitur longâ definitionum, petitionum, axiomatum, theorematum, et problematum serie, ut si quid ipsi ex consequentibus negetur, id in antecedentibus contineri statim ostendat, sicque à lectore quantumvis repugnante ac pertinaci assensionem extorqueat, etc.

Verumtamen, licet in utrâque demonstrandi ratione certitudo, quae extra omnem dubitationis aleam posita est, reperiatur, non omnibus utraque aequè utilis atque commoda existit. Plurimi enim mathematicarum scientiarum planè rudes, adeòque methodi, qua illae conscriptae sunt, syntheticae, et quâ inventae sunt, analyticae prorsus ignari, res, quae his in libris pertractantur, apodicticè demonstratas, nec sibimet ipsis assequi, nec aliis exhibere queunt. Unde factum, ut multi, qui aut caeco impetu abrepti, aut aliorum auctoritate ducti, Cartesio nomen dederunt, ejus sententiam, atque dogmata tantummodò memoriae impresserunt, ac, ubi de iis sermo incidit, solùm effutire, multaque de istis garrire, nihil autem demonstrare sciant, quemadmodum olim fuit et adhuc hodie peripateticae philosophiae addictis solenne est. Quocircà, ut his aliquid subsidii adferretur, saepenumerò optavi, aliquem tàm analytici, quàm synthetici ordinis peritum, ac in scriptis Cartesii apprimè versatum, illiusque philosophiae penitùs gnarum, manum operi admovere, et, quae ille ordine analytico conscripserat, in syntheticum redigere, ac more geometris familiari demonstrare velle. Imò ipse, quamvis meae tenuitatis abundè conscius, ac tanto operi longè impar sim, id ipsum tamen praestare saepe in animum meum induxi, quin etiam aggressus sui : sed aliae, quibus saepissimè distrahor, mihi illud peragendi viam obsepserunt occupationes.

Gratissimum itaque mihi accidit ex authore nostro intelligere, se discipulo cuidam suo, dum eum Cartesii philosophiam doceret secundam Principiorum partem integram, ac partem tertiae, more illo geometrico demonstratas, nec non praecipuas difficilioresque, quae in metaphysicis ventilantur, quaestiones, ac à Cartesio nondum enodatas, dictasse : atque haec unà, à se correcta, atque aucta ut lucem aspicerent, amicis id summopere expetentibus atque extorquentibus, concessisse : Unde etiam ego idem id probavi, simulque operam meam, si ea in edendo egeret, ex animo obtuli, ac suasi praeterea, imò rogavi, ut primam quoque Principiorum partem similem redigeret in ordinem, ac his praemitteret, quò ab ovo res hoc modo disposita, et meliùs intelligi, et magis placere posset ; quod, cùm summâ ratione niti videret, et amici precibus, et lectoris utilitati denegare noluit ; meisque insuper curis totum tàm impressionis, cùm procul ab urbe ruri degat, adeòque illi adesse non possit, quàm editionis negotium commisit.

Haec igitur sunt, quae tibi, candide lector, damus hoc in libello : nempe Renati Des Cartes primam et secundam Principiorum philosophiae partes, unà cum fragmento tertiae, quibus nostri authoris Cogitata metaphysica, nomine Appendicis, subjunximus. At verò primam Principiorum partem cùm hîc et nos dicimus, et libelli titulus promittat, id non ita intellectum volumus, ac si omnia, quae in ea à Cartesio dicta sunt, hic geometrico ordine demonstrata exhiberentur : sed tantùm denominationem à potiori fuisse desumptam, adeòque praecipua, quae ad metaphysicam spectant, et in Meditationibus suis tractavit Cartesius (caeteris omnibus, quae sunt logicae considerationis, et tantùm historicè narrantur ac recensentur, praetermisssis) inde esse decerpta ; quae etiam quò faciliùs absolveret author, huc verbotenus ferè omnia illa, quae sub finem Responsionum ad secundas Objectiones geometrico ordine disposita habet Cartesius, transtulit ; omnes quidem illius definitiones praemittendo, ac propositiones suis inferendo, at axiomata non continuò definitionibus subnectendo, sed post quartam demum propositionem interponendo, eorumque ordinem, quò faciliùs demonstrari possent, immutando, ac quaedam, quibus non egebat, omittendo. Et quamvis haec axiomata (ut etiam habet ipse Cartesius postulat. 7) instar theorematum demonstrari, ac etiam concinniùs nomine propositionum venire posse, authorem nostrum non fugiat, nosque etiam, ut id effectum daret, petierimus ; majora tamen, quibus est implicitus, negotia ei tantùm duarum, quibus hoc opus absolvere coactus fuit, septimanarum ocium concesserunt, adeòque in causâ fuere, quominùq et suo et nostro desiderio satisfacere potuerit : sed brevem duntaxat subnectens explicationem, quae demonstrationis vicem subire potest, majorem ac omnibus numeris absolutam in aliud tempus rejecerit ; si fortè post hanc distractam impressionem nova adornaretur. Ad quam augendam conabimur etiam ab ipso impetrare, ut totam tertiam partem de Mundo aspectabili (cujus tantùm adjunximus fragmentum, cùm author hic institutioni finem imposuerit, et nos eo, quantulumcunque sit, lectorem privare noluerimus) absolvat. Atque hoc ut debito modo perficiatur, hinc inde in secundâ parte quaedam de Fluidorum naturâ, et proprietatibus propositiones interspargendae erunt, quod ut author tum exsequatur, pro virili adnitar.

Nec tantùm in axiomatibus proponendis, explicandisque, sed etiam in ipsis propositionibus, caeterisque conclusionibus demonstrandis a Cartesio saepissimè recedit, ac apodeixi, longè ab illius diversâ, utitur noster author. Quod sanè nemo ita interpretetur, ac si clarissimum illum virum in iis corrigere vellet : sed eum in finem tantùm factum putet, ut suum jam receptum ordinem meliùs retinere posset, nec axiomatum numerum nimiùm augeret. Quâ eâdem etiam de causâ quamplurima, quae Cartesius sine ullâ demonstratione proposuit, demonstrare, et quae planè praetermisit, addere coactus fuit.

Animadverti tamen vel imprimis velim in his omnibus, nempe tàm in 1 et 2 Principiorum partibus, ac fragmento tertiae, quàm in Cogitatis suis metaphysicis authorem nostrum meras Cartesii sententias, illarumque demonstrationes, prout in illius scriptis reperiuntur, aut quales ex fundamentis ab illo jactis per legitimam consequentiam deduci debebant, proposuisse. Cùm enim discipulum suum Cartesii philosophiam docere promisisset, religio ipsi fuit, ab ejus sententiae latum unguem discedere, aut quid, quod ejus dogmatibus aut non responderet, aut contrarium esset, dictare. Quamobrem judicet nemo, illum hic, aut sua, aut tantùm ea, quae probat, docere. Quamvis enim quaedam vera judicet, quaedam de suis addita fateatur, multa tamen occurrunt, quae tanquam falsa rejicit, et à quibus longè diversam fovet sententiam. Cujus notae inter alia, ut ex multis unum tantùm in medium afferam, sunt, quae de voluntate habentur schol. Prop. 15 Part. I Principiorum et cap. 12 Part. II Appendic., quamvis satis magno molimine atque apparatu probata videantur : Neque enim eam distinctam ab intellectu, multò minùs tali praeditam esse libertate existimat. Etenim in his asserendis, ut ex Dissertatione de methodo Part. IV et Meditatione 2, aliisque locis liquet, tantùm supponit, non probat Cartesius, mentem humanam esse substantiam absolutè cogitantem. Cùm contrà author noster admittat quidem, in rerum naturâ esse substantiam cogitantem : attamen neget illam constituere essentiam mentis humanae ; sed statuat, eodem modo, quo extensio nullis limitibus determinata est, cogitationem etiam nullis limitibus determinari ; adeòque, quemadmodum corpus humanum non est absolutè, sed tantùm certo modo secundùm leges naturae extensae per motum et quietem determinata extensio, sic etiam mentem sive animam humanam non esse absolutè, sed tantùm secundùm leges naturae cogitantis per ideas certo modo determinatam cogitationem, quae necessariò dari concluditur, ubi corpus humanum existere incipit. Ex quâ definitione, non difficile demonstratu esse putat, voluntatem ab intellectu non distingui, multò minùs eâ, quam illi Cartesius adscribit, pollere libertate ; quin imò ipsam affirmandi et negandi facultatem prorsus fictitiam : τò autem affirmare et negare nihil praeter ideas esse ; caeteras vero facultates, ut intellectum, cupiditatem, etc. in numerum figmentorum, aut saltem illarum notionum reponi debere, quas homines ex eo, quòd res abstractè concipiunt, formaverunt, quales sunt, humanitas, lapideitas, et id genus aliae.

Praetereundum etiam hî nequaquam est, in eundem sensum venire debere, hoc est, ex Cartesii mente tantùm dici, quod aliquibus in locis reperitur, nempe hoc aut illud captum humanum superare. Neque enim hoc ita accipiendum, ac si ex propriâ sententiâ talia proferret noster author. Judicat enim ista omnia, ac etiam plura alia magis sublimia, atque subtilia non tantùm clarè, ac distinctè a nobis concipi, sed etiam commodissimè explicari posse ; si modò humanus intellectus aliâ viâ, quàm quae a Cartesio aperta, atque strata est, in veritatis investigationem, rerumque cognitionem deducatur : atque adeò scientiarum fundamenta à Cartesio eruta, et quae iis ab ipso superaedificata sunt, non sufficere ad omnes ac difficillimas, quae in metaphysicis occurrunt, quaestiones enodandas atque solvendas : sed alia requiri, si ad illud cognitionis fastigium intellectum nostrum cupimus evehere.

Denique (ut praesandi finem faciam) lectores non ignorare volumus, omnes hos tractatus, nullam alium in finem, quàm veritatis indagandae, atque propagandae, hominesque ad verae ac sincerae philosophiae studium incitandi gratiâ, evulgari ; adeòque omnes, antequam se lectioni accingant, ut ex ea uberem, quem cuique ex animo optamus, fructum capere queant, sedulò monitos, ut omissa quaedam suis locis inferant, et menda typographica, quae irrepserunt, accuratè corrigere velint : talia enim quaedam inter ea sunt, quae obicem ponere possent, quominùs demonstrationis vis, et authoris mens rectè perciperetur, ut quilibet ex eorum inspectione facilè deprehendet.




Ad librum


Ingenio seu te natum meliore vocemus,

Seu de Cartesii fonte renatus eas,

Parve Liber, quidquid pandas, id solus habere

Dignus, ab exemplo laus tibi nulla venit.

Sive tuum spectem genium, seu dogmata, cogor

Laudibus Authorem tollere ad astra tuum.

Hactenus exemplo caruit, quod praestitit ; at tu

Exemplo haud careas, obsecro parve Liber ;

Spinozae at quantum debet Cartesius uni,

Spinoza ut tantum debeat ipse sibi.


I.B.D.M.

Outils personnels
Espaces de noms
Variantes
Actions
Découvrir
Œuvres
Échanger
Ressources
Boîte à outils